Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

501쪽

a S. Ignasio, dum Man resae esset,compositum fuisse,& juitu Pauli III. recognitum esse a P. Foscarario

Dominicano, & Sacri Palatii Apostolici Magistro, qui egregium de illo protulit testimonium praefixum huic libro, Editione Romana prima, anno

MDXCvI. excuso: Non poterunt, inquit ille Dominicanus , tam Sancta Exercitia non maximum commodum praestare cuilibet studioso: ideo obviis etiam ulnis amplectenda sunt. In secunda vero Editione ejusdem libri,iic eius utilitatem commendat idem Sacri Palatii Apostolici Μagister: cum nequeat su sinere diu Christiana seligio sine exercitiis , O meditationibus aliquibus spiritualibus in meditatione

'enim , inquit Vates , exardescit anima mea γ nullas arbitror magis opportunas , bis, qua procul dubio ex Scripturarum studiis r longo rerum usu nata sunt. Praeter hunc admirabilem Exercitiorum θι- ritualium librum, quem ad posteros transmisit

gnatius de Lodiola, plures scripsit pias Epistolas ad suos filios , eisque Constitutiones dedit, in qu

rum Parte quarta, cap. x Iv. saucita lege jubet, ut doctrinam Thomisticam sectentur: In Theologia , inquit Vir Dei, legatur Vetus oe noviam Testamen tum, O doctrina S. Thoma; eique nullo nomine , nullo praetextu, nullove titulo, lituram aliquam ,

exceptionemve praefigi unquam pastus est , quandi diu vixit Beatissimus ille Societatis Jesu Parens, ει germanae S. Thomae Aquinatis doctrinae sectator strenuus; sed potius Christianae pacis amantissismus, si quae vidit aetate sua dissensionum istarum ac novitatum pullulare semina, actutum ea, PAPotuit, pietate ac religione compressit, illo pr8ιurde dignus elogio, quo eum cardinalis Franciscus

a Monte

502쪽

d Monte coram Gregorio XV. Pontifice Maximo coronavit, dum virtutum ac miraculorum gesta, pro Canonica ejus Apotheosi referrete Novas,

inquit, opiniones nunquam admisit, O in Theologia Sebolastica doctrinam Angelici Doctoris secutus est. Et certer, Massejus Societatis Iesu, libro i. de Uita S. Ignatii cap. I9. & alii ejusdem Societatis probatissimae fidei Scriptores, diserte testantur, Ignatium de Lodiola Lutetiae Parisiorum apud FF.Praedicato res in Collegio Generali S. Iacobi Theologiae operam navasse , eaque ratione subinde factum, ut qui, nascente Societate Iesu, eidem, necdum peraciis Theologicis studiis,nomen dabant,ad Fratrum Praedicatorum Scholas , Lectiones Theologicas excepturi, mitterentur; quod olim Vallisoleti atque Abulae fieri solitum ipsimet Societatis Iesu

Scriptores litteris prodiderunt. Ita nempe, quitum temporis Ignatii mentem , animumque propius ebiberant, se nunquam melius instituendos autumabant, quam si eum Doctrinae sontem attinis gerent , unde sanctissimus Pater hausisset. Ad Ui- . tam immortalem migravit S. Ignatius de Lodiolo pridid Kal. Augusti anni MDLvI. & a Gregorio XV. Pontifice Maximo, heroicis ejus virtutibus ac miraculis ritd probatis, in Cilitum numerum relatus ' 'est iv. Id. Martii an. MDCxxxIII. De Societate Iesu, cujus fundamenta jecit S. Ignatius de Lodiola, & cujus incrementum haud parum promoverunt Religiosi Dominicani,commodius agemus in proximo Colloquio, ubi de Religiosis ordinibus, qui Saeculo XVI. originem habuerunt, sermonem insti

503쪽

Αuctorem ac Parentem, inter Clarissimos ejus- dem Societatis Scriptores , qui Saeculo XVI. d et rina di pietate effulserunt, eos . qui sequuntur , potissimum laudabo , videlicet. Iacobum Lones ,

S. Franciscum Xaverium , Martinum otiolum, Petrum canisium , Henricum Canisium , Franciscum Ribera, 'oannem Ferdinandum, pbonsιm Salmeronem, Hierondimum Pradum , Franciscum Toletum , Blasium Vivam , Ioannem Maldonatum & Emmanuelem Sa .

De quibus litigillatim aliquid dicturus, ordiar a Iacobo Ladines, natione Hispano , patria ex oppido castellae Almazan , qui fuit Vir ingenio maximo , iudicio acerrimo , excellenti memoria, prudentia lingulari, innocentia de viis sanctimonia admiranduS ; modestia, affabilitate ac suavitate morum haud vulgariter praeditus . Sancto Ignatio de Loola ad meliorem vitam translato , Praepolitus Generalis Societatis Jesu in Iacobus Isnes , eam octo annos & dimidiatum sapientillime rexit.

In Galliam a Pio IV. Pontifice Maximo cum H milio Eliensi, Cardinali Legato, ad restinguendula incendium , eo in Regno ab Haereticis Calvinianis exCitatum, millus, interfuit publico totius hujusce Regni Polisiaco Conventui, in quo , sicut in superiori Colloquio jam observavimus , maxima Sententiarum vertiorum gravitate repressit, coramicalbarina,Regina, matre, Theodorum Bezam,Petrum

Mar rem, aliosque nefarios Haereticorum Antesignanos fraenavit, ac prorsus elingues reddidit . Concilio Generali Tridentino interfuit, & in eo multa suae eruditionis spectinina edidit. Tandem absoluto Concilio Tridentino, Romam reversus , iibi obiit die is. Januarii an.MDin v. aetatis suae LIII.

504쪽

Praeclara felicissimi ingenii sui atque exquisitae eruis

citionis sitae monumenta reliquit, quae tament,

ut observat Philippus Alegambius in Binliotheca Scriptorum Societatis Jesu , Ob varia , quibus

stentus erat, occupationes , limare , eisque ulti-

mam manum admovere haud potuit 'acobus Larnes. De illius etiam Scriptis legendi sunt Franciscus Sacchinus in Historia Societatis Jesu, & Petrus 'Mbadenetra in Catalogo Scriptorum ejusdem Societatis . Exactis in Academia Parilienti Philos phiae & Theologiae studiis,sese socium Sancto unatio adsunxit Franciscus Xaverius, natione Hispanus, patria Navarrus, qui a Paulo III. Pontifice Maximo , Joannis III. Lusiitaniae Regis rogatu, ad Oriem talem Indiam missus est, ubi innumeros Populos Evangelii luce perfudit. Dein , in Iaponiam primus Coelestis doctrinae lumen invexit, ideoqui apponum primus Apostolus iure merito dictus, Tot remotas Infidelium Regiones pedibus lustrasse, & Coelesti luce collustrasse non contentus Fraucificus Xaverius, latissimum Sinensium imperium

penetrare voluit, sed in ipso huiusce Regni aditu

sanctissime obiit die Ii. mensis Decembris anni MOLII. & a Gregorio XV. Pontifice Maximo Sanctoruni Catalogo adscriptus e st die xi i .mensis Nartii anni MDCxx i I. KFrancisci verit virtutum ornamenta, praecipue submitsionem animi, chari. tatem erga Deum , Zelum animarum , magnanimitatem, fortitudinem, in adversis patientiam , Perpetuum orationis studium , vitae asperitatein, Evangelicae paupertatis amorem , caeterasquae vi tutes heroicas complexus est Petrus sebadenetra

505쪽

de S. Francisci Xaverit moribus, vita obitu &miraculis scripsit Horatius Tursellinus, elegans S

cietatis Iesu Scriptor. Extant complures S. Fran-eisei riserii Epistolae zelum Apostolicum spira tes , di alia quaedam opuscula, quorum meminit legambius in Bibliotheca Scriptorum Societatis

Iesu . Inter primos S. Ignatii socios annumeratur Martinas Olavitus, natione Hispanus, patria Ca

taber, ex oppido Victoria, qui postquam in Ac demia Parisiensi Doctor in Sacra Theologia ina guratus , sapientiae laude floruisset, & Ottonis Carindinalis Truebem, Episcopi Augustani, nomine , Synodo Tridentinae adfuisset, ibique orationem summo cum totius Coucilii applausu habuisset , Societati Iesa nomen dedit, ac brevi inter Proses fores adscriptus, Romano praefectus est Collegio , in quo Theologiam magna cum sui nominis fama docuit, scripsitque insertiones de conditione , lapsu

er reparatione hominis , necnon ad Decretum Par

sense d Sorbonicis Doctoribus contra Societatem Iesu in ipsis suis initiis latum usponsionem , quae, ut ter statur Alegambius in Bibliotheca ι extat in Histo ria Societatis Iesu Tomo I. libro I s. num. ι

cietatem Iesu recens natam Petrus canisus, natione Belga, patria Noviomagensis, doctrina ac pret stantis ingenii monumentis mirum in modun illustravit . Germaniam superiorem,primus a Sa oo Patriarcha Ignatio institutus PrepositusProvis..cialis , prudentissime rexit, Haereticos disputati nibus repressit, Catholicos confirmavit, uiisque ferventitimis Concionibus ad meliorem frugem -vocavit. Scripsit libros quinque de Beati ma: Maria Virginei Parvum catechismum catholicorum: comin

506쪽

ECCLESIASTICA. 687

Commentarios de Verbi Dei Corruptelis, & alia plura opuscula Dogmatica. Exegetica, Polemica , & Astetica, quae recenset Pbilippus Alegambem Bibliotheca Scriptorum Societatis Iesu. His Petrus canisius fratrem habuit ejusdem Societatis Henricum Canisium, omnis litteraturae studiosum , & sacrorum canonum in Academia Ingolstadiensi Interpretem , qui plura edidit opera in jus Can nicum re Civile , sed prasertim sex Tomos Antia quae Lectionis , in quibus varia exhibet Scriptorum

priscorum monumenta ad Historiam mediae aetatis illustrandam, nunquam antehac evulgata. Francificus Ribera, natioue Hispanus , patria ex oppido Castellae Villaeastia, maxiuium doctrina sua Societati Jesu contulit splendorem.Vir quippe fuit egregie doctus ac pius, ingenio excellenti, judicio

acri, in sanctorum Patrum operibus versatus, Mlinguarum Latinae , Graecae, ac Hebraicae peritis simus. Scripsit, praeter vitam S. Theresia, docti Lsimos Commentarios in xI I. Prophetas Minores , im

Epistolam Pauli ad Hebraeos, in Evangelium S. Ioan. vis, & in Apoealipsin, necnon libros quinque De Templo Salomonis . Plura de hoc erudito Scriptore legesis apud Augambium in Bibliotheca Scriptorum societatis Iesu. Ioannes Ferdinandus, natione. Hispanus, patria Toletanus , & insignis Societatis Iesu Theologus, Scripturam Sac. per multos annos Romae snterpretatus est. Dein, in Belgium missus

ad operam in Castris militibus Catholicis prae standam , per quinquennium ibi versatus multos pertulit labores & gravissima pericula adivit. dquibus diviha ope liberatus , Sed Belgio in Hispa, , iam reversus , annos quindecim ultissimis Cont

507쪽

cionibus consumpsit, scripsitqtae I mirarum Scripturarum juxta sanctorum Patrum Sententias locupleti simum Thesaurum Tomis tribus comprehensum .

Tertio tamen d omo Ioannes Perdinandus , morte

interceptus , finem imponere haud potuit, teste s legambio in. Bibliotheca saepius laudata Scriptorum Soc. Jesu.Unus ex decem primis Sociis S. Patriarchae Ignatii esse meruit Alphonsus Salmeron . natione Hispanus, patria Toletanus , qui in Academia Parisiensi Philosophicis ac Theologicis e cultus disciplinis, Conc.Trid- sub Paulo III.sub Iulio III. & sub Pio IV . interfuit, atque in eo Orationem habuit pereruditam de S. Ioanne Evangelisia , Patrum hujus Concilii auribus digitam . Novum Testamentum sexdecim Tomis per ae interpretatus est . Haereticorum perpetuus hostis fuit, quos disputationibus , lectionibus ac Scriptis semper exagitavit . Doctrinae S. Thomae fuit addictissimus, ut videre est praesertilii in Disputatione xxI. in Caput v III. Epistolae S. Pauli ad Romanos , ubi disertis verbis Praedestinationem gratuitam,idest,

ante Omnem praevisionem meritorum , multis in

mentis adstruit,omnemque prsscientiam boni usus

gratiae exploratricem eliminat. De Salm

ronis operibus lege Pse*inum in Apparatu sacro ιο Alegambium in Bibliotheca Scriptorum Societatis Iesi . Hierondimus Pradus, natione HispanuS, eiusdem Societatis Iesu Profestor, Sacras Litteras in Academia Cordubensi publice exposuit, & eruditum edidit Commentarium in priora sex& via ginti Capita Prophetae Ezechielis, reliqua vero Capita, praesertim ea, quae Urbis ac Templi Hierosolymitani spectant apparatum, explanavit alter

508쪽

ECCLESIASTICA . 689

societatis Jesu Theologus , seu Joannes Baptium, Villa andus. Societatem Jesu sacrae purpurae honore primus ornavit Franciscus Toletus, natione Hispanus,patria Cordubensis, postquani sub Pio V.& sex aliis uaccedentibus Romanis Pontificibus Concionatoris Apostolici munus magno cum fructu , & summo omnium applausu obiisset, suorumisque Auditorum animos non tam verborum elegantia , quam Sentenciarum gravitate , reconditae doctrinae excellentia, ordinis dispositione , ingenii perspicuitate ac magnitudine in admirationem rapuisset. Eius opera Φpius usi sunt Summi Pontifices. Pius V. Cardinali Ioanni Francisio Commen- dono, in Germaniam ad Maximilianum Imperatorem,& Sigismundum Poloniae Regem missi Legato, Franciscum Toletum comitem adjunxit. Gregorius XIII. eum in Belgium misit, ut Pontificium Diploma contra errores Michaelis Baji ab Academia Lovaniensi ,& ab ipsim et Micbaele Bajo recipi curaret, quod ipse feliciter & ex animi sententia perfecit. Sacra Biblia recognoscendi, de a mendis,quae in ea Typographorum incuria irrepserant, repurgandi provinciam ei demandavit Sixtus V. ac tandem illum , vitae Sanctimonia cum eximia eruditione & prudentia in rebus agendis singulari Conjuncta clarissimum , clemens VIII. in Cardinalium Collegium cooptavit; sub cujus Pontificata in negotio de Henrici In Galliarum Regis cum sancta Sede reconciliatione promptam & egregiam navavit Operam Cardin. Toletus, & in absolutione ejusdem Regis a Summo Pontifice impetranda praeclare meritus est de universa Gallia, .

509쪽

Cardinali Toleto mortuo anno MDcv I. solemni ritu Parisiis in Ecclesia Principe parentavit. Praetee Philosophicas Iucubrationes , edidit Francisius Toletus Summam Casuum conscientiae, seu Instrumonem Sacerdotum, & eruditos Commentarios in Evangelium S. Joannis, in priora duodecim Capita Evangelii S. Lucae , in Epitiolam ad Romanos, ZeSermones xv. in Psalmum xxx I. Inter Scripturae Sacrae Interpretes , quos Ecclesiae Saeculo X v. de. . dii laudatissima Jesu Societas, locum het 'ere debet Elafius metas, natione Lusitanus, & Sacrarum Litterarum in Academia Eborensi Prosessor, qui egregiis Commentariis Apocalypsin illustravit. At in Sacrarum Litterarum interpretatione nullum , ju ea peritorum Criticorum iudicium , doctiorein protulit Societas Jesu Ioanne Maldonato, in Baetica Hispaniae nato,qui a teneris annis omni litterarum genere excultus, ad exactum Philosophiae & The logiae studium singularem pietatem , morum camdorem & acerrimum judicium cum attulisset, ilia celebrem evasit oratorem ac Theologum, atque Superiorum iussu Romae primum Theologiam docuit, deinde,per decem annos Parisiis magno cum applausu de frequenti omnium ordinum concursu in Collegio Societatis Jesu Claromontano docendi munus obivit. Occasione tamen peculiaris cujusda opinionis,quam in suis lectionibus propugnaverat, gravem cum sacra, Facultate Patisiensi litem susimnuit, cujus originem & causam, Omniaque mon menta ad illam spectantia refert uvius Bulaeus Tomo v I. Historia universitatis Parisiensis Romam a Gregorio XIIL Pontifice Maximo ad comcinnandam novam septuaginta Interpretum Verinsionis

510쪽

sionis Editionem vocatus Ioannes Maldonatus , ibi tandem meritis clarus e vivis excessit die v. mensis Ianuarii anni Christi MD xxxiii. aetatis suae L. Post ejus obitum, opera ac cura clementis Puteant, ejusdem Societatis Iesu Theologi doctissimi, prodierunt in lucem eruditissima illius Commentaria inquatuor Evangelistas , in quibus, ut testantur periti Critici, nullum in Theologia probatum

Graecum, Latinumve authorem praetermisit Ioan aes Maldonatus, quin totum legerit, perlegeritque diligenter ac notarit; quo fit, ut tanta eruditione, ac tanta rerum scientia ejus Commentaria sint reserta. Scripsit etiam Vir ille disertus juxta ac d cius alia Commentaria in Prophetas Ieremiam. Baruch, Ezecbielem, de Danielem, & alia plura

perdocta opera, de quibus legendus est Philippus legambius in Bibliotheca Scriptorum Societatis Iesu. Denique, Emmanuel Sa, natione Lusitanus, inter insignes Societatis Iesu Theologos celebris . Nir fuit eloquentia de eruditione conspicuus , qui, Sacrarum Litterarum Interpretis, & Concionat ris Apostolici Romae summa cum laude functus ionicio, scripsit, praeter ueborismos Casuum conscientiae , Sebosia in quatuor Evangelia , brevia quidem , sed erudita, & ex selectis sacrorum Doct

rum sententiis excerpta, & Annotationes in omnem

Scripturam Faeram, Opus concisum quidem de contractuna, sed indefesso studio elaboratum atque persectum . Sunt nonnulli eruditi Critici, qui asserunt,Emmanuelem Sa multa ex Francisio Vatabis deflorasse , eaque in suas Annotationes in Scripturam Sacram convasasse. Misibs tacto , brevitatis

ergo,alios longe plures si stratis Jesu scriptores,

SEARCH

MENU NAVIGATION