Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

461쪽

eximii TheoIogi nomen promeritus est apud VI- ros sui temporis eruditos , qui eum impense laudant, Praesertim claudius Sedisellus, Archiepiseopus Taurinensis, in vita, quam scripsit , Ludovici XIL Galliarum Regis, & Guillelmus Budaeus , qui in Epistola ad Erasenum, quae extat ordine CxCvI I. Tomo III. Operum Era in postrema Editione Lugduni Batavorum ann. M cI I I. adornata, palam facit, quam praeclare de litteris, ac Viris litteratis Guilisimus Parvi meritus sit et Heri, inquit, animi eausa id quod raro soleo tabernis bibliopolarum obeundis, pomeridianas aliquot horas consumere fatuerami ad Ioannis Parvi tabernam usilis bibliopolae Ostiendi Guillelmum Parzum , isti . ut arbi-

reor , gentilem et Virum eumdem magnum in primis , Theologumque eximium , eorum sodalium decus, quos Dominicales appellant , cognomento Praedicatores, qui nune es a Sacro Sanctis confessonibus Rui. Haud alio concionatore Aula ae regius comitatus in magnis celebritatibus utitur, nec Litavisi Regis tempore usa

d natura concinnatus. Is cum mibi familiariter amicus est, amicosque meos amat, tum eo nomine eun

praecipuὸ observo , qu)d librorum reconditorum conis quisitor est, atque investigator sagaci mus , ae hiablistbeearum senὸ compilator. Sed nescias , utrum omnia Qolumina avidius corroget, an benignus am cis impertiat in commodet m. Denique , alii duo , qui . sequuntur Episcopi ex ordine Praeiucatorum assumpti, Botholomaus Carranda, &Bartholomaus d Martyribus, velut duo Sydera in Concilio Tr, dentino essulserunt, & Ecclesiam perdoctis suis operibus inornariaut . kr u . Barabes a s Car.

462쪽

6 a, patria Mirandensis in Regno Navarrae, in Angliam, sub Regno Maria, heu nimium brevit

Catholicae religionis instaurandae causa vocatus, eo munere egresic defunctus est, cumque apud Philippum Austriacum , caroli M Imperatoris filium , & Mariam, ejus conjugem, summa authori tate polleret, omnem adhibuit operam , ut Αngi icanum Regnum ab Haeresibus purgaretur, & in Sanctae Romanae Ecclesiae obedientia permaneret . Archiepiscopus postea Toletanus, ac totius Hispaniae Primas consecratus, Carola V. Imperatori mo tienti adfuit , eique Sacramenta administravit . At mortuo Imperatore , ab aemulis de Religione iii Hispania postulatus est Bartholomans Carranza, ac multis annis in carcere exagitatus , causamque e vinculis dicere coactus, nunquam sibi permisit vel minimum verbum hiscere adversus Iudices ,

sed potius nihilo inferior malorum patientia &vitae innocentia sanctissimo Iobs, saepius testatus est, nihil contra se actum praeter jura legum &fori . Romam deinde jussu Sancti Pii V. deductus

Bartholomaeus Carranea, illius causa sub hoc Pontifice , ejusque successore Gregorio XIII. magur ac diligenti examine discussa est , nihilque s solidi repertum, quod haereseos damnaretur, sic contra Paulum Samium Scriptorem haereticum , maiHistoriam Concilii Tridentini,sub ementito nomine Petri SuaΦis Polani edidit,quique Bartholomaum

carrogam inter i Haereticos recensere ausus est hasserit Cardi Iis Palavieinus in Historia Concilii Tridentini ,Italice pristim edita, di postea Latino reddita a Ioanne. Baptista Glattino, Parte a. ratis tiro a sinem Capitis, undecimii, ubi haec

scribit

463쪽

scribit Eminentissimus ille Cardinalis: Quodsipectat ad Carrangam , cur silentio Suavis obvoluit, exispensά perplures annos illius causa , O antea ab Hispaniensi Inquisitione, postea d uniana, sedentibus Pio V. O Gregorio ML nihil solidi repertum fuisse ,

ut is manifesta noxa damnaretursed Atiem ut oblisinisgeretur ad ejurandum , ob vehementem suspicionem, quam excitaeterat de fidei suae pravitare, eumdemque carcere liberum obisse, exhibitis non solam intamin tae Fidei, sed singularis pietatis indieiis . Estregidetiam Bartholomaeum Carrangam verbo S scripto defendit Martinus Azpiculeta Navarrus, Vir iuris utriusque Consultissimus, ac eruditis operibus toti Orbi notissimus, qui illum , octogenario licdi proximus, Romam comitatus est . Legenda quoque est luculenta Apologia . quam Pro Bartholomaeo Carraneta concinnavit, & in Diario Domini eano inseruit Thomas Souegias ordinis Priedicatorum . In Conventu Dominicanorum Minervitano, ad quem ab Inquisitione Romana remissus fuerat, pie riterque Ecclesiae Sacramentis munitus obiit eruditus & probus ille Archiepiscopus, ut ait

. clesia ejusdem Coenobii solemni pompa in medici Chori sepultus est , cum honorifica inscriptione , quam lege sis apud nostrum de Mamura in Bibliotheca Dominicana, centuria I v. ad annum MDLxxv I. Inter opera, quae scripsit Bamgholomaeus recensentufTractatus De necessaria Episcoporum sementia: Summa Conciliorum, Cateebimus, & liber De Patientia,quem variis tempestatibus actus,& in carcere moerore afflictus, ad

sui solatium compositit. Liperest Bartial

464쪽

ΕCCLESIASTICA. qqs

maus a Maroribus , natione Lusitanus, & ex Urdine Praedicatorum ad Archiepiscopatum Bracarensem assumptus,de quo hic pauca dicemus, cum tanti Viri laudes ac virtutes nec etiam immensae' molis libro exhauriri ac exaequari possint . Adfuit Bartholomeus a Concilio Tridentino, ,& sacram in eo Reformationem totis viribus promovit . Disciplinam morum in Provincia Bracarensi instituit, Clerum, Populumque ad meliorem iugem reduxit, Ecclesiae iura ac libertatem intre. 3idus defendit . In ἰ obeundis Pastoralibus ossiciis assiduus , singulis annis totam Dioecesim suam sedibus per invia montium juga , per abruptas

cautes, per acervos niviunt, per lapsus horrendos torrentium vilitabat magnus ille venator aucepsque animarum P in egenos homines, in loc sacra opes suas effusissima liberalitate profundebat, di in ejus mensa , vestibus, familia, modestia sum ma & priscis Ecclesiae temporibus consentanea relucebat . Oves suae curae concreditas postquam per viginti tres & amplius annos doctrina, virtutibus , elemosynisque enutrivisset, amplissimae Archiepiscopatus dignitati nuncium rem i sit, ut

exoptatae Monasticae cellae dulcedine frueretur . .. Certe, ut breviter dicam, captivorum nullus, gravissimo servitutis jugo oppressus,unquam miseria rum finem , libertatemque ardentius expetivit , aut magis anxie, quam Bartholomaeus d Mar ribus Pontificatus abdicationem , Religionis portum , primamque stationem quaesivit, idque testatus est uno responso ad Ludovicum Granatense sejusdem ordinis, quo agente, ad Archiepiscoparum Bracarensem a Calbarina, Lusitaniae Regina,

465쪽

invitus saerat provectus. Sciscitanti enim ab ipso Ludovico Granatensi, an esset tranquilliori animo , O formidines suscepti vicit, turbationesque resedifi

ρnt ἰ incunctanter respondit: immo in dies invalescant,err ut noris quam sim miserandus, juranti ere- de , me deteriori flatu esse, homine praefocato animam

agente , quam nequeat ad dolorum sinem emittere . Tandem votorum suorum compos factus Bartholomaeus . Maroribus , in Conventum vianensem , quem a fundamentis erexerat, sese recepit, ubi . soli Deo & orationi vacans, inter manus & suspiria Fratrum suorum obiit, ' magna sanctitatis opinione posteris relicta . Plura de heroicis virtutibus Bartholomai d Maroribus legesis in ejus vita,

quam Saeculo proxime elapsis scripsit Gallice stylo eleganti stimo pius quidem Author, suppresso de industria proprio nomine , ut hujus operis longe

nobilissimi gloriam fugeret. Unum dumtaxat adindam testinionium Cardinalis Sancti caroli Borro-mai, qui in Epistola ad Baribolomaeum d Maroribus haec habeti Quid de me dicam,cui in conspectu animi semper ades , O propter excellentem in omni genere .irtutis laudem unus mihi ad imitandum propositus rnrea quidem opinio i σ cum opinione consentiens hae una es oratio , nibit esse in carebiepiscopo Bracarensi, quod absit a summis laudibus, ut non modo inius Provincia, sed multarum pratered segionum inιegritate, O virtute primarius videatur . Multa, eaque Spiritus Sancti unctione perfusa , opera scripsit Bam tbolomaeus d Maroribus, prae quibus potissimum a Viris eruditis commendantur Stimulus Pastorum, quem Sanctus Franciscvs Salesius in Epistola xxxIv.

libri primi ad quemdam sibi amicum Episcopum,

466쪽

ovendae pietati, & omnibus curam animarum habentibus ad munus digne obeundum informandis , eum primis valde utilem esse iudicat, de cominpendium Spiritualis Doctrina , cujus editionem noster Ludovicus Granatensis,uits Spiritualis Magister, procuravit, eique Elogium tum operis , tum Authoris praefixit. Sed de Scriptoribus ordinis Fr trum Praedicatorum, qui Saeculo decimo sexto Purpura , aut Pontificatus Infulis decorati florue- . runt, plura non addam ; nec enim mihi convenit Historiam Ecclesiasticam compendiose describenti, de aliunde laboranti rerum copia , qualis exoraeclaris illustrium illorum virorum Gestis & operibus abunde suppetit, singula minutatim aprosequi, maxime, cum mihi adhuc dicendum sit, de aliis Scriptoribus , qui eodem Saeculo in ordine Praedicatorum in nulla Ecclesiastica dignitate constituti, velut splendidissima Theologiae Sydera praefulserunt. D. Ne longius , quam par sit, nostrunua protrahatur Colloquium , illos tantum proferre hic debes celebriores Theologos , & Scripturae Sacrae Interpretes , qui Saeculo decimo sexto doctrinae suae fama singulare aliquod Ecclesiae di ordini Praedicatorum contulerunt orname

M. inter Clarissimos Saeculi decimi sexti Ordinis Praedicatorum Theologos Iocum sibi vindi-Cant Franciscus a Victoria , Dominicus Soto , Petrux Soto , Franeiscus Ferrariensis , Franciscus Forerius , Bartholomaeus Medina , Dominicus Bannes , & Sixtus Senensis . Horum primus, seu Franciscus 4 Uictoria,

a natali Regni Navariae oppido sic cognominatus,

467쪽

Theologiae in sacra Facultate Parisiensi operam dedit, & in ea celeberrima Academia doctorali Laurea donatus, in Hispaniam reversus est , ubi in Salmanticensi Universitate Primarii Theologiae Prosesibris munere perfungens, in totius Hispaniae Magistrum evasit, & Academiam Salmanticensen ad maximum gloriae fastigium evexit . Nullus unquam Magister Francisco is Victoria fuit distipulis felicior , nec tot ex ullius Theologi Schola

Heroes , virique praestantes omnium. Ordinum prodierunt, quot fuerunt, qui Magistro Francisio a Via oria gloriabantur, quos inter ex solo ordine Praedicatorum numerantur Melchior Canus, Solus , Medina , Ba es , & alii doctissimi Viri. Tantam nominis existimationem sibi peperit Franciscus Victoria , ut Malamorus Hispalensis, Vir sapientis- . simus , eum in libro De Academiis et Doctis Viriae Hispania, appellet Instituti Dominicani sipiendorem decus oe ornamentum Theologia , exemplar antiquae veligionis; Virum excellentem , divinum, incomparabilem , Clarissimum lumen Hispania. Edidit vlectiones Theologicas XIII. stylo claro ac nitido striaptas, & Commentaria in universam Summam S. Thoma Aquinatis. Discipulum Francisci a Victoria , seu Dominicum Sotum, tanquam Μagistrum venerata est tota Hispania, illum in Confest artum suum elegit Carolus V. Imperator, eumque Concilium Tridentinum, cui interfuit,prae omnibus aliis Theologis audivit, & illi non solum assensere Patres gravissimi, sed etiam summis honoribus, ob egregiam Fidei Catholicae navatam operam,illum ornarunt, & nomine totius Concilii hoc aeterno Insigni & temmate donarunt , nempe duabus

468쪽

ECCLESIASTICA. - qq9

manibus consertis, unde flamma emicaret cum ohac Inscriptioiae: Fides qua per dileritionem operatur. Spiritus paupertatem , quam Sanctus Patria-cha Dominicus velut haereditariam filiis suis moriens reliquit, ita tenaciter servavit Dominicus Soto, ut Episcopatum Segobiensem sibi a Carolo Imperatore oblatum pertinaci modestia recusarit.& in hoc vere religioso diguitatum contemptu ad mortem usque constantillime perseveraverit. Praeter Commentarium in Epitiolana Pauli ad Romanos , scripsit in i v. libros Magistri Sententiarum , Tractatum De Natura oe Gratia , librum De gustitia o Iure, & Apologiam contra Ambrosium Catharinum . Alter ejusdem cognominis in Ordin Praedicatorum Saeculo decimo sexto fuit absoluti iasimus Theologus , videlicet Petrus Solo, qui a Maiaria, Angliae Regina, & vginaldo Polo, Sedis Apo-δolicae Legato, in Angliam adscitus, Oxoniensein Academiam a Petro Maro re haeretico sub Eduardo Angliae Rege variis erroribus corruptam restaura vit, doctrinamque Catholicam, ac Theologiam Scholaiticam , inde malis haereticorum artibus eliminatam , postliminio revocavit, sicut testatur Sanderus , Scriptor Anglus, libro II. De Schisinate Anglicano pag. 243. Sacro Concilio Tridentino ,

justu Pii Pontificis Maximi, interfuit, & in hoc gravissimo Ecclesiae Consessu, omnium Conciliorum, quotquot post Apostolos habita sunt, doctis. simo, summam solidae latentiae, contra Haereticos

disputando, eorumque errores refellendo, existi mationem obtinuit. Obiit Tridenti Petrus Soto,duni celebraretur Concilium , ejusque , mors, conjuncta cum perfecto religiosae pietatis exemplo, sum- Tom. . F f moperὰ ,

469쪽

mopere displicuit Concilio, inquit Cardinalis Palaw-ciuus libro xx. Historiae Conc illi Tridentini cap. x III. Brentiis , aliosque Haereticos Lutheranos quavorbo, qua scripto confutavit, ediditque etiam tres libros De Institutione Sacerdotum. hodem Saeculo decimo sexto floruit Franciscus Ferrariensis,

Ordinis FF. Praedicatorum Generalis Magister , di in Theologia Scholastica exercitatissimus , qui

Summam S. Thomae contra Gentes Commentariis

illustravit, de Beatae Osannae , Virginis Mantuanae ejusdem ordinis, vitam sex libris complexus est . Naximam quoque laudem in Concilio Tridentino promeritus est Franciscus Forerius , ejusdem ordinis Praedicatorum Professor , &.DOctor Conina. bricensis, pietate & eruditione praestantissimus,qui jussu Patrum Conc. Trid.Indicem librorum prohibitorum contexuit, S unus ex his suit, quibus Patres catechlimum Concilii Tridentini concinnandi provinciam cemandarunt, sicut in superiori Colloquio jam observavimus . Scripsit etiam scus Forerius Commentarium in Prophetam Isaiam, primulque institutus eli Sacrae Congregationis Indicis Secretarius . Quod perillustre ossicium, Obtanti Virii celeberrimam memoriam, datum est

Doua inicanis , sicut ossicium Magisti Sacri Palatii ob merita S. Dominici, ex aliud Generalis Coin- miliarii sanctae in blae reticos Inquisitionis in gratiam Sancti Petri Martyris , & Sancti Pii V. Pomtiticis Maximi,qui Palatium Sancti Uflicti ampliisi. mum Romae extruxit, di Congregationem S. Ossicii ampliavit. Plura de Francisco Forerio lege sis apud nostrum doctissimum Thomam Souegium, qui eius Vitam edidit Tomoa v. Anni Dominicani.

470쪽

ECCLESIASTICA. qs I

Bartholomaeus Medina, natione Hispanus, & in Academia Salmanticensi Doctor ac Professor , i egregios edidit Commentarios in Summam Tri- partitam S. Thomae Aquinatis. Dominicus Bannes, Hispanus Mandragonensis, perdocta Commenta ria scriptit in I. Partem, Secundam Secundae Sa cti Thoma, necnon eruditum Tractatum Delia oe jure . Denique , Sixtus Senensis, quem inter Clarissimos Saeculi decimi sexti ordinis Praedicatorum Theologos retuli, Hebraice, Graece, Latineque doctus, inulta in Scripturam Sacram edidit. volumina , sed praesertim octo scripsit libros Bibliothecae Sancta, ubi sacros libros, eorum Λuthores , antiquas Scripturae Sacrae versiones &. Cominmentaria percenset , necnon Sanctorum Patrum P& Virorum Illustrium opera expendit, & genuina ac sincera a spuriis de dubiis accurato criterio secernit. Patre Hebraeo natus erat Sixtus Senensis,& Franciscanae Familiae nomen dederat, sicut te statur noster Vincentius Baronius in Apologia pro Dominicanis libro iv. Sect.r. sub finem Paragraphi

secundi, sed eum in gentilitiam impietatem semel& iterum delapsum τ' cum ultricibus flammis pertinax in errore esset addicendus , ad meliorem mentem revocavit S. Pius V. Pontifex Maximus,

veniaque Apostaliae cum facultate quia id maxime optabat mutandi ordinis obtenta, fuis ipse manibus,& propria veste induit Sanctissimus Pontifex, & hoc aeternum Ecclesiae, & Reipublicae

Litterariae , ordinique Dominicano Ornamentum, summa prudentia ac clementia comparavit, ut

ipsemet Sixtus Sen sis praefatur in Epistola Nuncupatoria Bibliotheca suae ad S. Pium V. his verbis: F f a Tu me

SEARCH

MENU NAVIGATION