Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

511쪽

Theologos . Scripturae Sacrae Interpretes, Polemiis cos , Asceticos , Historicos, GrammaticOS, quorum opera , S Elogia tussi di eleganti calamo describuntur in Societatis Iesu Scriptorum Bibliotheca , quae incepta est a Petro sebadenetra ejusdem Societatis Theologo anno MDCII. continuata deinde a Philippo Alagambe ex eadem Societate ad

annum MDCxLI I. tandem producta usque ad annum MDcLxxv. a Nathanaese Sotuelo , ejusdem

Societatis Jesu Presbytero . De industria etiam praetermisi Ludovicam Molinam , Leonardum Lesesium , Societatis Jesu fheologos, tuoi quia de illis dub finem Colloquii tertii jam mentionem feci , tum quia etiam consultius esse duxi paci silentio litare , quam obligata intempestive retractare vulnera , & obortam , horumce Scriptorum Occ sione, Dominicanos inter & Patres Societatis Jesudnvidiosam repetere litem . Haec igitur hactenus a me dicta sussiciant in laudem celeberrimi Soci talis Jesu, quam de me optime meritam ossiciis meis semper promereri satagam Ingratus alioquὶ jure optimo audir m, si Patribus Societatis Iesu , a quibus dum adolestens essem , in Collegio Aventonensi Grammatices elementa suscepi, dc Christianae Religionis Mysteria, necnon pie vi vendi modum edoctus sum . innumeras non persolverem grates, Si majores me debere grato ac sincero animo palam non significarem, cum, teste Philosopho, Parentibus & Magistris pares referre gratias nemo pollit. Quod si vero nunc Scholae Thomisticat ex juramento addictus, ct puro San- cii Thomae doctrinae lacte potatus, aliquas Theolo

gorum S istati. esu opiniones probare minime

512쪽

possim, ob id tamen ingrati animi labem nullus

mihi inurere debet, maxime cum apposite dicat insignis Poeta Horatius: ' Diversum sentire duos de rebus eisdem , Iacolumi licuis semper amicitia . . Constanter itaque, quandiu suppetent vires, doctrinam S. raoma , in cuius verba juravi, pro aris ac socis propugnabo, & ab ea ne latum quidem unguem desciscam ; sed charitatem fraternam, qua secundum Deum nihil prius & antiquius habere debemus, nunquam, Divina Opitulante gratia, laedam , quia , ut ait S. Augustinus cap. 9.libri 3. De Baptismo contra Donatistas : Hujus fraterna ebaritatis inimici,siQὸ apertὸ foris sinit, ριὸ intus esse videantur, Pseudochriniani sunt Antichristi.

D. Ultimam tandem attigimus Viror unia. Saeculi XVI. eruditorum Classem , in qua de peritis lurisconsultis sermonem cum sis habiturus, eos

primum recensere debes , qui in Gallia , deinde illos qui in Italia , postremo , alios , qui in Hispania, Germania, & in caeteris Nationibus celebre si nomen pepererunt. M. Undecim e Gallia proseram illustres Iurisconsultos, qui perdoctis operibus nomen suum

Saeculo XVI. immortalitati consecrarunt, videlicet Petrum sebustum, Radimundum Rufum , d eam Tiraquellum , Ioannem Quintinum, Ioannem Stephanum Durantium, Barnabam Brissonium , Ber-ιrandum Argeotraum , Iacobum C actum , Nicolaum Boerium, Renatum chidippinum, de Petrum Gregoriuina

513쪽

gorium,quorum eximias dotes & eruditas lueubraiationes hic breviter referemusan primis,Petrus Isin bufus,apud Montempessulanum in Occitania, Gauliae Provincia, natus, in Academiis Tolosana, Pictaviensi,Bituricensi & Parisiensi Ius& praxim Canonicam magna cum laude docuit, ac multa opera in lucem emisit, quorum praecipua ad Beneficia Ecclesiastica pertinent, nimirum Praxis Benefici rum , quae in tres partes divisa est , Pramea Caneellaria Apostolica , O Additiones in Regulas Cancellaria , quibus addi debent Commentaria in

concordata Francisci I. cum Leone X. Tractatus De Pacimis Possessoribus et Tractatus Congruae Portionis Beneficiorum: Tractatus De Decimis, de Mudis ac Tractatus specialis De Iure Nominationum Me demicarum. Mitto ejus Commentaria in constituti

nes Ruias . & si quae alia ad ius Civile & Gallicum

magis quam ad Pontificium referuntur. R mundus Rufus Apologiam, seu defensionem adornavit pro Romano Pontifice, Cardinalibus, Episcopis, totoque ordine sacro, contra carolum Molinaum, Natione Gallum, & non vulgarem Saeculi XUI. I risconsultum , quem tamen in multis ab Ecclesii simprobatum, di ad classem Haereticorum primae classis in Indice Romano ablegatum, consultius esse duxi hic omnino praetermittere , eumque ex Illustrium Iurisconsultorum Catalogo expungere, in quo soli Catholici Scriptores locum habere merentur . Andreas Tiraquellus, Senior, Fontentii in

Pictonibus natus & in Curia Parisiensi Senator, praeter alia opera, scripsit Tractatum De Privilegiis Pia causa. Eodem Saeculo XVI. Toannes Qui ι inus , Heduus, sive Augustodunensis in Galliis, & .

vi ex

514쪽

ECCLESIASTICA.

ex ordine Hospitalario S. Ioannis verosoldimitani Religiosus Presbyter, inter Iurisperitos claruit Parisiis, ubi Ordinarius juris Profestor fuit. Cominplura edidit opera. Synodum Gangrensem Graece & Latine publicavit, necnon octoginta quinque Canones Apostolorum , cum vetustis Ioannis Monachi Zonarae Scholiis latiner vertis. Librum quoque Tertulliani De Prascriptionibus Haereticorum, eruditis Scholiis & Commentariis illustravit. Eadem aetate vitat Ioannes Stephanus Durantius, Tomlosae in Galliis natus . & postea ejusdem Civitatis Senatus Praeses, quam dignitatem summa integritate & aequitate , cum perfecta utriusque juris notitia conjunctis, praeclare gessit ab anno MDLxv ILI. usque ad annum MDLxxIx. quo, oborta Tolosae immani seditione , Durantias, dum, pro ratione Ossicii , jus nomenque Regium tueri conatur , crudeliter saevientium manibus peremptus est . Edidit tres Libros De Ilitibus Ecclista Catholica: quod quidem opus , firmandis Orthodoxorum partibus utilissimum , Sixto V. Summo Pontifici adeo acceptum fuit, ut illud Romae excudi jusserit , &ejus authorem singulari benevolentia su prosecu tus. Fontenati in Pictonibus natus Barnabas BrisD-nius , jusiu Henrici III. Galliarum Regis Codicem Gallici juris composuit, Eruditum etiam opus De Verborum, quae ad jus pertinent, significatione,

conscripsit. In Partamento Britanniae Bertrandus Argentraeus Senator,praeter suae Gentis Historiam, Annorationes edidit in jus Aremoricorum Municipale . At peritos jam laudatos Galliae Jurisperitos eruditione superavit Iacobus C actus , Tolosae in Galliis humili genere natus,qui non Parentum,

515쪽

nee Magistratuum ope sed ingenii propriis viribus

N improbo labore, ad summam omnis litteraturae peritiam pervenit, ac praeclarum evasiit jurisprudentiae lumen . In Academiis Cadurcensi, Bituricensi, Valentina, Taurinensi, & Parisiensi , incredibili Auditorum concursu Δ applausu juri Dprudentiam docuit per annos ferme quadraginta, indefessis labore continuas sex septemve horas singulis lectionibus meditandis ac digerendis impendere solitus . Ad Bononiensem Academiam Gregorius XIII. Pontifex Maximus , Cujacium, paucis ante obitum annis , per litteras invitavit aniplissimis conditionibus, sed ob ingravescentis arta.tis incommoda perhonorificum illud sibi oblatum munus cujacius obire minime potuit. Nota sunt ejus opera , quorum duo Volumina ab ipso Ruthore edita sunt; reliqua vero , collatis Audi-ditorum Scriptis , qui ea ex ore dicentis exceperant , ad Tomos octo excreverunt, & in his extant Recitationes ad Secundum , Tertium , Quartum De-eretalium , ad quas interpretandas, non nisi provecta jam aetate accessit, viam monstrans sequentibus , qua studiunt Canonum tractare, atque e colere oporteret . Vitam Iacobi Cfacii scripsit Papirius Massonus, & in ea testatur , nullum Saeculo XVI. sive in Gallia, sive in Germania,aut Italia, aliisq; Regnis & Provinciis juris Interpretem fuisse , qui non deberi plurimum Cujucio putaverit ad exponendi juris Romani solertiam . Addit etiam, Hacium scripsi ila atque edidisse plurima , quae dc

stylo: & gravitate rerum , Africanum, O Papinianum redolent. De Nicolao Boerio , erudito Galliae Iurisconsulto, brς viter dicam, eum Senatus Bur diga

516쪽

digalensis Praesidem fuisse , ejusque opera apud

Iurisprude latiae peritos in maximo pretio este . natus cboppinus, patria Andegavus, inter Parisienses Advocatos doctrina & judicio excelluit. Praeter Libros de Dominio Franciae , aliosque , quibus Jus Gallicum exposuit, duos De jure Sacro Tractatus edidit,nimiruin De Sacra Poli a Forensi Libros tres , Henrico III. dicatos , & Monasicon, seu DO, jure Caenobitarum , Libros duos. Postremo , Petrus Gregorius, Tolosae natus , ac vulgo a patria dictus Tolosanus, publice Iura interpretatus est in Aeadem iis Tolosana & Cadurcensi . Deinde , i Lotharingicam Miissipontanam Universitatem, a

carolo , LOtharingiae Duce, recens institutam , accitus est, atque in ea utrumque Jus magna cum laude professus . Circumferuntur duobus volumi

nibus comprehensa ejus opera,ad Jus Pontificium spectantia, quae a peritis Iurisconsultis maxima commendantur. Hi sunt celebriores Jurisconsulti, qui Saeculo XVI. in Gallia floruerunt . D. Habuitne Italia Saeculo XVI. perinde claros Iurisconsultos , ac luris prudentiae peritos . M. Habuit Italia Saeculo XVI. celeberrimos Iurisconsultos, ex quibus novem dumtaxat, qui prae caeteris aliis in Jurisprudentiae peritia excelluerunt, impraesentiarum laudabo, videlicet Hugonem Boncompagnum, Laurentium Campegium, Perrum Paulum Parisium, Andream Alciatum , gustinum Berojum, Ioannem Paulum Lancelatium, Guidonem Pancirolum , Ioannem Franciscum Saunam 'Σarium, Prosperum Sanctacrueium, a quibuS nos hic breviter expedire necelle est . Hugo Boncompa

1nus , patria Bononiensis, Iuris utriusque Doctor,

517쪽

ac Professor, & postea Summus Pontifex , dictus Gregorius XIII. Principem inter peritos Italiae Sae- lculi XVI. Iurisconsultos locum jure optimo obliqnere debet, ejusque studiis, curis , auspiciis & auctoritati emendationem Gratiani, totiusque Canonici Iuris acceptam referre Ecclesia & Respublica Litteraria gloriantur. Laurentius Campegius, patria itidem Bononiensis, ac deinde S. R. E. Carisdinalis , Ius Caesareum Patavii una cum patre suo Ioanne Campegio cum plausu maximo, & secunda somnium admurmuratione professus est. Darem , lin Jurisprudentiae studio, ac professione laudem

consecutus est Petrus Paulus Parisius, natione Cin1aber , patria Consentinus , qui, postquam Patavii , ac ianoniae Ius Pontificium docui1let, Romam se contulit, ibique Auditoris Camerae Apostolicae functus est ossicio : Dein, Mediolani Senator a Ca-τMo V. Imp. dictus, & Senis Praefectus , tum patriae suae Episcopus,ac tandem a Paulo III. Pontifice Maximo , Cardinalitia dignitate decoratus est. Praeter Commentarium in Decretales Romano rum Pontificum Epistolas, edidit consiliorum de re Beneficiaria Volumina I v. & alia Canonica opera. Andreas Alciatus , patria Mediolanensis , Iurisprudentiam , barbaro dicendi genere antea conspurcatam, humaniorum Litterarum, cum Graecarum, tum Latinarum lumine illustrare, atque ad veros fontes revocatam , pristino nitori restituere coepit , habitus inter Juris Interpretes doctissimus, ct inter doctissimos Iuris Consultissimus . Jus Civile docuit primum Avarici Biturigum in Galliis, deinde Ticini in Insubria, atque Vommentaria scripsit in aliquot Iuris Canonici Rubricas & C

518쪽

pitula. optandum sane esset, ut Jurisconsulti, de hi , qui Romae, vel in aliis praesertim Italiae Ioiacis , Causarum Patroni sitiat a Republica conitituti, hunc purum Andraeae Alciati latine scribendi modum imitarentur, suasque in Foro Scriptiones

modesta quadam ac temperata verborum elega tia exornarent, quo tamen, ut plurimum barbaro , inquinato, ac pland culinario scribendi genere foedatas prodire in lucem aegre semper tulerunt, di etiamnum jure optimo queruntur Uiri eruditi, quibus patriae de bonarum litterarum honos cura ac cordi est. Sed redeamus ad Illustres Italiae Saeculi XVI. Jurisconsultos . Augustinus Berojus , Bononiae Iuris Canonici Prostitor , emisit in lucem consilia , & Commentarios in Decretales . Ad Iuris Canonici studium ut juvenibus viam facilioren

sterneret Ioannes Paulus Lancelottus, patria Perus nus , Institutiones Iuris Canonici, Imperatoris Iu- siniani exemplo, conscripsiit, easque hortatu Pauli In susceptas , Pii auspiciis, paulo ante Tria dentini Concilii exitum, in vulgus emisiit. Scripsit

etiam idem Lancelotius de comparatione utriusque Juris, Pontificii ac Caesarei, de de utriusquae, interpretandi ratione ς addidit quoque Indices Corpori juris Canonici. Guido Pancirolus, natione Italus, patria Rhegiensiis, fuit doctissimus &elegantissimus Jurisconsultus, nec solum injure Civili, sed etiam in omnibus bonis litteris , quas

humaniores vocamus, & in Romanis Antiquitatibus optime versatus. Plures composuit Libros, inter quos praecipui sunt: Commentarius in Notitiam Dignitatum utriusque Imperii Orientalis O Oc-c cidentalis: Thesaurus variarum Lectionum in tres

Ita libros

519쪽

libros digestus: 'sponsionum o Allegationum i jure Tomus unicus: De Origine O Auctoritate Jurisconmtorum , O de elaris Legum Interpretibus libri quatuor, & aliae perdoctae lucubrationes, quae eum penitioris omnis Antiquitatis peritissimum istisse aperte demonstrant. Joaanes Franciscus Sanna- Earius , patria Papiensis, Senator Mediolanensis, Jus Civile, & Pontificium magna nominis celeishritate docuit in Academiis Dapiensi, seu Ticinensi, & Αvenionensi , pluraque in Ius Civile &Pontificium Scripta reliquit, quibus non pauca Responsa adjecit. Edidit quoque librum De peste,

sicut testa tur Pancirolus , mox a me laudatus libro 2. De elaris Legum Interpretibus cap. Is 7.

pag. 33q. Denique Prosper Sanctacrucius , pagria Romanus, & S. R. E. Cardinalis , edidit Decisiones 'tie , cusus duodecim Vir fuerat, & obiit sub finem Saeculi XVI. Plura de peritis Italiae J urisconsultis si scire desideres , legesis Pancirolum in libris De claris Legum Interpretibus, quos si hic persequi vellem, nimis longum esset, & a brevitate, quam nobis praescripsimus , omnino alienum . D. Percurramus, li placet, alios Iurisconsultos, qui in Hispania , Germania , di in caeteris nationibus, utriusque iuris peritia Saeculo XVI. insignes fuerunt, eorumque deducta serie, finem Colloquio noli ro , ne longius excurrat, tandem

M. Hispaniani septem potissimum Iurisconsulti doctissimi Saeculo XVI. illustrarunt, nimirum

Ludovicus Gomestus , Didaeus Covaruvias , Antonius couaruvias , Antonius Augustinus , Ioannes Bernardus Dias, Franciscus Vargas, . Garcias Lossa. HO-rum

520쪽

rum primus , seu Ludovicus Gomesius, Oriola , Regni Valentiae Civitate , oriundus , in Academia P tavina Jus proselsus est. Deinde Romani prosectus, Rotae Auditor, ac demum Episcopus sarnensis creatus fuit, & in Sextum Decretalium , atque inis Regulas Cancellaria Commentarios adoriravit. Alter, seu Didacus Covaruvias Toleti natus , in Salmanticensi Academia Ius Pontificium interpretatus est,

postea, a Philippo II. Hispaniarum Rege ad Concilium Tridentinum mistus , indeque reversus, R dericiae primum Civitatis , deinde Segobiensis, - demum Concheniis Episcopus fuit designatus. Mulista cripsit opera, quae duos in Tomos divisa, ad

Ius Pontificium maxima ex parte referuntur, quaeque , ob congruam methodum , stylum purum atque perspicuum , necnon singularem eruditionem, qua sunt respersa, in magno pretio a Viris eruditis habentur. Hic Didacus Covaruvias fratrem ger manum habuit .antonium Covaraviam , Toleti pariter natum, de a Philippo II. Catholico Rege intia sum ad Concilium Tridentinum , ubi ex insigni utriusque Iuris peritia magnam sibi laudem peperit, scripsitque librum De jure Lusitanici Irini, eidem Philippo II. Hispaniarum Regi dicatum .

3onius Augustinus, Caesaraugustae , e nobili atque excellentiorum Uirorum foecunda familia ortus, absoluto juridici studii curriculo, Romam venit, ibique a Paulo III. Sacri Palatii Apostolici Ruditor factus est. Paulo post, a Julio DL Pontisce Maximo, in Angliam missus fuit ad Philip Pum II. qui Mariam , Angliae Reginam , uxoreata duxerat, sed Maria Reginae morte mutatis rebuS.

o doresadu;e in Anglia Haeresi, Romam reversus

Lia est

SEARCH

MENU NAVIGATION