장음표시 사용
321쪽
estet. At hic liuempestive a Carolo V. Imperatore editus Libellus, interim appellatus, statim ab Ecclesia Catholica fuit reprobatus, novasque inter Lutheranos Germaniae turbas, ac Sectas excitavit, sicut jam observavimus in praecedentibus Colloquiis . En, proh dolori infelicem exitum , quem habuerunt tot Conventus , seu Comitia Imperii, quae in Germania ante Concilium Tridentinum celebrata sunt, de quibus vere dici potest: Parturiunt montes, nasietur ridiculus mus.
D. Percense nunc Acta, Colloquia, Statutati Concilia Nationalia, quae Saeculo XVI. in Causa Calviniana in Galliarum Regno fuerunt convo
M. Laudabo in primis celeberrimae Academiae Parisiensis in tuenda Catholica Religione indefessum studium , insignemque illam, quam non modo Galliarum Regno, sed toti Ecclesis in Cal-' vinianae Haereseos extirpatione praestitit operam , sine qua profecto grave impendiiset periculum, ne idem malum Galliarum Regno accideret, 'quod Saeculo XVI. contigisse dolemus Regnis Germani co , Bohemico, & Anglicano, ubi Universitates item bergensis, Pragensis , & Oxoniensis cum fuerint in confutandis Haereticis remissiores, Hae resis tandem invaluit, & avitam fidein exulare coegit.Vix in Galliis emerserat Calviniana Haeresis, cum Facultas Parisiensis viginti quinque Articulos ei e diametro oppositos,quasi Formulam Ca tholicae doctrinae, die x .mensis Martii anni MDxLII. Publicavit , omnesque sui ordinis Doctores &Baccalaureos ad subscribendum iis obstrinxit, jussitque rex Christiani ibunus Franciscus I. ut omne S
322쪽
Parochi Sacra illa Catholicae doctrinae Axiomata Fidelibus exponerent. Editi sunt isti viginti quinque Sacrae Facultatis Parisiensis Articuli apud
Fontanonem Tomo Iv.Collectionis Regiarum Constitutionum,eosque ad praemuniendos Fideles contra Calvinianam Haeresim Concilium Narbonense Ce Iebratum anno MDLI. promulgari praecepit his verbis: In lucem edita sunt 2 Dominis Doctoribus cultatis Sorbona Parisiensis Christianae Legis Axiomata die X. Martii anni salutis nostra Moxo I. DID: quibus quaecumque hactenus diina sunt, consentanea intelligi, speciatim exprimi, oe promulari volumus. adiae quidem tanquam vera , Orthodoxa, oe Chriuianae Religioni consona recipimus , eaque praedicari, σpalam exponi in Sacrificio Missae faciendo, in Concionibus habendis exam jubemus . Quod qui factum noluerit , veluti refractarium , ex Chrisianorum communitate exterminandum judicamus. Quantum suae
Sectae in Galliis propagandae ossicerent viginti quinque illi Articuli a Sacra Facultate Parisiensi super Capitibus Fidei nostrae controversis edi ii, probe intellexit Haeresiarcha Calvinus, qui sui
inde gravitela stomachatus, Antidotum , contra
praedictos illos Articulos scripsit petulanti tumum, insipidis salibus, scurrilibus iocis, & injuriis a capite ad calcem scatens, in quo Parisienses Theol gos, acerrimos illos ac fortissimos Fidei Catholicae defensores, di errorum , quos disieminabat, insectatores, Gregem porcorum appellat virulentiusimus ille F aeresiarcha. Cum igitur Sacra Parisiensis Facultas impiae Calvini doctrinae sese tanquam
murum aeneum opponeret, non potuit nefanda
illius Haeresiarcha: Secta sub Regibus Christianissimis
323쪽
i in is Francisso L Henrico II. & Francisco In altas I ' Galliis agere radices. At, mortuo Rege Franci tsco II. die v.mensis Decembris anni MDLx.& in ejus locum suilecto ejus fratre Careso IX. qui annos dumtaxat decem natus,administrationi Regni impar erat,Princeps Condaus,HaereticorumCalviniit rum in Galliis Dux, e carcere , in quem sub Rege Franci o II. conjectus fuerat, liberatus est, ejusque frater Henriciιs Rex Navarrus, Calvinianae Haereseos labe infectus , cum Catharina Medicaea , Regis caroli IX. matre, suis, quam Ecclesiae commodis
λ magis addicta, & in Calvinistas propendente, to- , tum Galliarum Imperium divisit. Hinc Catholica Fides in Galliis vacillare ac periclitari caepit, ad missis ad concionandum Calvinianis Ministris, &irrepentibus in Aulam Viris Nobilibus , qui Calvinianae Sectae favebant. Ingruente itaque periculo, ne juvenis adhuc rex Carolus G. eorum rationibus persuasus, sineret aliquid tu damnum Fidei
decerni, Rector Universitatis Parisiensis , vehementer dolens, Ecclesiasticam pacem in Galliis perturbari, avitam Religionem labefactari,ac violari Catholicam Fidem, his malis obviam eundum ratus, habito consilio, Regem adiit, Libellum supplicem ei porrecturus . Sed Aulicorum stibilis e . iplosus, vixque ad Regis Colloquium admissus , tandem ad selectorum quorumdam Caelum, qui negotia Regni tractabant, remissus est . Interea , t . carbarina Medicaea Regina mater, futuri eventus spe pendula fluitan ut sibi, su6que filio Carolo IX. Imperium firmaret, utrique parti aequam se prae
stabat,tempus magis opportunum expectans. Fer
ventibus tamen hinc inde Disputationibus , con cessie
324쪽
eessit Regina Colloquium Catholicos Inter & Novatores apud San-Germanum, Regiam Villam prope Parisios , quod tamen parum utile fuit, cum in eo Novatorum pertinacia vinci haud potuerit. Eo San-Germano Colloquio aliud , nihilo Ecclesiae utilius,Haeretici a Calbarina Regina matre,quae eis ob politicas rationes de privata commoda nimium favebat, obtinuerunt Colloquium anno MDLxI. 'abendum Potinaci,quod est Oppidum ad Sequanam flumen, Lutetia distans septem circiter milliaribus Gallicis,ubi insigne ac Regium est Monasteri u Virginum ordinis S. Dominilai.Tentavit quidem Sacra Facultas Parisientis impedire, ne hoc Colloquium Ninistris Haereticis errores suos defensuris concederetur,utque ad synodum Tridentinam Oecume-
Micam remitterentur.Verum,in ea tam justa postulatione repulsam passa est celeberrima Facultas, Sepreces Ministrorum Calvinistarum a Regina matre thurina admissae sunt. Quapropter,die nona mensis.Septembris ejusdem anni M xI.in prsdicto Monasterio Virginum ordinis S. Dominici huic Colloquio Poissiacensi initium datum est, eique interfuerunt cum Adolescente Rege Carolo IX. de Regina Calbarina ejus matre , Rege Navarrae, aliisque Principibus regii sanguinis, sex S.ME.Cardinales,Borbonius, Turnonius , Casulioneus , Lotbaringius , Armeniacus . & Gusus, ac quadraginta circiter Episcopi,cum delectis Theologis Parisiesibus G dio Espenceo, Claudio Sanctesio Canonico Regulari, α aliis. Ex parte vero haereticorum adfuerunt tredecim ejusdem abominationis homines Zuinglianidi Calviniani Sacramentarii,quos inter eminebant Deodorras praecipuus Calvini discipulus, .Eu-
325쪽
gustinus Marioratus, Ioannes Malo , Petrus Mar r, ει Ioannes Spina,omnes fere Regularium ordinum Apostatae. Sed omnium impudentissimum sese prodidit Theodorus Beza,quippe qui ComministrorunInomine perorans, S de Eucharistia verba faciens, in hanc execrandam prorupit blasphemiam e Tantum d Sacramento Euchariseia distare Corpus Christi, quantum supremum coelum d terra. Ad quam Bezae blasphemiam Prisulum Corona,omnesque Catho Iici Inhorruerunt, & non secus ac Patres Concilii Nicaeni ad Haeresiarchae Arsi contra consubstantialitatem Verbi Divini blasphemias , aures suas obturarunt . Cum dicendi finem Beza fecisset, ardinalis Turnonius ad Regem conversus , eum vehementer adhortatus est , ut, spretis Begae Declamationibus , in avita Religione , quam Galliae Reges a Clodovaeo professi fuerant, & in qua erat ipse institutus,constanter permaneret,addiditque, Catholicos Antissitas hanc Bezae Pseudo-Ministri orationem tam luculenter confutaturos, ut sole clarius Calvinianae Religionis omnibus patesceret falsitas, & Catholicae Fidei confirmaretur veritas . Id reapse ita contigit. Die siquidem xvI. Septem
bris Cardinalis Lotharingius , totius Ecclesiastici ordinis nomine Orationem habuit de Ecclesiae Auctorirate , & de praesentia reali Corporis, dc Sanguinis Christi in augustissimo Eucharistiae Sacramento , in qua multa tam copiose , tam eru dite, tam praeclare dixit, ut illos omnes, qui Sectae Calvinianae studio non erant obcoecati, in admi rationem rapuerit, suumque adversarium Bezam, . tum Causae, quam defendebat, meritis , tum in genii vi, eruditionis ubertaze , argumentorum
326쪽
pondere, & eloquentiae efficacia, longo intervallo superavit. Noluit attamen obstinatissimus Theodorus Beza conseisas veritati praebere manus, &Victori porrigere herbam , sed, consentiente Re- , gina matre Catharina, diebus xx Iv. & xxv I. ejus . dem mensis Septembris, de natura, auctoritate MNotis Ecclesiae & de aliis Capitibus disputationem instituit, in Claudius Espenceus, & claudius Sanctesius , Sacrae Facultatis Parisiensis Theologi, quidquid ille haereticus contra Catholica Dogmata temere effutierat, eruditissime confutarunt. Tunc Iacobis Laines , Societatis Jesu Praepositus Generalis, vir non minus doctrina, quam pietate
conspicuus,& Cardinalis Ferrariensis Legati Apostolici, qui praesens aderat, Theologus , hanc Haereticorum audaciam ac pervicaciam diutius ferre non valens, italico Idiomate peroravit, & incredibili libertate Reginae ostendit, perniciosa esse ista Haereticorum cum Catholicis Colloquia, ad Concilium Tridentinum Oecumenicunt hosce Ministros haereticos esse remittendos , ad quos erudiendos & ad veritatis Confessionem, Ecclesiaeque unitatem revocandos, si Collationibus,Colloquiis& DisputationibusCatholicorum opus esset,liis tamen actionibus necReginam,necPrincipes Laicos, - sed solos Praesules & Doctores interesse debere. Hunc in modum finito eo Colloquio Polisiaco, Mi- ιnistri haeretici, jubente Regina, suam condiderunt Formulam Fidei circa Eucharistiae Sacramentum, quae e vestigio Theologorum Parisiensium judicio permissa, ab illis post accuratum examen repudiata est, tanquam insufficiens, captiosa, haeretica, 'erroresque plurimos contra Sanctissimi Sacramenti V a Al. .
327쪽
Altaris institutionem continens. Hanc Parisiensiuin Theologorum Censuram omnes ad unum Praesules Ecelesiae Gallicanae approbarunt, & die Ixa mensis Octobris ejusdem anni MDLxI. ad Reginam scripserunt, se unanimi consensu deCrevisse, Theodorum Beetam, ejusque Socios in suis erroribus &damnatis opinionibus pertinaciter perseverantes, non esse amplius audiendos , nisii antehac subscri-herent huic Catholicae Fidei de Sacramento Altaris Formulae his verbis conceptae: Credimus o confitemur in Sacramento Altaris verum Corpus Sanguinem 'essu Christi existere realiter σ transubstantialiter sub speciebus panis O vini , vi potentidDivini Uerbi prolati a Sacerdote , sola Ministro ad
hunc essectum ordinato , secundum institutionem in mandatum Domini nostri jesu Chrsi. Huic Catholicae Fidei Formuls subscribere detrectarunt Mini-ctri Calviniani, qui, ut mox dixi, omneS ferme perditissimi erant RegulariumOrdinum Apostais, uos tamen malitia & nefandis turpitudinibus Ioiagd superabat Theodorus Beza, vir nequissimus , qui ob praeposteram libidinem, seu Sodomiam, de qua apud Senatum Parisiensem accusatus, sibique cimens, e Gallia, una cum sua concubina aufugit Genevam, omnium scelerum sentinam , & scelexatorum perfugium, ubi Haeresiarcham Joannem Calvinum habuit Magistrum , dignum sane patella Operculum, & pessimi corvi malum ovum. Si plura de Theodori Bezae vitae turpitudine , lascivis versi hus, erroribus , seditiosis consiliis, stragibus in Catholicos editis,bellicis agitationibus,aliisque ad eum spectantibus, scire desideres, legesis Script res probatissimae fidei Claudium Sancisum in Re
328쪽
sponsione ad Apologiam Bezae,Balduinum in alia Responsione ad ejus caluinnias,Bodecum in ejus vi ta , Florimundum vinundum in ortu Haeresuin , &alios, quos Rescius recenset in Evangelicorum Se
l . Sic igitur absque ullo fructu solutum est istud Pol sit acetise Colloquium 'M. Catholicam veritatem de Calviniana Haeresi in Colloquio Poissiacensi triumphasle facile colligitur, ex dolis, malisque artibus, quas ad diisimulandam fidem sitiam adhibuerunt Ministri Calviniani. Observat quipp8 Lucas in inde haereticus licet lutheranus tu Iua Historiae Ecesesiasticae Epitome, Calvin illas, cum ante aliquot annos paη publica data esset Lutheranis , qui in Germania Confessionem Augustanam profiteba tur , dictitasse , eam pacem ad se etiam pertinere, quod & ipsi Confessionem Augustanam itidem amplecterentur; at cum in Colloquio Poistiacensi Ministri Calviniani a Cardinali Lotharingio,aliis que Praelatis & Doctoribus urgerentur, ut COnfessioni Augustanae subscriberent , illos assentiri noluisse , eo quod in ea Consessione Augustana admitteretur Dogma de reali praesentia Corporis & Sanguinis Christi in Eucharistia , quod ipsi inficiabantur. Sic omnibus palam innotuit, Sectae Calvinianae Pseudo-Ministros calidum & frigidum simul ex eodem Ore perflare , & circa Eucharistiae Sacramentum aliam in Germania,alian
in Gallia profiteri fidem . D. Nunquid Ministri Calviniani susceptae in hoc Colloquio Potitiacensi ignominiae pudore.
329쪽
ctarios ad Catholica Religionis veritatem revocarunt tM. Solent Haeresiarchae, ut saepius te monui , nova suae doctrinae figmenta perdite amare, pugnaciusque defendere, se suaque mirari, &impense jactare et quaecumque senserint aut cogitarint, tenacissime credere , credique ab omniabus tanquam ex oraculo dicta velle; secus quique sentiant, iis nihil esse vilius , imperitius, prophanius affirmare . Quo fit, ut, cum omnes acre ingenium habeant, quod adusta quaedam bilis inflammat, acuit superbia & amor excellentiae , labor , vehemensque studium Obfirmat , nunquam velint, licet convicti, ab errore resilire &ad meliorem frugem sese recipere. Tales fuerunt Ministri Calviniani, qui, licet in Colloquio PolGsacensi victi suissent ac confusi , tantum tamen abest , ut palinodiam decantare voluerint, ut potius sibi intus canentes, victoriam sibi vindicaverint, ut constat ex thrasonicis illis Epistolis, quas Neodorus Beea ad Haeresiarcham Ioannem Cani num scripsit. Sed hanc inanem jactantiam Theodori Bezae, hominis, praeter ingentem audaciam, insigniter impudentis ac temerarii, repressit in suis de ColloquioPoisiacensi Commentariis Claudius Spenceus , Theologus Parisiensis , qui praesens aderat, de Catholicorum Victoriae testis oculatus fuit. Huic Catholicorum victoriae aliam hic adjungere placet, quam doctissimus Iacobus Da-n2 Perronius Ebroicensis Episcopus, & paulo post Cardinalis, de Philippo Mornaeo Plusio, Nobili Normanno , . Salmuri Praesecto, praecipui inter Calvinistas nominis, di Ecclesiae Romanae infensissimo
330쪽
sissimo hoste , retulit in altero Colloquio seu Cololatione , quae coram Christianissimo Rege eo IV. de selectis ex utraque parte iudicibus habita est ad Fontembellaqueum prope Parisios. Huic collationi , seu Disputationi locum dedit liber, quem Gallico idioniate ediditMornaeus Plesus De Missae abusibus, eleganti quidem stylo, & potituli
sermonis comptus elegantiis, sed innumeris Patrutestimoniis aut falsis , aut interpolatis, aut in sinistrum sensum detortis scatens, in quibus citandis Mormeus Plesus deceptus fuerat a suis Ministris, qui eius calamo abutentes suggesserant ei loca Patrum falsata, corrupta, truncata , & contrario penitus sensu relata , quae ipse, absque ulla alia discussione , suo operi intexuerat. Hunc librum male consarcinatuin cum Iacobus Perronius perlegisset, ut erat in Sanctorum Petrum lecti ne , & in tractandis Controversiis solertissimus. ac versatissimus, quingenta amplius loca ex Patribus antiquis de Scholasticis Doctoribus eo in libro adulterata ac falso citata esse se demonstraturum recepit. Id iniquo animo tulit MornaugPlesus , de a Rege Henrico In postulavit, ut Col- , lationem indiceret, Iudices probitatis ac doctrinae perspectae nominaret, qui citata ab ipso Patrum testimonia accurato criterio examinarent.
Annuit Rex , Collationem apud Fontembellaqueum indixit, integerrimos & doctissimos ludices hinc inde selegit, suaque praesentia hanc Collationem cohonestare ac dignari voluit. Productis itaque in medium Sanctoruni Patrum operi buS, Iacobus Perronius Plutauia eorum testimonia Perperam a Mornaeo Ples citata, de indu-