Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

491쪽

decimo sexto illustrarunt. Et primo quidem loco reponam cornelium Mussum , Placentinum , qui ex ordine FF. Minorum Epit copus Bittantinus assumin ptus, interfuit Concilio Tridentino , ubi vitae innocentia , eximia doctrina, & sacra eloquentia magnam sui apud Patres admirationem excitavit. Inter alia opera , quae perdocte scripsit, praecipuum locum habent quinque libri, quos lucubrauit , de Historia Divina, & Commentarius in omnes S. Pauli Epistolas, & in Decalogum. Plura de eo Iegesis apud λ adlubum in Bibliotheca Script rum ordinis Minorum. Adfuit etiam Concilio Tridentino Andreas Vega Hispanus ejusdem ordinis Minorum,& in Academia Salinanticensi Theologiae Prose sitir praeitantissiinus, qui e usdem Concilii Tridentini de Iustificatione doctrinam perdoctis Commentariis adversus Haereticos defendit, de quibus legendus est I ditabus . Ad Concilium quoque Tridentinum Michael de Medina ejusdem Urd. Prosessor, Philippo II. Hispaniarum Rege misitas est,& scripsit libros septem de Recta in Deum

Fide: Libros quinque de Sacrorum Hominum Continentia r Tractatus de Purgatorio , de Indulgenetiis Oe. quos aditabus in Bibliotheca recenset . Marcns inguerius, natione Italus, patria Savone

sis in Liguria, ordinis Minorum, Jheologiam Patavii A. in Sapientiae Romanae Gymnasio postquam diu praelegisset, Episcopus Senogalliensis

factus est, dein, inter S. R. E. Cardinales a Pio RPontifice Maximo allectus, ct Episcopatu Praenestino auctus. Extant ab eo scripta Decachordmnia ristianum de praecipuis Incarnati Verbi Usteriis ritem Lucubratio de excellentia Insermentorum Do G minicie

492쪽

ECCLESIASTICA. 673

minicae Passonis : Liber de Vita , Passione , Morte , in Resurrectione O Instrumentis Passionis D. N. Iesu Ochrisi . Apologiani pro Iulio II. Pontifice Maximo adversus Conciliabulum Pisanum ab eo conis scriptam esse prodit Possevinus Tomo a. Aparatus pag. 62. Dialogum etiam de tollendis abusibus Ecessa ab eodem compositum memorat Simierus in Bibliotheca Tigurin. pag. 373. Franciscus Licheotus , Brixiensis, ordinis FF. Minorum Generalis Minister, Commentarios adornavit in quatuor Sciatentiarum libros Doctoris subtilis. Conradus Cligius, natione Germanus , & ejusdem ordinis Minorum, praeter Catechismum libris Iv. comprehensum , scripsit Locorum Communium Sacra Theologiae Divam , & alia opera, quae tamen vel exuberantis ingenii vitio, vel fraude Haeretico-xum corrupta, correctione indigent, ut inquit adingbus, quo fit, ut omnia ejus opera, donec LXpurgenturi, in Indice Romano prohibeantur . clemens Dolera, natione Italus, ex Mirristro Generali ordinis FF. Minorum creatus est S. R. E.. Presbyter Cardinalis & Episcopus Fulginatensis, ediaditque Compendium Catholicarum Institutionum ad Christianam Theologiam, & alia opera, de quibus consule M aditabam in Bibliotheca. Didaeus Stella, natione Lusitanus, non solum fuit insignis ordinis Minorum Theologus , sed eximius Concionator, .& Scriptor Asteticus , qui libros edidit de contemnendis Mundi vanitatibus, quos S. Francificus Sa-

impense laudat, insuper Meditationes deisias re Dei, & librum de modo Conesonaridi, seu Rhetorieam Ecclesiasticam, qua posteros ConciO-λὶaxol es insor vit, artemque. bene, utiliter

493쪽

Conciones ad populum habendi edocuit. Dentis, que , inter doctissimos Theologos Ordinis Minoia' rum adnumerari debent Petrus Crabbius , Alphonis fus ά Castro, & Petrus Galatinus , quorum primus, seu Petrus crabbius , patria Mechliniensis .

Vir fuit pietate.& eruditione Clarus, qui , post

Iacobum Merlinum , Ecclesiae Parisiensis Poenitentiarium , a quo, ut superius observavimus, in lucem data est Conciliorum Collectio ,

novam ac multo locupletiorem Conciliorum Collectionem an.MDxxxv III. typis mandavit Coloniae,

eique praeter varias Synodos & Epistolas sparsim additas, inseruit Gesta Concilii Chalcedon. Conciliuin Lateranense sub Innocentio III. celebratum , Appendicem copiosam Concilii Constantiensis, Epistolas ct Responsiones Synodales xv D. Conciislii Basileensis, & Gesta Concilii Florentini ex

interpetratione Bartholomai Abrabami cretensis,de Vitas Romanorum Pontificum, quae omnia desiderantur in prioribus Conciliorum Collectionibus. Hanc novam Conciliorum Collectionem duobus Tomis complexus est Petrus crabbius , qua natamen postea pluribus additamentis auctam, S in tria magnae molis volumina digestam, nova Editione anno MDLI. Coloniae donavit, eamque carolo V. Imperatori nuncupavit. In alio perinde

Ecclesiae utili scribendi genere versatus est Alphonsus d Casiro , natione Hispanus, patria Zamorensis, unus e Concilii Tridentini Theologis, & Philippo H. Hispaniarum Regia Sacris Concionibus, hui, praeter Homilias, scripsit opus adversas omnes Haros in libros xIv. distributum t Libros tres De Iasa -etisorum Punitione ; di libros duos

494쪽

De Potestate Legis Paenesis. Denique, Petrus GHatinus , natione Apulus , opus Theologicum edidit in quinque partes tributunit Item Opus De Ecclesiae Carbolica Institutione , Deformatione , 'formatione, aliosque Tractatus , quorum Cat logum exhibet I aditabus in Bibliotheca script rum ordinis Minorum. Hic autem obiter advertere debes , eumdem Petrum Galatinum scripsisse librum De Arcanis Catholica Veritatis adversus

Iudaeos, ex libro ne Pugione Fidei Romundi Martini , Ordinis Praedicatorum, maximam parte compilatu, sicut sole clarius demonstravit doctrina de pietate illustris dominus 'osephus de Volsin in Prolegomenis Pugionis Fidei Editionis, quam secundis curis adornavit, tamque insigne plagium detexit. Quin, ante Iosephum de Volsin hoc Petri

Galatini furtum subodoratus est Iosephus Iulius Scaligerus in Epistola ad data Idibus, Septembris anni MDiri. in qua haec habet: Addebas de quibusdam in Petri Galatini disputationibus. Scito illos libros esse Compendium duorum ingentium Voluminum, quibus titulum fecit Auctor Rismundus Sebon Dominicanus , eximitis Philosophus . At illinaris emunctae Criticus, quamvis Petri Galatini furtum optime olfecerit, atque acutissime indaga- Verit, a via tamen veritatis aberravit, primo , Mum ait, Radimundum Sebonem esse Dominicanun N Authorem libri De Pugione Fidei.Constare quippe Asmundum Sebonem nec Dominicanum fuisti, nec Authorem libri De Pugione Fidei, sed germanum illius libri Authorem esse R mundum Mamtinum , natione Catalanum, patria Subitatensem, 'Conventus Barcinonensis Ordinis FF.Praedicatoru

495쪽

alumnum , sicut testatur Franciscus Diago, eiusdem ordinis, libro a. Hisoriae Provincia Aragonia cap. 28. Fallitur praeterea Iosephus Scaligerus,duni alterit, Opus Petri Galatini De Arcanis Catholicae Veritatis nihil aliud esse, quam Compendium,' duorum ingentium voluminum R mundi Domini- cani ; cum tamen certum sit, non duo tantum, sed tria volumina libri Radimundi Martini Dominicani De Pugione Fidei extare in variis Bibliothecis,quorum non tam Compendium , seu Epitomen , aut Breviarium confecit Petrus Galatinus in suo libro De Arcanis Catholica Veritatis , quam omnia bona , quae eo in libro habet, ab illo suffuratus est , suppresib penitus I sinundi Martini nomine , nec vel minimum quidem indicato Mnte, ex quo plenissime biberat,&aquas inde haustas in suos alveos derivaverat. Sed de Scriptoribus ordinis S Francissi hactenus satis . D. Superest adhuc unus Religio rum Mendicantium ordo , videlicet Carmelitarum ς de cuius Scriptoribus, qui praeclaris ingenii sui monumentis , Omnique bonarum Litterarum genere Christi Ecclesiam locupletarunt, breviter in hac decima tertia Virorum Saeculi XVI. eruditorum classe disserere debemus. M. Praetermitto , ne longiori deducta Scriptorum serie, tibi fastidium ingeram, doctissimos

Theologos Scholasticos, qui Saeculo XVI. magnum 'iordini Carmelitarum splendorem contulerunt, & tres tantum mihi notos , illius ordinis Scripto. res, quorum opera eruditis & asteticis Viris maxime probantur , hic indicabo , videlicet S. Theresiam a Iesu, Spiritualis di Coelestis doctrinae Ma-' - , gistrati,

496쪽

gistram ; Everardum Billichium, & Baptistam Mamruanum , cognomento Hispaniolum . in primis certo affrmare possum , ex Hispania , sanctitatis& doctrinae seraςissima, non extitisse Saeculo XVI. quidquam ad Religionis Christianae gloriam &maiestatem illustrius illa Deo dilecta Virgine Theresia , quae Abulae in Regno Castellae parentibus

non minus nobilitate , quam vitae integritate conspicuis nata,ad Moniales ordinis S. Mariae de Monte Carmelo anno aetatis suae vigesimo se contulit,& ejusdem ordinis non solum in mulieribus , sed& in Viris reformationem aggresia , de sola Dei misericordia confidens , humanis omnibus destituta auxiliis, & adversantibus plerumque ac contradicentibus potestatibus Saeculi , ad Optatum exitum perduxit, materque evasit Carmelitarum excalceatorum tam Virorum , quam Mulierum

ordinis latissime propagati, quo nullum Sanctitate & eruditione, seu utraque Theologia, Mystica de Scholastica, superiorem Ecclesia habet, ut Opportunius ostendemus in sequenti colloquio , ubi agemus de Religiosis Ordinibus, qui Saeculo XVI. fuerunt instituti. Actum profecto agerem , si hic summam S. Thersae pietatem, ardentissimam in Deum, & proximum charitatem , caeterasque virtutes , quibus in gradu heroico excellebat, describendas susciperem . Dicam tantum , ejus doctri nam adeo Coelestem esse , ut vere ipsa dici possit Doctrix disciplinae Lei,oelectrix opertim illius.Scrine sit , praeter plures Epistolas, quae germanam acsblidam pietatem ubique spirant, Vita sua I elsitiones , Viam Perfectionis ,. Fundationum Canobiorum suorum librum unum, Castrum anima di in Cantica,

497쪽

canticorum librum unum, quorum operum asceti- corum excellentiam egregie commendat Grego-νius I mPontifex Maximus in CanoniZationis Sanctae Thersia Diplomate, ubi ait, Sanctam illam Virginem, Coelestis sapientiae imbribus a Deo irrigatam, edidisse de Mystica Theologia, & de aliis

etiam rebus libros multa pietate refertos , ex quiabus fidelium mentes uberrimos fructus percipiunt, in ad supernae patria desiderium excitantur . Esset

hic locus opportunissimus, si per Colloquiorum inostrorum brevitatem liceret, meo, totiusquωOrdinis nomine,testandi gratissimum animum non isolum in Sanctana Theresiam , quae, situm in D minicanos ut significaret assectum, in una ex suis Epistolis se Dominicam in Passione, idest , ex animo totoque assectu Dominicanam se esse profitebatur; sed etiam in Reverendos Patres Carmelitanos excalceatos, S. Theresia filios, qui de Schola nostra optime meriti sunt, & S. Thoma doctrinae maximum splendorem atque authoritatem conciliarunt laudabili illo Statuto, & quasi voto de S. Doctore Angelico ubique sequendo, quod Carmelitarum ordo inter Constitutiones, de suae Religi nis fundamenta posuit, & sancte etiamnia in observat. Sed, cum huic officio plene satisfacere non possim , perpetua illa & arctissima amicitia, qua

RR.PP. Carmelitas Excalceatos colit Schola Tho- mistica, aeternum erit nostrae in illos observantiae nonun entum. Everardus Billichius, Carmel ita

Coloniensis, in Concilio Tridentino, & Ratisponensi Colloquio pro tuenda Fide Catholica multum allaboravit. Defensionem judicii universitatis

498쪽

OIdendorpi , di Asseclarum in publicam Iucem emisit i Item librum de dissidiis Ecclesia componendis. Denique, Baptista Mant anus , cognomento dictus Spagnotus , seu Hispaniolus, gente erat Italus , patria Mantuanus , & Ordinis Carmelitani in Conventu Mantuano alumnus, ac postea totius ordi- 'nis Generalis Praefectus, cui tamen dignitati , post triennium , ultro cessit, ut Deo ac sacris studiis facilius vacaret. Linguarum Latinae & Hebraicae peritus fuit , eximius Theologus , & Poeta optimus, adeoque castus, ut Poeticam venam rebus lascivis aut prophanis impendere piaculum

duxerit. Obiit Mantuae x I .Kal.Αprilis ann.MDxv I. eique mortuo Fredericus, Mantuae Dux , Statuam marmoream posuit. Praeter multa sacra Poemata,

scripsit Poetas impudica scribentes: Hi oriam Ddemptoris Mundi Matris Ecclesia Lauretanae . Apologiam pro Carmelitis: Tractatum de parte Corporis B. Maria , in qua conceptus est Iesus Christus et De patientia libros tres, & alia opera , quae simul collecta studio Laurentii cuperi, Bruxellensium Prioris , prodierunt Antuerpiae anno MDLxxVI.

Plura de Carmelitani Urcinis Scriptoribus non addam, eo quod Clarissimi Societatis Iesu Scri plores , de quibus in sequenti, seu decima quarta Virorum Sscul .XUI.eruditorum Classie, sermonem habituri sumus, amplissimum dicendi suppedite ut

argumentum: .

D. Cum in Societatem Iesu, doctrini, te in gibus, vita, moribus & Scriptis ubique laudatissi mam, sic ab initio fuerim animatus, ut vero ejus honori consulere semper in votis habuerim , incessit, nuperrimc animum libido pervoluendi Biblio

499쪽

thecam Scriptorum Societatis Iesu , & statim In prima Praefatione cujus Author est R. P. Petrus Ribadenetra ejusdem Societatis Theologus haec verba perlegi, quae me singulari admiratione per- . culerunt: Mihi quidem, inquit ille , certὸ permirum

videtur, in tam exiguo nostrorum numero tam multos extitisse Scriptores , qui brevissimo tempore lucubrationes suas litteris mandarunt,'omne penὰ Scriptorum genus magna eam laude funt persecuti. Etenim, ut ex multis pauca attingam, quod genus ingenuarum artium est , quod argumentum , qua tractatio, in qua

nostri non serat peregregiὸ versatil quam scriptis suis, non explicarint, auxerint, ornarint i dicam si ab ipsis quasi incunabulis ac primis Grammatices rudimentis ducas exordium , O per severiores Disciplinas , ceu per gradus quosdam, ad culmina sacra ascendas raeologiae , nihil certὸ reperies d nostris praetermissum, quod ad silentias omnes illustrandas pertinere videatur Erc. Volebam quidem ulterius progredi , sed , ut candide fatear , immensi illius libri moles me magni laboris impatientem, a lectione deterruit. Quocirca Obsecro te , ut praecipuos ac primi subsellii Scriptores Societatis Iesu breviter in hac decima quarta Virorum Saeculi decimi sexti eru- .ditorum Classe percensere , eorumque opera indicare non graveris.

M. Istud Scriptorum Societatis Jesu elogium, quod in Praefatione Petri Mbadenetra ad Bi-.bliothecam Scriptorum Societatis Iesu lectitatii, splendidum quidem, elegans , ac magnificum est Inodestum tamen prae aliis encomiis, quae in Imagine primi Saeculi Societatis Jesu habentur , & a quibus referendis, ne longior sim , consulto j in

500쪽

praesentia abstinebo , atque in tecensendis dum. taxat praestantioribus hujus Societatis Scriptoribus , eorumque lucubrationibus debita comita en4datione celebrandis, paululum immorabor. Inciis piam porro a S. Ignatio Loola, Societatis Jesu parente ac Conditore, meoque in Coelis singulari Patrono, cujus nomine in Sacro Baptilinatis fonte divina providentia sui donatus . Natione Hispanus fuit unatius de Lodiola, qui, dum viveret, varias, ita permittente Deo, perlecutiones passus est, praesertim Parisiis , ubi ab aemulorum manibus ac furore liberatus est authoritate ac potentia Domi- .nicani Matthaei ori, Inquisitoris Parisiensis, ad cujus tribunal semel & iterum fuit delatus, sicut te in 1latur oriandinus libro I. Historiae Societatis Jesu. Nec solum Parisiis cie in Gallia Ignatium de Lodiola ab eo Dominicano Fidei Quae litore humaniter &perhonorifice tractatum narrat oriandinus, sed etiam lib. a. ejusdem Historiae num. 3 I. asserit, Ignatium de Lodiola,a suis aemulis Salinauticae in Hispania impetitum, sese testimonio Dominicani Matthaei ori , quem Parisiis vindicem ac defensorem habuerat, tutatum fuiste. Variis praeterea circa librum Exercitiorum piritualium , quem edidit , quique a Paulo HL aliisque Romanis Pontificibus pollea approbatus est, atque a Viris doctissimis ac religiosissimis summe laudatus, procellis agitatus est unatius de Lodiola. Neque enim , ut obiter dicam,ailentior illis, qui volunt, Authorem illius libri Exercitiorum spiritualium esse Garcian OInerium, Montiiterrati Religiosum Benedictinum; maxime cum ex testimoniis Romanorum Pontificum constet,hunc librum Exercitiorum spiritualium, Tom.VIL H h a S. Igna-

SEARCH

MENU NAVIGATION