장음표시 사용
61쪽
Glinius statrem habuit ejusdem Calia vinianae superstitionis fautorem praecipuum , &Sacerdotum hostem adeo insensum , ut ex eorum auribus torquem collo appensum gestaret, eique
ludus esset Sanctorum reliquias flammis addicere, templa inflammare, Ecclenas spoliare, & alia id genus sacrilegia perpetrare . His quatuor praeliis victi quidem , ac debellati fuerunt Haeretici Calvinistae, sed nec ad gremium Catholicae Ecclassiae , nec ad obedientiam Galliarum Regis redire voluerunt . Quapropter, ad eos saepius tumultuantes ac nova molientes penitus exterminandos visum
est extremum quidem, & paulo durius, sed ea
aetate maximὰ necessarium, adhibendum esse cauterium. Anno igitur MDLxx II. Postquam Parisiis nuptiae Henrici Regis Navarrae cum Margaritata Sorore Caroli M. Galliarum Regis fuissent celebratae , inchoata est Calvinistarum Caedes, dicta Matutina Parisienses, quod summo mand caepta sit, vel caedes San-Bartholomaea, quia contigit die S. Bartholomaeo Apostolo sacra . Primus caesus est linius Architalassus , tractus a pueris per plateas , & in Sequanam fluvium projectus. Eamdem sortem nacti sunt Rupisulcadius, Lavardinus ,
aliique Duces, & Viri sortes, praecipua sectae Calvinianae praesidia, necnon innumeri Calvinistae , qui in ea strage perempti sunt. Nec solum PaH-siis, sed & in caeteris totius Galliarum Urbibus Catholicis in Haereticos Calvinistas saevitum est,
excepta tamen Civitate Lexoviensi in Normannia, cujus Episcopus Ioannes Hennverius, Ordinis v. Praedicatorum ., & Henrico II. Olim Galliarum Regi a consessionibus,ab Urbis Praefecto obtinuita
62쪽
hit, ut Mandati Regii suspenderetur executio,
si ue eximia charitate, ac clementia Calvinist reis promovit animos , ut quotquot Lexovii de- , in sthum Ecclesiae redierint , sicut referunt fratres Tomo II. Galliae ctriis
Biana , in Lexoviensibus Episcopis . Ea strage
San-Bartholomaa exacerbati Calvinistae,nova BeIla' meditabantur dum Henrisus Dux Andegavensium, & Cama IX. Galliarum Regis frater, Rupellam, in Santonibus praevalidam Arcem, quae a Calvinistis occupata Lerat, cum exercitu regio obsedit. Sed cum sub idem tempus Henricus PO- .lonorum Phincipum suffragiis ad illius gentis Regnum expetitus esset, ab Urbe discessit, ejusque sobsidionem solvit. Quo factum est, ut Rei Caro
lus m. cum non posset Haeresis mdamenta destruere, hos funestae arboris ramos amputare ,
scelerati illius monstri tot annorum diuturnitate corroborati, tot redivivi cladibus, tot superbi exitiis, tot locis diffusi debilitare vires, volens nolens, pacem irierit cum Calvinistis, Arces, Moppida Rupellam, Montalbanum, Nemausti concesserit, unde postea Calvinesana factio potentiae Regum insultans, sua iura , terroremque in vicisnas late oras circumferre non destitit . Obiit Carolus m. Galliarum Rex in Pentecostes Festo, qui incidit in diem xxx. mensis Maji anni MDLxx1 aetatis xxv. Regni xxv. Gesta Caroli IX., & Histo etiam Bellorum Civilium, quibus, eo Regnanti,
conflagravit Gallia, accurat8. inter alios Scripto res concinnavit Varillasius Scriptor elegans , msincerus, totique orbi litterario notissimus.
63쪽
liarum Regnum, olim opibus abundans, ditione augustum , ac pacis munere fortunatum , tum, Calviniana Factione tumultus & perpetuas tempestates concitante , in se ipsum conjuratum pugnabat , suis consemptum opibus, suis fractum viribus, quod alienis semper fuerat invictum . At, dum video obfirmatissimos in errore Haereticorum animos, factiones , audacias, seditiones, bella, & reliqua , quae novitas Omnis parturit, dum eorum conventus , foedera, conspirationes, partium studia fervere audio, vehementer timeo, ne sub Caroli M. Galliarum Regis successoribus, gliscente Calviniana Haeresi, graviores tumultus ac procellas Gallia passa sit. Error quippd, ut experientia notum est, qui statim non opprimitur , sensim sine sensu serpit incrementis prope fallentibus , se longe lateque diffundit, novos ritus , rescissis antiquis, novas caeremonias , novas leges, novam Religionis formam introducit, uno verbo, novum populum facit, qui acerrimis &ardentissimis studiis pro errore certat, & civilibus bellis Regnorum, ac Rerumpublicarum pacem
perturbat. Nulla quippe Regni, aut Reipublicae pax, tranquillitasve speranda est, ubi Religionis divortia vigent. omnia igitur mala, quae sub Caroli IX. successoribus intulit Galliarum Regno Calviniana Factio, percense , quo plenam Status Ecclesiae sub Galliarum Regibus decimi sexti Saeculi notitiam adipisci possim. M. Mortuo Carolo IX. Galliarum Rege, muricus , ejus frater, qui jam Poloniae Rex fuerat inauguratus, statim , relicta Polonia, in Gallias ad Regnum capessendumJestinavit, dictusque est
64쪽
est Henricus In Eo regnante foeda fuit Ecclesiae Gallicanae facies, & Regnum periclitari visum est, teterrimae factionis, conjurationisque furore laceratum . Beneficia impune vendebantur, viginti octo Archiepiscopatus , & Episcopatus Praesulibus destituti erant, Coenobia innumera sine Abbatiabus , sine divino cultu , a prophanis hominibus tenebantur, qui, ut luxui & libidini affatim indulgerent, eorum bona abliguriebant, decoque-hant , dilapidabant. Praeter hanc infamem corruptelam, Henricus III. Francorum Rex necessitate adactus belli consopiendi, quod Franciscus Alen-
conius Dux , Regis frater , Henricus Borbonius, , Rex Navarrae, & Henricus Condaeus Princeps, foederati cum Calvinistis Galliae, & Protestantibus Germaniae, intulerant Franciae Regno, Edictum promulgavit in favorem seditiosorum & Haereticorum Calvinistarum, Catholicis odiosum, &Ecclesiae omnino injurium, in quo Haereticis in omnibus Galliarum locis permittebantur Conventus, publica eorum Religionis exercitia, facultas celebrandi suae Sectae Synodos Nationales seu Provinciales, & ad honores, Magistratus, & p blica munia Haeretici admittebantur non secus ac Catholici; Sacerdotum & Monachorum Apost tarum conjugia jam contracta recipiebantur , α
liberi ex iis suscepti censebantur legitimi, octo Urbes in diversis Regni Provinciis securitatis causa Calvinianis tradebantur, aliaque ejusmodi' sexaginta duobus Capitibus comprehensa haereticis indulgebantur Ecclesiae Catholicae valde perniciosa. Extortum istud ab Henrico IIL Francorum Rege in gratiam Haereticorum Edictum iu causa
65쪽
fuit, cur Principes Catholici Galliarum Regni
foedus inter se interim ad impediendum, ne quis Haereticus Princeps regii sanguinis Henriso III. in
Regnum succederet, neve ullum permitteretur Calvinianae Sectae exercitium publicum, quod Ke diis juramento sancitum Ligam appellarunt. Ad monitus Henricus III. conjurationum , quas
plerique in ipsum moliebantur, ut sibi caveret a Parisiensibus, qui Henricum Gusum , inter foederato i Principes Catholicos praecipuum Ducem, impense colebant , eumque post mortem Henri- . et III. Regno Galliae destinabant, milites pro sui tutela Parisios advocavit, atque per diversas Ur- bis stationes dispersit. a de re commoti Parbsienses, , mox eorum commotio in seditionem, seditio in apertam defectionem erupit, quam non parum auxit Susi Ducis, contra Regis prohibi- 'tionem, Lutetiam adventus, quem exultanS po
tulationibus excepit. R-metu consternatus, ut
vitae suae secutitati tansuleret, fugam secreto arripuit, & Carnutum accessit, cumque nullam rebus suis lucem affulgere videret , indixit anno MDLxxxv III. Comitia Blesensia, in quibus consilium cepit plenum desperationis . Ducem siquidem Henricum Guisium, ejusque fratrem Cardinalem Ludovicum , privatim ad se quasi ad con sultationem evocatos per suos satellites confodi jussit, ea spe ductus, sore ut, sublatis Gusis, absolutius regnaret. Sed eum fefellit e ventus.Provin ciae quippe Regni aegre admodum ferentes mortem Guisorum , quos, tanquam Fidei Catholicae invictos adortoies, venerabantur, rebellionis vexilla
66쪽
xilla ubique erexerunt,sibique Carolum Meduanum, 'ccisqrum Guisiorum fratrem, summum Belli D cem praefecerunt. Sixtus V. Pontifex Maximus, ob interemptum Cardinalem Gubium , in ipsunt Regem anathema vibravit. Ad has angustias redactus Rex maricus III. cum Lutetiam oppugnaturus , ad Sancti Clod Mi Municipium stativa posuisset, immani parricidio Kalendis Augusti anni MDLxxx Ix. trucidatus est , non a Monacho, sicut multi, mendaci fama, & falso rumore delusi, perperam scripserunt, sed vel ab Haeretico Calvini ita, vel, ut probabilius censent alii, ab uno ex Guisitana confoederatione, quam Ligam vocabant, perditionis filio , qui, ut faciliorem .aditum ad Regem nancisci poli et, sumpta Religiosa veste,& 1ub ea , instar lupi sub pelle ovina, latens, ad Regem admissuS, cultrum venenatum in ejus ventrem infixit, ex quo vulnere sequenti die e vita migravit Henricus III. Rex sane meliori sorte dignus , utpote qui Religionis Catholicae, Apostolicae & Romanae publicam professionem studiumque semper praesetulit, ac servavit, seque Haeresis
α Haereticorum hostem ac persecutorem acerri- . mum praebuit, quamvis, ut jam observavimus, temporum calamitate & rerum necessitate compulsus, aliquot Edicta in gratiam Calvinianae Factionis concesserit, ne Catholica Religio, & Regia authoritas ab illa sacrilega factione in utramqueZrmata penitus Opprimeretur. Pietatis, quam in animo fovebat , nonnulla identidem indicia dedit Henricus III. sive cum Ordinem Sancti Spiritus su cavit , sive cum Poenitentium sodalitia instituit,
67쪽
iisque inscribi voluit: sive cum ipse,dimissa Regia
Majestate, in supplicationibus Poenitentis habitu processit , contemptui ac ludibrio Politicorum se exponens; sive denique dum moriturus propediem, sumptis cum magna pietatis, contritionis& humilitatis significatione Sacramentis , atquO omnibus suis inimicis venia concessa, ex Regno, quod perpetuis calamitatibus fuerat expertus infestum , ad beatius Regnum , ut par est credere, transiit. Ejus morte defecit Valesiorum Stirps Regno idolaea,Regnique jus in Borboniorum familiam, quae etiamnum in Galliis feliciter regnat, devolutum est. Suppetuntne aliqua momenta , quibuSevinci possit, eum , qui Henricum IR Galliarum Regem trucidavit, non fuisse Monachum , sed Haereticum Calvinistam , vel potius aliquem ex Guisiana confoederatione , quam Ligam , vocitabant, scelestum sicarum , qui, ut facilius regem adiret,& nefandum illud facinus perpetraret, religiosum
habitum sumpsit, & Monachi professionem ementitus est . M. Multa ad id persuadendum suppetunt
momenta, quae late referuntur tum ab Authoreis
Libri, cui Titulus est : La Fatalite de Suin I Cloud, seu putum Sancti Cladaaldi, Gallico Idiomate anno MDCLxxI I. editi; tum etiam a Varillasio , nuperrimo quidem , sed clarissimo Regum Franciae Historiogropho, in Historia Henrici BL Galliarum RegiS, quorum praecipua dumtaxat, DrevitatiSergo , hic delibabo. In primis, certistime constat ex Annalibus & Historiis Gallorum, tantum hiS funestis, miserisque temporibus exarsisse in Henri-
68쪽
eum III. Regem factionis coinaurationissique Guisianae furorem , ut non semel perduelles foederati ei mortem inserre tentaverint, & plerique ex illis in sacris Suggestis, in Poenitentiae tribunalibus, in Doctorum celeberrimis Collegiis , adversus Regem , ceu Tyrannum, hypocritam , & perfidum publicae fidei, libertatisque Comitiorum violatorem, concionibus, contiliis , scriptis , respontis, decretis populum animarint, & ad desectionem sollicitaverint, palam asserentes non esse servandam fidem Henrico Regi datam, ejus Sacramento Populos exsolutos, fas esse contra eum armari plebem , de non amplius pro Rege solitas in Sacris Mysteriis preces esse fundendas. Profecto ex illo perduellium foederatorum furore, facili negotio quisque judicare potest , scelestum illum sicarium,
qui Henricum III. trucidavit, ex eorurn grege ac
societate fuisse. At inquies , sicarius ille Regicida Dominicanam vestem gestabat. Id certa non inficias eo, sed quo pacto id acciderit, disce nunc. Achilles Hariaur, supremus Senatus Parisientis Princeps, qui in Regis Henriei III. fide & obsequio
constans, e Senatu in carcerem ad Arcem Baltiliae a factiosis fuerat abreptus, miserat Iacobum Clem mentem, Religiosum Dominicanum Sacerdotem, cum litteris & secretis mandatis maximi momenti , quae Regi relaturus esset. Hic sub Vesperam ad Sanctum Clodoaldum , ubi tunc Rex erat, ac -cessit, & in aedibus 2acobi Guesiai, Generalis in Regio Senatu Procuratoris , receptus, nocte se quenti occisus est a perduelli foederato, qui opportunam occidendi Regem occasionem nactus, habitum Dominicauum induit, & unicum litte- Tom. VII. D ris
69쪽
ris Harui perrexit ad Regem , quas cum attentius legeret Rex , ab eo perfido & iniquissimo sicario lethale vulnus in imo ventre accepit. Id autem ne gratis a me dictum putes , audi , si placet, ratio
nes , quae aequum rerum aestimatorem convincere debent. In primis , testantur omnes ad unum ,
Historici Galli, sicarium, a quo occisus est Rex
Henricus III. statim ac Regem Percussisset, non solum a Guestio, Generali in Regio Senatu Patisiensi Procuratore , sed etiam ab Aulicis , qui tunc adstabant, multis vulneribus confossum , Se interfectum fuisse. Haec aute violenta ac repentina mors haud obscure probat, non solum hunc sica-xium , sed etiam illos a quibus occisus est, ni iste perduelles foederatos , & Guisianae factioni addictissimos, qui male sibi conscii cum juster pertimescerent, ne ille sicarius,si vivus post patratum execrandum illud facinus servatiis esset, totum istud mysterium iniquitatis detexisset, & conscios hujus culeo digni sceleris , quos inter ipsisnet censebantur , propalaret, ut vitae suae & honori consulerent , ei mortem accelerarunt. Alioquin, nemo
non videt, hujus sicarii vitam protrahi debuiste, donec interrogatus causam & nefandi illius crimianis conscios declarasset. Praeterquamquod, post obitum Regis Henrici III. jamque occiso ejus ii cario, reperta sunt Regis viscera , quae in loco seorsim fuerant repolita, gladiis transfixa ac dilaniata non ab aliis sane , quam a perduellibus foederatis, qui in Aula erant, quique jampridem Vitae Henrici III. insidias struentes , ejusque mortem machinantes, in ejus viscera, etiam post mortem , summa immanitate saevierunt. Sed videa-
70쪽
mus finem hujus Tragaediae. Corpus hujus sicarii, ut narrant iide in Historici Galli, nudum per fenestram projectum est , ut pateret omnium oculis,& dignosci posset, quis esset ille sicarius. At Perduelles foederati, qui in Aula erant, tot vulneriabus corpus ejus consulto confoderant, atque deformaverant, ut a nemine dignosci potuerit. Hoc unum tamen viderunt omnes, nullum Tonsurae
Clericalis, quae in Viro Religioso major, quam in aliis Clericis esse solet, in capite illius sicarii Regicidae apparere vestigium. quod quidem argumento fuit, hunc sicarium non fuisse Religiosum , sed perduellem foederatum', qui, ut mox diximus, Iacobum Clementem Dominicanum, misi sum ab Achille Haruo supremo Senatus Pariis siensis Principe, ad Regem, intempesta nocte dormientem occidit, ejusque religiosam vestem sumpsit, quo facilius sub ementita illa veste Regifucum faceret, eumque sacrilego parricidio necaret . Accedit ad hujus veritatis confirmationem, quod ille sicarius exhibuit Regi litteras, quas ad ipsum scribebat Haruus quas litteras de industria fictas fuisse dici certe non potest, cuin a 'nunquam Haruus adversus illas reclaniaverit,
nec a se datas suisse unquam negaverit. Porro abhorret ab omni veri specie, Hariaum, fidissimum Regis Henrici UL Ministrum, committere voluisse perduelli foederato litteras maximi momenti ad Regem perferendas. Vero igitur quam simillimum est, Hariaum hujusmodi litteras ad Regem deferendas tradidisse jacobo Clementi Dominicano, quem pro sciebat erga Regem esse. optime affectum di capitalem coniurationisGui-.D 2 sianar