Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

311쪽

det illudi . Sic effrontem illum Haeresiarcham clarissimis Academiis insultare , & in eas gravissimis contumeliis ac conviciis invehi non puduit. Substitit aliquandiu omnium Princeps Academia Parisiensis, nec statim super Propositionibus Martini theri quidquam statuit. Hinc Desiderius Erasinus in Epistola ad Laurentium camperium Cardinalem

sic scribebat: Expectatur Sententia Parisiensis Academia, quae semper in re Theologica Principem tenuit locum. Ad Academiam Parisiensem Fridericus , Saxonum Dux, Lutberi fautor, scripsit , eamque consuluit, quid de Lutberi doctrina sentiendum putaret. Nihil tamen hoc anno MDxx. contra Latberum publicavit Academia Parisiensis , quod illius libros accurato examine ponderare, suamque Censuram maturare vellet. At Leo X. Pontia sex Maximus Diploma eodem anno MDxx. Romae Promulgavit , quo xLI. Lutberi Propositiones damnavit, ipsuinque diris devovit. Tunc ira excandescens Lutberus, & Pontificiae authoritati bellum aperto marte indicens,Ius Pontificium palam itembergae combussit, Summum Pontificem sacrilego ore vocavit temerarium , vaesanum, Tannum,& ab eo ad Concilium provocavit.LaicoSPrincipes Epistolis hortatus est ad excutiendum Papale, ut ajebat, jugum, ediditque execrabilem librum , cui captivitatis Babylonicae titulum fecit, in quo furiis invectus Summum Pontificem , &Catholicam , Romamun Ecclesiam, instar rabiadi canis, mordet, dilacerat, multisque injuriis

in calumniis insectatur . Hinc magnum per Germaniam excitatum est incendium, ad quod restinguendum habita sunt eodem au. MDxx. ormatiae Impem

312쪽

Imperii Comitia , & ad ea Lutherus, data Caesaris fide, accitus est, ubi coram Imperatore Carolo P. de multis interrogatus a Ioanne Echo , tanderm perfricta fronte respondit, se neque Conciliorum Decretis posse suae Cause decisionem submittere , quia saepe falluntur , sed soli Scripturae Sacrae stare velle. Ad hanc Lutheri respontionem horrore perculsus est Imperator,& actutum ad hunc Haeresiar cham in ordinem redigendum promulgavit Edictum, quo Lutherum tanquam Haereticum proscripsit, ejus libros flammis absumi iussit, & gravissimas poenas denuntiavit his, qui eum aut hospitio excipere , defendere , sustentare, fovere dicto aut scripto praesumerent . Suum etiam anno sequenti, seu MDxx I. contra Assertiones ex variis Luthera libris excerptas Doctrinale judicium dedit celeberrima Parisiensis Λcademia, quo Luiberi doctrinam erroribus contra fidem & mores scatentem damnavit, ipsumque Luiberum ad suos durandos errores modis omnibus compellendum esse censuit. D. Sic igitur Lutherus a Summo Pontifice, ab Academiis Parisiensi, Lovaniensi & Coloniensi damnatus , ab Imperatore Carolo V. in Conventu ormatiensi proscriptus, in ordinem tandem redactus est, eique omnino adempta facultas suos latius spargendi errores qM. De Luthero certe actum prorsus ac conclamatum fuisset , nisi ejus fautor Fridericus , Saxonum Dux , illum in Arce Alstadiana abscondibsit , ubi scelestus ille Haeresiarcha multos infestos scripsit libros , quibus summa pervicacia pestist doctrinam defendi; ac diueminavit. X 3 In Ju-

313쪽

In Judicium Doctrinale sacrae Facultatis Parisienia sis, cui se adhaesurum promiserat Lutherus, confestim insurrexit, & per Pollippum Malanchionem sibi addicti silinum, Apologiam concinnavit, cui hunc praefixit titulum : Adversus furiosum Parisiensam Theologorum Decretum, & in ea Theologos Parisiienses vocat Sophistas & calumniatores , aitque , Lutetiae natam esse prophanam illam Scholasticen, qt admissa nihil reliquum sit, Evangelium obscuratum,Fides extincta;recepta operu doctrinar cademia Parisiensis , inquit impius ille Haeresiarcha, in parte suprema, quae Facultas Theologiae nuncupatur, est a vertice usque ad plantam, lepra verae, novi mae, Anticbrisianaeque . Capitalis haereseos,

Mater omnium errorum in Chrissianitate, maximι

meretrix spiritualis, quam Sol unquam vidit, O .era postica Inferni. Prophetatum est, temporibus Antichristi omnes haereses in unam Camerinam con auras, mundymque perdituras . Id ego ostendere intendo de Parisiis, Papae veri Antichristi maximo fornicationis cubiculo , atque probare eos esse pejores Montanis , Ebionitis, oe omnibus, quos commemoraverunt, haereticis . His conviciis Haeresitarcha Lurberus, ejusquz

sectarii celeberrimam Academiam Parisiensem proscindebant, a quibus tamen vituperari magna ejus gloria fuit. D. Nunquid Carolus/Imperator Diploma summi Pontificis Leonis X. suumque Imperiale Edictum , quo in Comitiis Wormati ensibus Lu-iberum proscripserat, executioni mandari jussit, illosque omnes sua authoritate compressit tumultus , quos in Germania Iutherus excitabat lM. Cum

314쪽

. . M. Cum nonnullos Germaniae Principes Lutherus suis iam partibus addixisset, Carolus Imperator in executione cum Pontificii Diplom, tis Leonis X. tum Imperialis sui Edicti contra Lutherum gravissimas dissicultates nactus est, quas ullo pacto superare haud potuit. Mortuo siquidem Leone X. Pontifice Maximo, ad Conventum Imperialem Norimbergae, qui absente Imperatore anno MDxx III. habitus est, Hadrianus VI. successor Leonis X. Nuntium destinavit Franciscum Chere..gatum, Episcopum Aprutinum, eique duo pOtissimum negotia iniunxit, nimirum Hungariae a Turcarum incursibus defensionem , At Germaniae a Lutherana Lue liberationem . Huic Legato Pontificis responderunt Germaniae Principes in hoc Conventu Norimbergensi congregati, necessarium esse ut intra annum a Summo Pontifice de consensu Caesaris in aliqua Urbe Germaniae convocaretur Concilium , & interim se daturos operam , ut Saxoniae Dux , in cujus ditionem Luiberus. aliique ejus Asiectae sese receperant, eis prohibe Tet , ne quidquam de excitatis Controversiis scriberent, aut publica luce donarent. Verum, multos ex his Germaniae Principibus , qui huic Conventui Norimbergensi interfuerunt, Lutherana: haereseos labe fuiste afflatos, proclive est conjicere ex lectione libelli, qui, post: discessum Nuncii, ad

Hadrianum VI. Pontificem Maximum missus est, quique est editus apud Goldaslsi Tom.r. constituti num Imperialium sub hoc titulo: centum Gravam na Sedis Apostolicae, non ferenda Germanis. Unus Praesertim inter illos hujus Conventus Nor imber-

315쪽

Dux, omnes Nuncii Apostolici conatus elusit, quem proinde , ut Luthero favere desineret, m nuit Hadrianus G gravissimis litteris, quae extant apud Odoricum R naidum ad annum MDxxI II. & 'Tomo II. Bullarii Romani. Alter Germaniae Principum Conventus Norimbergae anno MDxx I v. ha hitus est , ad quem Clemens VII. qui in locum H

driani M. Pontificis Maximi suffectus est, Legatum inpostolicum misit Laurentium Campegium Cardinalem , qui veris Catholicae Religionis incrementis intentus, cum animadverteret, Principes Germaniae, in varias partes distractos, nolle in hocce Conventu opportuna ad deprimendam Luther tiam audaciam adhibere remedia, Principes cum Ecclesiasticos, tum Laicos secum consentientes

Ratisponae collegit, a quibus in rem Ecclesiae Cain tholicae jussum est, ut Formatiense Imperatoria caroli V. Edictum executioni mandaretur, in Mi Dis celebratione nihil mutaretur , Monachi ΑpO- statae punirentur,& ut Legati Apostolici Constitutio de Cleri Germanici Reformatione triginta quinque capitibus comprehensa sedulo observare tur. Pro conservanda etiam apud Helvetios Catholica Religione habitus est anno Moxxv. in Oppido percelebris Conventus, in quo Catholicos inter & Lutheranos instituta fuit Disputatio. Quod quidem ut clarius intelligas , observare debes , viaricum Zuinglium, cujus tu superiori Colloquio mentionem fecimus, Pagum Tiguriuum , qui unus est ex tredecim Pagis, seu, ut ajunt, Helvetiae Canionibus , pestifera Haeresi corrupisse, Sacras Imagines evertisse, Missam & Eucharistiae adorationem abrogaste,novumque Sacramentariae

Coenra

316쪽

Coenae , annuente Senatu Populoque Tigurino , ritum instituisse. Ea sacrilega novitas ubi aliis dum, decim Pagis , seu Canionibus, innotuisset, statim, ne in tota Helvetia periclitaretur Catholica Religio, Conventum indixerunt in Oppido Baden He vetiorum , ut de praeeipuis Religionis Controve si is Catholicos inter & Lutheranos haberetur Dis sputatio. Qui pro Lutheranorii doctrina disputare, clebebant, erant viaricus Zuinglius , & Ioannes. Oecolampadius. Catholicorum vero partes desei iuri erant Ioannes Faber, Constantiensis Episcopi Vicarius Generalis, & 2oannes Echus, qui, ut an tea diximus, Lipsiae cum Haeresiarcha Luthero publicd disputavit; & Nomas Murrenur , vel Mur-nerus. Haec Disputatio, communi duodecim Helvetiae Pagorum, seu Cantonum, calculo instituta,

i in quatuor Episcoporum consensu suit approbata . '; Αt viaricus Zuinglius , rejecta omni fide publica ,

ct Salvoconductu, qui ei offerebatur, nunquam accedere voluit, ei tamen ex parte Lutheranorum adfuerunt Oeeolampadius, Iniel, Bercbtoldus, Ha Drus, & viricus Studerius, cum quibus strenue di-ἰ sputavit ex parte Catholicorum Ioannes Echus, ac Victor semper evasit. Quo factum est, ut Pu blico Helvetiorum Decreto & Edicto sequentes istae Catholicae fidei propositiones in hoc Conventu Baden fuerint confirmatae . I. Uerum Christi coropus ejusque Sanguis praesentia sunt in Sacramenta' Altaris. II. uvae' vere seruntur in Micio Μ4 pro Vivis O Defunctis . III. Virgo Maria, aliique i Sancti Coelicola invoeandi sunt ut intercessoresa .D l mini Nostri 'esu Christi, ejusque Sanctorum Imaginesi delendae non sunt. Post hanc Vitam Purgatoriη

317쪽

est ignis . VI. Pueri etiam Cbristianorim in peccato Originali nascuntur . VII. Baptismus risti, no Ioannis , tollit Originale peccatum . His ergo facta est conformis publici Decreti Sententia, qua, ut ait Joannes Cochlaus , doctrina Lut beri, velut perversa, multisque judiciis solemniter condemnata per Leonem Decimum Pontificem Maximum , per praeclaras Universitates Parisiensem, Lovaniensem , Coloniensem &c. Helvetiae plebi duodecim Pagorum , seu Cantonum interdicta est, & antiqua Catholicae sidet observatio approbata , veti-trimque, ne quid immutaretur temere in Missa , in Sacramentorum administratione, in Sacris Coe remoniarum Ritibus, Jejuviorum , Orationum , Consessionum, Feriarum, Oblationum, Invocationum , Exequiarumque pro Defunctis. His semel

statutis , duodecim illi Helvetiae Catholici Pagi ,

seu Cantones , Oratores miserunt ad Tigurinos , iit dolorem suum de abjecta ab eis fide Catholica, Haeresique suscepta illis significarent. Sed tam

justae Catholicorum expoitulationis nullam prorsus rationem habuerunt Tigurini, & ad omnia eorum Monita aures obturarunt,&Haereseos tenebris excaecati oculos clauserunt. Quin, quod magis

deplorandum est, duo alii Helvetiae Pagi, seu Cantones , ἰBernartes videlicet S Constantienses , anno MDxxv III. a Catholica Religione ad Zuinglii Sectam clefecerunt, quos postea secuti sunt Basileenses , Schashusiani, Santgallenses, Muthusani ,& Bielenses , adeo ut ex tredecim Helvetiae Pagis, seu Canionibus, quinque dumtaxat Pagi,seu Cantones , in Fide Catholica constanter perseverave rint, qui tamen numero licet di armis inferiores, divi-

318쪽

ECCLESIASTICA. 299

divina eis opitulante protectione , septem alios Pagos , seu Cantones Helvetiae, quos Haeretici occupabant , consertis praeliis saepius vicerunt ac dein bellarunt . Horum quinque Helvetiae Cantonum in Fide constantiae, in praeliis sortitudinis, in exponendo se suaque omnia pro avita Religione Catholica asserenda magnanimitatis memoriam,laudem & gloriam nullo aevo intermorituram,legesis apud Odoricum Asnaidunt, & Henrisum Spondanum ad annum MDxxxi. Testatur etiam Cardinalis Palavicinus lib. 3.Historiae Concilii Tridentini cap. g. num. a. horum quinque Helvetiae Cantonum, qui Fidei Catholicae indivulse adhaeserunt, bellicae virtuti tribuendum esse , quod nunc septem sint Hebve tiae Pagi, seu Cantones, qui Catholicam Rel, gionem publice profitentur, & in uno ex sex aliis Pagis seu Canionibus, qui dominio haereticorum subjiciuntur , lon3e plures numero sint Catholici, quam haeretici. Hic autem obiter observare debes, Zuinglium, cujus Secta in sex Helvetiae Canionibus etiamnum dominatur, gravistiniam cum Lutherodissensionem habuisse occasione doctrinae de reali Praesentia Corporis & Sanguinis Christi in Eucharistiae Sacramento, quam Lutherus admittebat, vero negabat. Tentavit quidem Philippus Hassiae Lanigravius concordiam LutheranOS

inter & Zuinglianos procurare , & eam ob rem Conventum Marpurgensem anno MDxx Ix. conuo cavit,ad quem convenere Zuingsius ecolampadius, Lucerus, & Hedio ex una parte, ex altera vero Lu- tberus, Melanchion, Iustus Jonas, Osander , Breu

tius, & Agricola , qui tamen de Coena Domini nynquam consentire pinuerunt,ut constat ea; illius

319쪽

Marpurgensis Conventus Actis, quae prolixe reo fert & exponit Hospinianus Part. II. Hictoria Sacra in mentariae pag. I I9. & sequentibus. D. Quem tandem exitum habuerunt illi Conventus , quos Carolus V. Imperator , ac Germaniae Principes in Causa Lutherana ante celebrationem Concilii Tridentini convocarunt tM. Infaustum sane exitum habuerunt illi Conventus, in quibus tandem Lutherani suae Sectae in Germania publice profitendae libertatem obtinuerunt. In Conventu siquidem Germaniae Principum,jussu caroli V. Imperatoris anno MDxx Ix.Spiraec jacto, cui adfuit nomine Pontificio Ioannes Thormas Comes Mirandulanus,noluerunt Principes Lu- therani, scilicet o nes Saxomae Semptemvir , Georgius Brandeburgensis Elector,Ernestus & Franciscus Lune burgi Duces, Philippus Hassiae Lanigravius,&Wolfangus, Princeps Anhaltinus, parere Decreto, quo a Catholicis Principibus hujusce Coii- ventus Spirensis sancitum erat, utoereticorum Sacrainelitariorum & Anabaptistarum Sects undique pellerentur, ut Missae celebratio ubique libera esset, in iis etiam regionibus , ubi Lutherana labes grassabatur, &ut Evangelium exponeretur ex Patrum , quos Ecclesia approbaverat, interpretatione . Huic, inquam, Catholicorum Principum Decreto palam contestati sunt citati Principes Lu- therani, sibi integrum non esse obtemperare , di ctitantes, illud esse Evangelicae veritati contra-zium , indeque , ut asserunt viri eruditi, Lutheranis inditum est Protestantium nomen. Eo laicorum. suae Sectae Principum auxilio fulti Lutherani, au

dacior es facti, suam Fidei professionem a Philippo

320쪽

Melanchione adornatam obtulerunt Carolo V. Imperatori in Comitiis Augustanis habitis anno MDxxx. Huic Fidei professioni, quae confessio

gustana fuit nuncupata, subscripserunt mox memorati Principes Germaniae Lutherani, ac paulo post, seu anno MDxxx I. ad sua: Sectae libertatem, armis tuendam Smalhadae faedus injerunt , quod Smal sdisim a loco fuit appellatum . EO Lutheranorum Germaniae Principum faedere,& formidoloso armorum Sosimani Turcarum Imperatoris adversus Germaniam apparatu territus Carolus V. Imperator , Comitia indixit anno MDxxx I I. Ratisponae, in quibus, ne irritaret crabrones, concesse

sit Lutheranis inducias , constituitque , u emini usque ad Concilium Generale in Causa Religionis facesseretur negotium . Quin, idem Imperator, ut iam in primo Colloquio observavimus, excessit in Causa Lutherana suae auctoritatis limites . Nam postquam Concilium Generale Tridentinum,indictum a Paulo HL Pontifice Maximo , jam esset inchoatum anno MDxLv. sed biennio post, ob contagiosum morbum, qui Tridenti grassabatur, Bononiam reclamantibus Hispaniar Episcopis , &Caesareis Oratoribus esset translatum, adeoque occasione illius dissidii maneret suspensum, Caro .lus V. durante adhuc ea Concilii Tridentini suspensione, inconsulto Romano Pontifice, promul gavit in Comitiis Augustanis anno MDxLv I I I . Li . bellum , Interim nuncupatum , sola imperiali authoritate proculam , in quo formulam doctrinaedi caeremoniarum in Germania tenendarum interim praescribebat , donec de universiis Religionis Controversiis in Concilio Oecumenico decretum

esset .

SEARCH

MENU NAVIGATION