Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

431쪽

Catholicos inter Haereticos controversis opus inta. Edidit quoque ac eruditis Notis illustravit Decreta Concilii Senonensis, in quo, uti in superiori Colloquio diximus, nefanda Lutheri doctri na fuit profligata. De aliis, quae 'odocus Cli Ioleus lucubravit, operibus, legendus est Possevinus in Apparatu . Non minori Eelo Haereticorum rores oppugnavit Merlinus, qui, Ecclesiae Parisiensis Poenitentiarii munere fungens, cumia intelligeret, nihil ad retundendos Haereticorum conatus efficacius esse armis, quibus duduna Sancti Patres eorum errores contriverunt, Sacrorum

scilicet Conciliorum, de Catholicorum Antistitum Decretis, in duos Tomos ea collegit ac publici iuris fecit. Scripsit etiam Apologiam pro Origine. Ecclesiam suis perdoctis operibus haud parum illustravit, & adversus haereticos communivit Hermanus Lethmatius, Theoloos Parisiensis Episcopi Ultrajectensis Vicarius Generalis , qui ,

ut testatur coaevus quidam Scriptor, eisin, antequamstudium Theologicum ingrederetur Oelieiter esset

auspicatus Graecarum ac bonarum litterarum notitiam , ita se gessit in hoc cursu Sorbonico Theologia ut omnium punctis primas meruerit, idque in ea, Schola, qua sine controversa in hoc studiorum genere semper primas tenuit Μhil conciliorum, nihil historiarum, nihil veterum Theologorum non excussit, atque a 3 habet in promptu . Ingenium velox ac rapidam, discendi aviditas inexplebilis, judicium, prasens Er expeditum; quodque in hoc genere rarum est, nihil habet arrogantiae, nihil bitu , nihil supercilii . Mira comitas , mira modestia ine. Scripsit De

lastauranda religione libros novem. His Clarissimis viri s

432쪽

Viris , Facultatis Parisielisis alumnis , duos alios adiungam Scriptores in Gallia illustres , videlicet

racobum Almainum, celebrem Theologum Parisiensem , qui multa Opera Philosophica , Moralia, ct Theologica edidit, & 'oannem Mercerum , Lutetiae Parisiorum Linguae Hebraicae Professorem ., qui egregios Commentarios adornavit in Genesis, in , in Salomonem , & sex minores Propiatas priores . De aliis eruditis Gallis Scriptoribus , de praesertim de celeberrimae Universitatis Parisientis Academicis consule urisam Butium, qui ad calcem Tomi vi .Historia universitatis Pardiensis illu striorum ejus Academicorum, qui Saeculo decimo sexto floruerunt, ainpliun satis Catalogum exhibet . Hic tamen praetermittere haud debeo . unum, qui mihi pene exciderat, doctissimum Scriptorem Gallum, Gilbertum Genebrardum, qui in Arverrnia, Galliae Provincia, natus , Hebraicarum litterarum. apud Lutetiam Parisiorum prirnum Regius Proselior fuit , deinde Romae Bibliothecae Vaticanae Praefectus, postremo Λquensis in Galliis Archiepiscopus, diversa reliquit ingenesi sui mon menta De sacra Liturgia, De Ecclesiasticis Electionibus . Plures etiam libros ex Hebraeo in latinum convertit, γωσbi quoque Judaei opera ςx. Graeco in Gallicum sermonςm transtulit. Luculentum Chronicon ab Orbe condito ad sua usque tempora Productum contexuit; & doctiisimum i in Psalmos Commentarium emisit in lucem, ex quo Cardinalis Bellarminus plurima hausit, & in suo. Psalteru)

Commentarios derivavit . . ' . - :

D. Praeter eximios illos Scriptor*s έI Alos , Grammaticos videlicti H Hili ricos,' Cudinal eli

433쪽

. & Episcopos, quos jam in superioribus Virorum Saeculi decimi sexti eruditorum Classibus laudasti, fueruntne in Italia eodem Seculo decimo sexto alii Scriptores, eruditionis fama conspicui , de omnium Gentium commendatione celebrati, atque subinde Saeculorum memoria digni lin Praeter insignes Scriptores Italos, quos iam in medium produximus, extiterunt Saeculo decimo sexto alii lones plures , tum periti Iurisconsulti, tum perdocti Authores, qui e Statu vel Nonastico, vel Regulari, Ianquam ex equo Tr jano prodeuntes, Praeclarum Italiae decus conciis liarunt , sibique immortale nomen pepererunt . Verum , de Iurisconsultis de Scriptoribus, qui Saeculo decimo sexto Monasticam, vel Regularem Vitam professi sunt, cum simus dicturi in sequentiabus Virorum illustrium Classibus, in quas, velut totidem alvearia, illos distribuimus,in hac quinta Virorum Saeculi decimi sexti eruditorum Classe sduos dumtaxat proferam egregios Scriptores Ita los , qui ad sequentes reduci non possunt. Primus nobilissimus Scriptor,est Flaminius Nobilius,patria Lucensis , Vir Graece Latineque doctissimus, qui

praeter alia opera, in Editione Uersionis Lxx. Interpretum, quae Romae Sixti V. Pontificis Maximi auctoritate in lucem prodiit, egregiam , una cum Antonio Carasa Cardinali, navavit operam , dc 'Editionem Latinam, Vulgatam & veterem Scripturae Sacrae, dictam Italam, quae ex Versione Lxx. Interpretum erat expressa, quaeque ante Hieronymianam Editionem, quam nunc Vulgatam nuncupamus , publice in Ecclesia legebatur , sed jam a mille vi amplius annis evanuerat, luci denuo,

a quoad

434쪽

eius fieri potuit, restituit interpretationem textus Lxx. Interpretum Graeci ex variis Sanctorum Patrum Sententiis hac illac dispersis , collegit , & in his , quae ex Sanctis Patribus excerpere haud p tuit , transferendis , veteris illius, seu uaia , Editionis stylum & simplicitatem exprimere pro viri-hus studuit. Sic antiquam illam Scripturae Sacrae Versionem ad normam Versionis Lx interpretum factam, iamque extinctam, nobis quasi redivivam exhibuit, edique curavit Romae anno MDLxxxvIII. Contendunt attamen duo perdocti Critici, antiquam Versionem Scripturae Sacrae, dictam Italam, non fuisse a Flaminio Nobilio omnino restitutam. Quanquam enim inquit doctissimus Danies metius, Episcopus Abrincensis in libro De Claris

Interpretibus pag. IIo. Italam illam Scripturae Sacra Editionem totam ea Latinorum Scriptis maximo labore collectam consarcinare , in renovare studi erit Flaminius Nobilius , attamen cum pannos illos e Patribus undequique corraserit Nobilius, O non Italam unam , sed complures alias , passim tune temporis emergentes, o omnium usui permissas, promiscuὸ Patres usurparent, immo pro captu suo loca ex tempore fπὸ converterent, .el ab aliis conversa memoriter recitarent, cumque ἡ lxx. Senum Editione κοιν. profecta sit Italica ; Sixtina autem, quam

illam esse Hexaptis intextam , eruditi propugnant a Nobiliana consentiat; certi mum est, non facilius int biliana Italam , quam aliam quamlibet reperiri posse.Idem judicium profert alter peritus Criticus, seu Mcbardus Simonius , Congregationis Oratorii Presbyter , capite I9. Disquisetionum criticarum de Quriis Bibliorum Editionibus , ubi haec habet: Hanc

435쪽

puram putam esse Ecclesiae Latina Versionem,qua ante Hierondimum sola in Occidente lagebatur , nemo rei criticae peritus Urmaverit. Fieri siquidem non poterat , ut Nobilius illam modis omnibus abjolutam inperfeisam ex Patrum testimoniis hauriret , qui eam non exadu secuti fuerant, O si qui eorum Graeὸ domfuerunt, Versi em novam ad G cum sermonem lxx. Interpretum condere non ipsis fuit religio . Alius Scriptor Italus, qui Saeculo decimo sexto floruit , quemque singulari laude dignum esse autumo , est Albertus Pius, Carporum in Italia Princeps , qui non solum praeclaris Legationibus apud Summos Pontifices 'ulium II. Leonem X. & Clementem VII. summa cum laude perfunctus est, sed etiam singulari doctrina conspicuus doctissimis libris inlia Lutheri dogmata confutavit, & cum Desiderio Erasmo Litterarias Concertationes habuit,ut liquet ex libris, quos ultro citroque scripserunt. D. Veniamus nunc ad Scriptores Hispanos quos in sexta virorum eruditorum Saeculi escinii

sexti Classe collocasti, & praetermissis Monachis ac Regularibus , necnon peritis Iurisconsultis , de quibus in sequentibus Classibus in quas eos ordi , nate disposuisti, opportunius disseremus ; illos tantum selige Classidos Scriptores , qui majori eruditione in Hispania praesulserunt, de . Ecclesiae novum splendorem perdoctis suis lucubrationibus

contulerunt.

M. Duos in primis laudabo Seripto es Hispanos, linguarum peritissimos, & in Sacrarum

Litterarum notitia omni exceptione majores, Videlicet Benediatum Ariam Montanum , & Andream

Musium , - quorum primus, patria Hispalensis,

436쪽

Doctor Theologus, oiniatum pene gemiuin limguis atque litteris apprime excultus , a Philippo ILHispaniae Rege in Aulam adscitus, & in ordinem Militiae Sancti cooptatus est, missusque Aia- tuerpiam , ubi incredibili labore Regiam Sacroiarum Bibliorum Editionem , magno Ecclesiae de Reipublicae litterariae commota, quinque Linguis , Hebraica, Chaldaica, Graeca, Syriaca , ac Latina, Tomisque octo comprehensam adornavit, α Typis Plantinianis edi curavit anno MnLxx II. Immensuin illud ac vere Regium opus a Theologis Hispanis , Parisiensibus, Lovaniensiibus , & aliis Viris eruditione & pietate conspicuis fuit approhatum & eximie laudatum , a quibusdam etiam Orbis miraculum dictum, teste M altono in Praesa. tione ad Biblia Polyglotta Londinensia, Protego. meno I v. pag. 3 3. Certe,haec Biblia Potnlottatuerpiensia inde festo labore, sunt inaque fide ac diligentia futile excusa , asterit ipsemet Benedictus Arias Montanus in Epistola ad Gregorium a IILPontificem Maximum his verbis: Fuimus in labore per

quatuor integros annos d xv. mensis Maji, quo ego in Belgium perveni, anni 1368. usque ad ultimam Maratii hujus anni 1672. Tandem strue Iura omnis, magnis quidem sumptibus, exaginta perpetuis operis inagnis Virorum doliorum laboribus est absoluta . . . Quod veris ad Operis integritatem attinet, ego Benedulus

Arias Montanus ossero sanctitati .estrae Biblia ipsa a me d prima pagina ad ultima usque diligenter. G cὸ O Chaldaice perlecta,σ cum exemplaribus fidelis. smo collata, tantasde ut non Diam si verbum aliquod depravatum deprebendatur , sed se vel unus apex aut tota in illis merito desideretur , caeteris coadjutoribus

437쪽

meis exteptis , O ὰ culpa liberatis , ipse perpetuam

ignorantia O negligentia notam subire velim ...... Tertium rimum in quo continetur Apparatus ad

Sacra Biblia totum ferὸ ipse conscripsi . Praeter hoc

non minus arduum , quam eruditum & EccIesiae

utile opus, edidit insuper Benedictus Arias Montanus Commentarios in libros Vosue & Iudicum, in duodecim Prophetas Minores , in Isaiam Prophe tam , in quatuor Evangelia, & in Acta Apostolo-aeum . Benedicto Ariae Montano ad Regiam Sacrorum Bibliorum Antuerpiensium Editionem adornandam Philippus II. Hispaniarum Rex socium sadjunxit Andream Masium , in Brabantia , seu in Belgio Hispanico, natum , qui praeter Italicam , Gallicam , Hispanicam, caeterasque Europae Linguas, quas optime callebat, etiam Latinae, Graecae, Hebraicae, atque Syriacae cognitione haud vulgari praeditus erat. Multa egregia edidit opera, inter quae praesertim eminent Disputatio de Coena Domini adversus Calvinistas, & eruditus in librum Iosue Commentarius . In explicandis quoque lit-xeris Sacris nomen inter Ecclesiasticos Authores promeriti sunt tres alii Scriptores Hispani, vide licet Petrus Serranus, Cordubensis, Doctor Theologus , & Canonicus Complutensis, qui Commentaria in Leviticum, in Ezechielem, & Apoc ι sin edidit i Paulus Palatius, Granatensis, I he logus Conimbricensis, qui Commentarios scripsit in XII. Prophetas Minores, & in Evangelium San- Qi Matthaei, necnon Catenam Patrum in eumdem Evangelistam: Leo Caserius in Academia Salmanticensi Doctor Theologus, qui Commentarios con

cinnavit in Isaiam, ex Osam Prophetas, Apologiam

438쪽

ECCLESIASTICA. 619

adornavit pro Vulgata Scriptura Sacrae Editione, γ x. Interpretum Versione. Postre ino, inter illustres Saeculi decimi sexti Scriptores Hispanos jure optimo censeri debent Voannes Mediua, Theologus Complutensis, qui librum edidit De Poenitentia . Restitutione o Contra ctibus: Iacobus Padiva de Mydrada , Lusitanus, inter Concilii Tridentini Theologos celebris, qui Explicationes omnium fere Capitum de Religione Controversorum perdocte scripsit, de adversus Haereticorum,praesertim Martini Κemnitii calumnias , egregiam publici juris fecit Tridentinae Fidei defensionem et Ioannes Ludovicus Vives , patria valentinus, Graecis Latinisque litteris excultus , qui, multis editis ope ribus, praesertim quinquc libris De tradendis Discia plinis , de commentariis in libros Sancti Augustini De Civitate Dei, immortalis famae gloriam est adeptus, & Magister 'oannes Aviti, qui Vitae Sanctimoniam cum doctrina & Zelo animarunias Conjungens, aliquot opera Astetica, & spiritu Ies variis de argumentis reliquit Epistolas, ut videre est in ejus Vita,quam tribus libris conscripsit noster Luduvicus Granatenses. D. Quo pleniorem peritorum Saeculi XUI. Scriptorum Hispaniae notitiam habere possim , optarem vehementer, ut ad illorum classem hic etiam eos referres viros eruditos, qui eodem Seculo in Belgio Hispanico floruerunt, suisque lucu-hrationibus Ecclesiam, ac Rempublicam litterariam illustrarunt. M. In Belgio Hispanico plures celeberrimi fuerunt scriptores, quos inter, isti, quos laudabimus , in maximo honore apud viros eruditos ha-D d a bentur,

439쪽

hentur, vi delicet Iacobus Latomus,fluardus Tappe Fus, Thomas Stapletonus, Ioannes Drjedo , Iansenius Gandavensis , Guillelmus Esius , Henricus Gravius, Christianus Adricomius , Albertus Pigbius , Iussus Lipsius, yoannes Molanus, S Guillelmus Lindantis, de quibus pauca hic attingemuS. In primis, Iacobus Latomus , inter Lovanienses Theologos insignis , multa scripsit adversus Lutherum , Oecolampadium , aliosque huius furfuris Novatores . Ruardus Tapperus, Lovaniensis Academiae Doctor & Cacetalarius , interfuit Concilio Tridentino, dc Articulos Lovanienses contra L Hiberum erudito opere explicuit ac defendit. Author est etiam libri De Providentia & Praedestinatione . Thomas Stapletonus, in Lovaniensi Accademia Regius Sacrae Scripturae interpres , multa adversus Haereticos Lutheranos

ci Calvinistas edidit opera , de quibus legendus

est Aubertas Miraeus , in suis Illustrium Belgii Scriptorum Elogiis . Ioannes Driedo, Lovaniensis Academiae Doctor Theologus, complura itidem scriptit opera, quibus Lutheranorum errores impugnavit , & Catholicae Fidei dogmata doctissime propugnavit. Iansinius , Gandavensis EpiscopuS,icripsit utili ssimam Concordiam in Evangelia, doctissimum Commentarium in Psalmos, & alia opera. Guillelmus Mitis, in Academia Lovaniensi Doctoris Theologi laurea .donatus , ac deinde

Academiae Duacensis Cancellarius, Censuram, nommine ejusdem Academiae, contra novam Leonardi

Lesii, de Ioannis Hainelii doctrinam adornavit, variaque reliquit ingenii sui monumenta, in quihus , praeter eruditos Commentarios iu quatuor Magi tri Sententiarum libros, eminent Commentarii in Beati

440쪽

Beati Pauli O aliorum Apostolorum Epistolas & Nο- tae in praecipua ac disciliora Scriptura Sacra locetis, quibus toti orbi Christiano eruditionis fama notissi inus evasit. Henricus Gravius , Academiae L vaniensis Doctor, composuit, ejusdein Academiae nomine , Censuram Lovaniensem contra jam laudatos Lelsum , & Hamelium , & Romam postea ob summam eruditionem a Sixto V. Pontifice Maximo adscitus, a Gregorio XIV. ejus Succei re , honorificd in Aulam exceptus ac Bibliothecae Vaticanae , & Apostolicae I ypographiae Praefectus est institutus , atque Eminentis limis Cardinalibus, praesertim Sancto Carolo Borromaeo & Caesari Baronio charissimus fuit. Chrelianus Adricomius accuratissimam Tabulam Geographicam Terrae Sanctardescripssit, & Historia:n Sacrorum Biblior tim Chronologicam contexuit. Albertus Pigbius, Aca demiae Coloniensis Doctor Theologus , Hadriano VL Pontifici Maximo, a quo in Italiam fuerat evocatus, ac deinde Clementi GL de Paulo III. acceptissimus fuit. Praeter nonnulla, quae de tempore celebrandi Pascha, & de formatione Kalendaris edidit Scripta Mathematica,pluribus etiam Theologicis operibus Catholicam Fidem adversus Haereticos defendit, quae P evinus & Miraeus accurate recensent. Iulius Lipsius , diligentia, judicio , ac multiplici lectione clarissimus , egregia edidit opera, inter quae praecipuam laudem me Tentur eius Commentarius in Tacitum: Civilis do- Arina: Monita Politica: Ma ductio in Philosiopbia Floicam: Nota in Senecam. QDddam novum , renim is concisum dicendi genus affectavit, quod istierdum ejus orationem reddit obscuram, & pu-

SEARCH

MENU NAVIGATION