장음표시 사용
561쪽
marum salutem ae Gessem patriam cogitantes . Haec cilm ad restituendam Ecclesiasticam Disciplinam praecipua esse Sancta isnodus animadvertat, admonet Episcopos omnes , ut secum ea sepe meditantes , factis etiam ipsis ae vita actionibus , quod est veluti perpetuum pradicandi genus quoddam , se muneri suo conformes ostendant. In primis vero mores suos omnes ita componant , ut reliqui ab eis frugalitatis , modestia .
continentiae , ac , qua nos tantopere commendat Deo ,
sanctae humilitatis exempla petere possint. Quapropter exemplo Patrum nostrorum in Concilio Carthaginens non solum jubet,ut Episcopi modesta suppellectili,
O menta ac frugali victu contenti sint, verum etiam in reliquo vitae genere ac tota ejus domo caveant, nequid appareat quod isSancto hoc instituto sit alienum , quodque non simplicitatem, Dei Zelum, ac vanitatum contemptum prasistrat. omnino vero eis interdicit , ne ex redditibus Ecclesia consanguineos familiaresve suos augere studeant: cum Apostolorum Canones prohibeant, ne res Ecelesiasticas, qua Dei sunt, consanguineis donent, sed si pauperes sint, iis , ut pauperibus , distribuant; eas autem non distrabant, nec dissipent illorum causi, immo , quάm maxime potest, eos Sancta onodus monet, ut omnem humanum hunc erga fratres, nepotes, propinquosque carnis affectum, undὸ multorum maloram in Ecclesia seminarium extat, penitus deponant. Quae vere de Episcopis dicta sunt, eadem non solum in quibuscumque Beneficia E clesiastica , tam saecularia, qudm regularia obtinenti-hui , pro gradus sui conditione observari, sed ad S.R.E. cardinales pertinere decernit; quorum consilio apud Sanctissmum β'manum Pontificem cum univer1alis Ecclesia adminiuratio nitatur, nefas videri poto, non
562쪽
iis etiam virtutum insignibus , ac .ivendi disciplina eos fulgere , quae merito omnium in se oculos convertant. Praeter hanc generalem Paraenesim, qua Synodus Tridentina omnes Epilcopos ad Pastoralia munia digne obeunda adhortatur, eos insuper Sessi v I. cap. I. de reformatione & Sess. xx III. . cap. I. ad residentiam, antiquis Canonibus, & Decretalibus Epistolis Summorum Pontificum imperatam, sortius adstringit, his verbis : cum pracepto divino mandatum sit omnibus , quibus animarum cura commissa est, oves suas agnoscere , pro his Sacrificium offerre, .erbique divini Praedicatione, Sacramentorum administratione , ac bonorum omnium exemplo pascere , pauperum , aliorumquσmiserabilium personarum, curam paternam gerere , O in catera munia Pasistra- .lia incumbere: qua omnia nequaquam ab his praestari
o impleri possunt, qui gregi suo non invigilant neque
assistunt , sed mercenariorum more deserunt: Sacrofantia onodus eos admonet O hortatur , ut divinorum praeceptorum memores, factique forma gregis, in jussicio oe veritate pascant regant. Hinc declarat ibi. dem S. Synodus,eos,qui contra vim hujus Decretide residentia a suis Ecclesiis ultra tres menses aut continuos aut interruptos abfuerint, praeter mortalis peccati reatum , quem incurrunt , pro rata
temporis absentiae, fructus non facere suos. Quae autem sint legitimae causae, propter quas Episcopi abesse possint,&per id tempus tuta conscietia face re fructus suos, Sacra Synodus exprimit hisce vero his et Nam cum christiana charitas, urgens necesta , debita obedientia , ac evidens Ecclesiae , vel Reipublica utilitas, aliquos nonnunquam abesse postulent in exigant, oc. Vtinam his dumtaxat legitimis cautis
563쪽
permoti Episcopi, de absque ullo sibi a Deo crediti
gregis detrimento, a suis Ecclesiis abessenti filia Episcoporum officia praescribens Synodus Tridentina, & praecipue e Sacris Ordinationibus omnem
Simoniae umbram amovere volens,praecipit cap. I.
Sessionis vigesimae primae Episcopis, ut gratis Ordines conferant, dimisibrias & testimoniales litteras concedant,nec pro Sigillo,nec alia quacumque de causa aliquid,etiam sponte oblatum, accipiant. Notariis tamen indulget, ut decimam auri partem
accipiant, tribus tamen suppositis conditionibus, scilicet dummodo eis nullum salarium ab Episcopo sit constitutum ς dummodo non sint in locis, in quibus viget laudabilis consuetudo nihil accipieodi; dummodo tandem Episcopis ex Notarii commodis aliquod emolumentum directe vel indirecte provenire haud possit. Denique, cum ad resarciendam Ecclesiae Disciplinam,nihil essicaciussit celebratione Conciliorum , Visitationibus Episcoporum, Verbi Dei praedicatione, populi, ad suscipienda cum fructu Ecclesiae Sacramenta , diligenti instructione , & peccatorum publice delinquentium congrua satisfactioneudeo Synodus Tridentina capite a.Sessionis et q. decernit, ut Concilia Provincialia, sicubi omissa sunt, pro moderandis moribus, corrigendis excessibus , controversiis componendis, aliisque ex Sacris Cancinibus permissis, renoventur , & quolibet saltem triennio celebrentur ; Dicacesanae vero Synodi quotannis habeantur. Secundo, Capite tertio ejusdem Sessionis praecipit Synodus Tridentina Patriarchis, Primaribus , Metropolitanis & Episcopis, ut propriam
Dioecesim per se ipsos, aut, si legitime impediti
564쪽
fuerint, per suum Generalem Vicarium, aut Visitatorem , si quotannis totam , propter eius latitudinem , visitare non possint, saltem majorem ejus partem, ita tamen , ut tota biennio per se, vel Vi-ktatores suos compleatur, visitare non praetermittant. Tertio, mandat Synodus Tridentina
Capite ejusdem Sessionis Episcopis, ut in Ecclesia sua ipsi per se, aut, si legitime impediti fuerint,
per eos, quos ad praedicationis munus assument, in aliis vero Ecclesis per Parochos, saltem Omni
bus Dominicis, solemnibus diebus festis, tempore autem jejuniorum Quadragesimae, ex adventus Domini quotidie, vel saltem tribus in hebdomada diebus, si ita oportere duxerint, Sacras Scripturas, divinamque legem annuncient. -rto, Sancta Synodus jubet Capite 7. ejusdem Sessionis omnibus Episcopis, ut non soluin , cum Sacrammenta Ecclesiae per se ipsos populo administraro debent, prius illorum vim & usum , pro suscipientium captu , explicent; sed etiam idem a singulis Parochis pie prudenterque , etiam Iingua verna cula, si opus iit, ser vari studeant, juxta formam a Sancta Synodo Tridentina in Catechesi singulis Sacramentis praescribendam . Quinto, Synodus Tridentina cap. 8. ejusdem Sessionis statuit, ut publice peccantibus condigna pro modo culpae Poenitentia publica injungatur, quo videlicet eos squos exemplo suo aut scandalo offenderunt, aut ad malos mores provocarunt, suae emendationis testimonio ad rectam revocent vitam . Permittietamen Sancta Synodus Episcopo facultatem publicae hoc Poenitentiae genus in aliud secretum commutandi , quando ita magis judicaverit expedire
565쪽
At in eos, qui Monomachia,seu duello,confli ni, omni severitate legum animadverti debere xit Synodus Tridentina cap. 19. Sessionis vigesimae quintae, ubi primo declarat, Principes, qui locum ad monomachiam in terris suis inter Christianos
concesserint, eo ipso esse excommunicatos, ac jurisdictione & dominio Civitatis,Castri,aut loci, in quo,vel apud quem duellu fieri permiserint , quod
ab Ecclesia obtinent, privari . Secundo, decernit, eos, qui duellum , seu pugnam commiserint, &qui eorum Patrini vocantur, excommunicationis, ac omnium bonorum proscriptionis, ac perpetuae infamiae poenam incurrere, di ut homicidas, juxta Sacros Canones, puniri debere, ipsisque, si inta conflictu decedant, perpetuo Ecclesiasticam s pulturam esse denegandam . Tertio, eodem e communicationis fulmine percellit eos,qui in ca sa duelli,tam jure, quam facto consilium dederint, aut alia quacumque ratione id alicui .aierint, aut pugnantes spectaverint . Sic detestabilem duellorum usum , fabricante diabolo, introductum , cum serperet in dies , ac manaret latius , cum turpitumi gladiatores , immo grassatores ac sicarii, mutuis sese ccessibus ac parricidiis conficerent, cum
teterrimae carnificinae ubique vestigia ac monumenta fixissent, saluberrimo illo Edicto, seve-- riorique disciplina compescuit Synodus Tride
D. Praescribitne Synodus Tridentina omnia ossicia, quae Metropolitanis juxta Sacros Canones
obeunda incumbunt lM. Metropolitanorum ossicia iuxta Sacros Canones accurate praescribit Synodus Tridentina. EL
566쪽
Et primo quidem, capite primo Sessionis sextet , iaDecreto de Resormatione, monet omnes Patria chas, Primates, & Metropolitanos, ut in omni hus laborent,& ministerium situm impleant;impi re autem illud se nequaquam poste sciant,si greges sibi commissos, mercenariorum more, deserant, atque ovium sitarum, quarum sanguis de eorum est manibus a sepremo judice requirendus, custo. diae minimd incumbant, cum certissimum sit, non admitti pastoris excusationem , si lupus Oves c medit , & pastor nescit. Quaproptdr, sancta Synodus Omnes antiquos Canones contra non residentes promulgatos innovat,& statuit,ut Metropositanus suffraganeos Episcopos absentes , Metropolitanum vero absentem sinaganeus Episcopus antiquior fresidens, sub poena interdicti ingressus Ecclesiae, eo ipso
incurrenda, infra tres menses per litteras , seu nun-eium , 'mano Pontifici denunciare teneatur , qui is ipsos absentes, prout cujusque major, aut minor contumacia exegerit, suae suprema Sedis authoritate
animadvertere, σ Ecclesiis ipsis de Pastoribus utilioribus providere poterit .sicut in Domino noverit salubriter expedire. Secundo , decernit Sancta Synodus cap. I. in Decreto de Resormatione Sessionis vigesiinae tertiae, legitimas absentia eausas a Rimano Pontifice , aut d Metropolitano, vel eo absente, ἐώffraganeo Episcopo antiquiori residente, qui idem Metropolitani alentiam probare debebit, in scriptis esse approbandas. Tertio, ibidem sancit Sacra Sy-dus ad Episcopum Metropolitanum cum Concilio Provinciali pertinere , iudicare de licentiis a se, vel sitffraganeis datis, di videre, ne quis eo jur
abutatur , & ut poenis Canonicis errantes puniati-
567쪽
tur. Quarto, si Cathedralium Ecclesiarum Praeis Iati in Seminarii erectione, es usque conservatione negligentes fuerint, ac suam portionem solvere
detrectaverint, eos Metropolitanus acriter corrupere, ad id cogere, & ut quamprimum hoc sancium & pium opus , ubicumque fieri poterit, promoveatur , studiose curare debet. Tenetur etiam ex Concilio Tridentino MetropolitanuS, tanquam Sedis Apostolicae delegatus , dare operam ut Ver-hum Dei , diebus salte in Dominicis & Feltis solemnibus annuncietur in Parochialibus Ecclesiis, quae subjectae sunt Monasteriis in nulla Dioecesi exustentibus , & ad id compellere Abbates & Regulares Praelatos , si negligentes fuerint. Ad ipsum quoque Metropolitanum pertinet, unum aut plura eligere Collegia in Ecclesia Metropolitana , vel in alia Provinciae suae Ecclesia commodiori,ubi pueri illarum Ecclaesiaruin , quae ob paupertatem Collegium erigere non possunt, educentur. Quinto, Ne tropolitanus quolibet saltem triennio tenetur celebrare concilium Provinciale , di si aliquis du-hius aut dissicilis abusus sit extirpandus,vel aliqua gravior quae illo incidat, Episcopus , antequam controversiam dirimat, Metropo itani & COnprovincialium Episcoporum in Concilio Provinciali sententiam expectare debet, ita tamen ut nihil, inconsulto Romano Pontifice, novum aut in Ecclesia hactenus inusitatum decernatur. Sexto, si Capitulum, Sede vacante, Vicarium Generalem instituere neglexerit,ad Metropolitanum deputatio hujusmodi de voluitur, juxta Concilium Trident, num Sessione xx Iv. cap.xv I. Denique, quod maxime observare debes, Synodus Tridentiva capi
568쪽
te I. Sessionis xiii: in Decreto de Re formatione ad inoiaet generatim omnes Patriarchas , Primates , Metropolitanos fle Episcopos , ut se Pastores , non percussores esse meminerint . atque praeesse sui ditis oportere , ut n9n in eis dominentur, sed illos tan- qudm filios , & fratres diligant, elaborentque, ut hortando in monendo ab illicitis deterreant; illos vero , qui 'per humanam fragilitatem peccant, arguant sobseerent, increpent, juxtd Apostoli praeceptum , in omni boritate sapientia r eam sepὲ plus ergε corrigendos agat benevolentia , quam austeritas; plus charitas, quim potestas. Sin autem, ob deliini gravi tatem, virga opus fuerit, tunc cum mansuetudine rigor, cum miliericordia judicium , eum lenitate βveritas adhibenda est; it sine asperitate dissiplina populis salutaris , ac necessaria conservetur , qui correcti fuerint, emendentur, aut, si respiscere noluerint, cateri ; salubri in eos' animadviersiouisexempla , d vitiis deterreantur. Haec sunt praecipua Capita, quae ad restaurandam Ecclesiae Disciplinain , circa Clericos , Presbyteros Episcopos & Metropolitanos sanxit Synodus Tridentina, in quibus contemplari licet genuinam primitivae Disciplinae faciem, ad quam Ecclesia Romana, quantum hodierna serunt tempora, semet totam componit. Optatque enixe, ut pristinae Disciplinae vigor in integrum restituatur , ut suus Episcopis constet honor & pretium ;sant Sacerdotes & Clerici doctrina sani, disciplinis exculti, moribus graves , candidi & inculpati; sint denique Laici in fide firmi in bonis operibus assidui, ubique conversatione, charitate , vitaeque Puritate praeluceant, iuxta illud Matthaei cap. V. Videant opera vestra bona ut glor centPatrem vestru . M m a
569쪽
qui in caelis est . Quid ad haec, amabo, haeretici nostri temporis reponent i qui speciosum Resommatorum titulum perperam ambiunt, di qui tamen non selum Hierarchicum ordinem, & Pastorum subordinationem ad supremum Pontificem Romanum, a Christo Domino institutam , a se prorsus abdaecarunt, verum etiam omnem Disciplinae Ecclesiasticae, & Sacramenti Poenitentiae rigorem penitus sustulerunt, necessitatem bonorum operum , Votorum obligationem , citiorum dele..ctum , Cceremonias Ecelesiae, jeiunia, preces hoc rarias ab Ecclesia praescriptas, exploserunt ἰ qui
professi salvificum Evangelium Christi, flagitiosissime vivunt, impure viventes fovent, promi
stud turbae dant ius interpretandi Scripturam S eram , & pronuntiandi de articulis fidei; qui ta dem invertunt, confundunt, perduntque seditiosdomnia,Optimis pessima sussiciunt, solvunt potestatem Principum, plebem in optimos quosque armant , subinde tumultus excitant, ad arma identiadem , ut nunc videmus in Palatinatu, nullis de scausis procurrunt, quodque satis lepidum est, dum isti haeretici perpetuo Ecclesiae reformatio. nem crepant, di in mores Episcoporum ac Sacerdotum acriter invehuntur, Principibus suae Sectae
permittunt polygamiam, & Ministros suos cogunt inire nuptias. Quae malum, quaeso, est ista Sal citas i undd tanta carnis rebellio in his, quae se
jactant agi spiritu Christi ἰ cerid, ut liberὰ dicam,
tot malorum ac vitiorum, quae nunc apud haereticos impune regnant,nullam aliam causam invenio, nisi quia ab initio eorum Sectae coaluerunt ex hominibus absque stoeno, absque pudore , a M
570쪽
ulla morum disciplina viventibus , quorum plerique erant decoctores, profugi, deleriores Instituti sui, novarum rerum , ac licentiae cupidi, i venes , mulierculae incogitantes, errones, milites, aliique sceleribus infames . ex quibus cum originem suam traxerint haeretici nostri temporis, quid mirum , si errores & vitia ciuibus illorum Majores fuerunt infecti, iure hau editatis ac posses- sionis etiamnum retineant ἐD. Hic opportund venit in mentem celebris , quae Saeculo XV I. in Galliis circa electionem& collationem Beneficiorum a est Ecclesiasti- eae Disciplinae immutatio, videlicet Pragmaticae Sanctionis abolitio, in cujus locum sussectum est
coaeordatum Gallieum , quod, sicut in superioribus Colloquiis observalli, initum est Leonem X. POatificem Maximum inter & Franciscum I. Galliarum Regem. ostende ergo nunc , quorsum in Galliis
abolita fiterit Pragmatica Sanctio ἰ & quibus potissimi conditionibus constet istud Concord tum Gallicum ἐM. Pragmatica Sanctis nihil aliud est, ut alibi jam observavimus, quam Constitutio in Biaeuricensi Concilio sub carolo UILGalliarum Rege
anno MCCCCxxxv I I I. procula, quaeque talis erat ,
ut viginti tres contineret articulos , & in id praesertim collimaret , ut Galliarum Regni Benefici rum Collatoribus ordinariis sua relinquerentur jura conferendi Beneficiat in Cathedrali vacante Sede, a Clem sive Capitulo eligerentur Episcopi,& ut omnes particulares Reservationes, ac Fratiae
