Historia ecclesiastica variis colloquiis digesta, ubi pro theologiae candidatis res praecipuae non solum ad historiam sed etiam ad dogmata, criticam, chronologiam & Ecclesiae disciplinam pertinentes ... perstringuntur ... Auctore fr. Ignatio Hiacynth

발행: 1721년

분량: 628페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

581쪽

Decretis Conciliorum Generalium , praesertim oseptimi & octavi, quibus districte & sub poena

depositionis inhibetur, ne quis per faculares Principes, vel Imperatoria potestate ad Episcopatum provehatur. His autem Synodorum Generalium Decretis contrarium penitus videbatur Concordatum , quod Regibus Christianissimis jus assere. hat nominandi ad Episcopatus & alia Beneficia totius Galliarum Regni. Sed haec Gallorum ratio ex Sacris Conciliorum Ceneralium Canoni. hus petita nullum plane robur adversus Concoris datum habere poterat, quia licet antiqui cano. nes prohibeant, ne quis ab Imperatore , vel a Principibus saecularibus per vim ad Episcopatum intrudatur; quamvis etiam Summi Pontifices, ut late ostendimus in Colloquio tertio in Historiam Saeculi undecimi , iure merito damnarint Investiturarum usum, quo Imperatin res Episcopatus & alia Beneficia indignis propria aut horitate , di reclamante Ecclesia, conferebant; nunquam tamen Sacri Canones, aut Romani Pontifices prohibuerunt, ne Principes Ecclesiis nomiis nent seu designent Episcopos , ii id ipsis Ecclesia concei erit, vel permiserit, cum tunc , accedente

illa Ecclesiae concelsione, Principes id praestent non iure Imperii, seu propriae authoritatis , sed ex mera Ecclesiae indulgentia. Porro, Reges Christianissimi non sibi arrogant Jus nominandi proprii authoritate ad Episcopatus di Beneficia GaDliarum Regni, sed totum illud Jus, quo potium

tur , acceptum referunt soli Ecclesiae concessioni Francisco I. Regi christianissimo , ejusque Succe Dioribus a Leone A. Pontifice Maximo per concordatum

582쪽

datum factae, quae nullo pacto Sacris Conciliorum

Generalium anonibus ac Decretis adversatur.

Praeterquam quod , etsi Decreta Conciliorum Generalium prohiberent, ne Principes Laici nominent ad Episcopatus, attamen cum esusmodi Dein creta non ad Fidem , sed ad Disciplinam dumtaxat pertineant, ea a Summis Pontificibus temperari , immo abrogari posse, si evidens particul rium Ecclesiarum necessitas, vel utilitas postulet, nemo est, qui inficias ire, aut in dubium revocaro velit, maxime inim constet. Disciplinae capita pro

temporum & locorum varietate mutationem faci-

le subire,multaque veteris Disciplinae Capita,Conciliorum Generalium Canonibus firmata, vel desuetudine, contrariis institutis quandoque abrogari. Potuit ergo Leo T. Pontifex Maximus haec Decreta Conciliorum Generalium, ad solam Disciplinam spectantia, abrogare propter evidens .Ecclesiae Gallicanae bonum , quod postulabat, ut Capitulorum Electiones , ambitu , simonia, alitiaque vitiis horrendum in modum id temporis sce-catae abrogarentur, & nominationibus ad Episcopatus di Beneficia Galliarum Regni aliter provideretur ; quod sapientissime per Concordatum GaIlicum praestitit Summus ille Pontifex. Absit ergo, ut quis dicat , Leonem T. antiquos Canones violasse, Disciplinam evertisse, dum novum Ius Concordati pro Ecclesia Gallicana instituit, ex quo multa secuta sunt commoda, ac multo majora in dies, ut speramus, promanabunt, si Christiantia simus Rex Ludovicus XV. Majorum suorum vesti- .giis insistens, nominet ad Episcopatus de Beneficia

Viros Ecclesiasticos doctrina di pietate insignes, , N n a qui-

583쪽

quibus semper abundavit, & etiamnum seracissimum est Galliarum Regnum , cujuS habenas , juxta olmai una Gallorum vota , propediem moderabitur Juvenis ille Rex, quo, si mea exaudiuntur vota , nemo felicius regnabit, nemo diutius vivet,

eritque Clodovaeis illustrior, Pippinis fortior, Carolis felicior , Philippis Augustior , Henricis major, Li dovicis si quid eorum addi potest pietati &nomini etiam melior. His , quae de abrogata Pragmatica Sanctione, & de suffecto in ejus locum Concordato Gallico hactenus dixi, addam dumtaxat, errare nonnullos Scriptores, qui maximis laudibus Pragmaticam Sanctionem efferunt , - eo

quod , ut ajunt, ea in Galliis vigente , liberae a Capitulis fierent electiones Episcoporum ; in hoc, inquam, errare illos Scriptores duplici momento, breviter evinco . Primo , quia , vigente in Galliis Pragmatica Sanctione , Reges Christianissinii suis Precibus , quae, ut superius ex Illustrissimo Petro de Marca Archiepiscopo Parisiensi observavi, vim imperii habebant , Capitulis necessitatem imp

nebant eligendi quos ipsi postulabant Episcopos.

Secundo , , vigente in Galliis Pragmatica Sanctione , Reges Christianissimi Ludovilia 'cus XL dc Caνolus VIII. interdum impediebant, ne a Capitulis herent electiones Episcoporum, roga-hantque Summos Pontifices,ut quosdam in Galliis vacaturos Episcopatus sibi reservarent, ad Suae Majestatis preces conserendos, sicut nonnullis exemplis probat doctissimus. Ludovicus Thomassi. parte Iv. Disi linae Ecclesiastica. de Beneficus lib. a. cap. 4 I. Patet igitur . vigente adhuc in Gal

liis Pragmatica Sanctione, saepirus Capitula, impe-

. . diei

584쪽

ECCLESIASTICA. 36

dientibus Regibus Christianissimis , plenam non habuisse libertatem eligendi Episcopos , ac subinde mirum videri non debere, si tandem abrogata Pragmatica Sanctione, Capitulis Ius eligendi Episcopos fuerit ademptum , & Regibus Christianisi, mis Jus nominandi ad Episcopatus, Abbatias , dc Beneficia Galliarum Regni a Leone X. Pontifici Maximo adjudicatum & concessum sub his couditionibus , quas superius assignavimus . Sed de Disciplina Ecclesiastica Saeculi XVI. plura dicere non vacat , expeditque ut Monasticae Disciplinae ejusdem saeculi praecipua nunc Capita percurra

D. Rerum, quae Disciplinam Monasticam

spectant, narrationem auspicari debes ab institutione ordinum , qui Saeculo XVI. ab Ecclesia approbati novum Statui Monastico vel Regulari in

crementum atque splendorem contulerunt .

M. Multi Saeculo XVI. Ordines Regulares prodierunt, videlicet Ordo institutus a S. Ignatiqde Lodiola , vulgo dictus , Societas yesu ; Ordo Ca-

puccinorum; ordo Clericorum Regularium Thea-rinorum ἔ ordo Charitatis; ordo Catmelitarum Discalceatorum ; quibus accesserunt variae Con gregationes , seu congregatio Somascha Clericorum Regularium; Congregatio Fratrum Minorum S. Francisci strictioris Observantiae, qui collecti appellantur; Congregatio Clericorum Rergularium S. Pauli Decollati; Congregatio Cleri corum Regularium ministrantium Infirmis; Congregatio Beatae Mariae Fuliensis , & Congregati. Clericorum Regularium Minorum . De istorum

Regularium ordinum & Congregationum Insti-N n 3 tutionea

585쪽

tutione, Authore, Legibus & praeclaris in Eeci fiam promeritis pauca hic dicemus , quae in Annalibus praedictorum ordinum & Congregati num fusius descripta leguntur. D. Quo anno florentissima Societas Vesu fuit a S. Ignatio de Lodiola instituta , & quo pacto ad istud gloriae fastigium, quod nunc eam attigisse videmus, pervenit lM. Anno millesimo quingentesimo trigesimo quarto Ignatius de Lodiola, nobilis Cantaber, sex Sociis Parisiis sibi adjunctis, die sacra Asiumptioni Dei parae Virginis , apud Montem Martyrum , Societatis vota cum illis emisit, & clarissimi hujus ordinis fundamenta jecit, cujus Summa , ad praedicationem Verbi apud Infideles, R inani Pontificis arbitrio, suscipiendam , eive Operam suam in aliis religionis operibus addicendam, pertinebat, speciali in id obedientiae νoto caeteris demum addito. Hujus Societatis Authori Sanctissimo Ignatio nihil charius , nihil pretiosius fuit Evangelica paupertate , qua Socii, vulgo dicti Vesulta , supra ipsos ReligiososFF. Minores videntur eminere , quia illis S. Ignatius nullum jus ad stipendia, ad redditus annuos, saltem in Domo professa, permittit, una facultate recipiendi, quae

sponte erogarentur, contentuS , jus omne abdicavit repetendi etiam quae Legato darentur; & si uod praedium habere illis licet, ad rusticanduntasumtaxat concessum est, non ad serendas, aut metendas segetes, & si quae ibi nascuntur , non

esui ad panem, sed tantum Jumentis ad pabuluna dari possint. Alia sanctissima Statuta, quibus Socios obstrinxit S. Ignatius, legi possunt in Consu-

tutio.

586쪽

tutionibus Societatis Iesu, in quibus commentandis Suarea , doctissimus Societatis Theologus, totust in tertio De visione Tomo , under etiam

'drigues, ejusdem Societatis J e su Scriptor, hausit quaecumque suis in libris asceticis tradidit documenta virtutis Christianae. Hanc Societatem sanctissimis munitam Constitutionibus , ad maiorem Dei gloriam , utilitatem Ecclesiae , Fidei propagationem, Christianae Iuventutis institutionem , pietatis restaurationem a S. Ignatio conditam appr harunt Summi Pontifices ' Paulus III. anno MDXL. Iulius m. an. MDLII. Gregorius XIII. an. MDLXXXIV. N Gregorius XV. an.MDcxxI. eamque inter ordines Mendicantium numerandam, communibusque

Mendicantium Sodalitiorumprivilegiis frui debere sanxit Pius V. Pontifex Sancti illinus. Multis, gravibusque procellis j stata est nascens illa Societas, atque diuturnam cum celeberrima Academia Parisiensi litem habuit, cuius originem , Acta& Instrumenta ad eam spectantia cum fuse describat uassius Bulaeus Tomovi. Historiae universit iis Parisiensis , eam silentio hic omnino praetermittam, ne obductam jam cicatricem videar quasi de industria refricare voluisse. Obiter tantum dicam, Patres Dominicanos de nascente de a multis vex ta Societate bene meritos fui iis , ejulque Institutum totis viribus propugnare, augere , & amplificare studuiste , sicut fatentur Orundinus, oe Sacchinus, eleganti istini 1ocietatis Jesu Historiae Scriptores . Illi quippe testantur primo , S. Ignatium, So cietatis Iesu Authorem , a Matthaeo Ori, Domini cano de Inquisitore Parisiensi, a uirore aemulorum,

de a rabie Scholasticorum fuisse ereptum. Secundo,

587쪽

impense laudant Dominicanos , quod non solum permiserint Patribus Societatis Jesu, ut sitas D mos eorum Conventibus vicinas,ut videre est Romae , Parisiis, &Tolosae, abdicato Iure, de quo alii pertinacius contendebant, extruerent, secletiam illa vicinia plurimum laetarentur , saepiusqu*Patres Societatis jesu suis Coenobiis summa cum humanitate exciperent. Denique, duo illi insignes Historiae Societatis Jesu Scriptores , Nicolaus Or iandinus, & Franciscvs Sacchmus, reserunt multa acisingularia beneficia, quibus Patres Dominicani nascentem Societatem sibi devinxerunt. Duos prae-ιertim Dominicanos, delicet voannem Pennam, de Mancium laudat Ortandisus a quibus ait Causam Societatis Jesu fuisse acerrime propugnatam.

De primo Dominicano ita habet oriundinus lib. 8. Historiae Societatis Jeri Numero quadragesimo

nono:Ioannes Penna ex eodem ordine P dicatorum, singulari pietate ac doctrina vir, o Salmanticensium Dodiorum e numero, aeri sudio Divini honoris ase census , non dubitavit recentem ordinem, seu Societatem Jesu , injuria vexatam , scripto etiam litteris que defendere. De altero vero Doninicano, seu de 'Mantio , haec scribit idem oriandinus libro I 3. N mero trigesimo octavo e Plurimum profecit Manesi quoque sententia , qui sacro Pradicatorum ex ordine vir magni nominis , in Hispania, Complutique nobilis Professor Divina Sapientiae, idemque cum perstudiosu Familia nostrae , tum ipsi Prasuli Toletano perebarus erat, permisso ejus examini Exercitiorum Polumine, eoque accuratὸ perlecto , Iibera voce respondit , nihil se in eo deprehendisse censoria notὰ , vel animadPerrisone dignum . Eamdem in Dominicanos grati an, ' . mi

588쪽

mi significationem exhibet Sacchinus, alter Historiae Societatis Iesu Scriptor, seu Continuator, qui libro A. Historiae Societatis Iesu Num. Iso. testatur, Collegium inraccarense Patrum Societatis, Jesu munificentia Bartholomaei a Maroribus Ar-.chiepiscopi Braccarensis , Ordinis Praedicatorum,

fuisse extructum ac locupletatum; & libro II. Nu- . mero 99. asserit, Societatem Iesu a Ludovico Graia

nutensi , nobili Familiae Dominicanae Scriptore, plurimum in Lusitania adjutam & auctam fuiste, atque apud Reges , summa, qua valebat, gratia commendatam. Sed, missis aliis benemultis testimoniis benevolentiae , quae memorant duo illi Societatis Iesu Historiae Scriptores, existimo, aris dentissimum illud Dominicanorum in nascenteno Societatem studium illustriori exemplo comprobari haud posse , quam S. Pii V. Pontificis Maximi , ex ordine Praedicatorum assumpti, qui prae ter innumera privilegia , quae Societati Jesu i dulsit , voluit insuper, ut Patres ejusdem Societatis in Basilica Vaticana S. Petri Poenitentiariorum munere fungerentur, eosque praetulit Religiosis Familiae suae Dominicanae, quos dumtaxat in Basilica Liberiana S. Maria Majoris Poenitentiarios constituit. Flaec Omnia breviter reserre operae pretium duxi, ut inde intelligas, Familiam Dominic in Soc. Iesu optime fuisse & etiamnum esse affectam . De Viris doctrina & Vitae sanctimonia illus ribus, qui Saeculo XVI. ex Societate Iesu prodierunt, satin superiori Colloquio diximus. De Missaonibus vero, quas apud Indos Orientales, Japonios, AEthyopes, Congitanos, Sinas, aliasque

Centes remotissimas, suscepit Borentissima illa Sin

589쪽

cietas , cum hic disserere nimis longum esset, author tibi sum, ut legas , si tibi per otium liceat, illos Scriptores, qui, semoto partium studio, Mi iasiones & laboresnoviismorum ictorum Apostoloruin sincero, de non venali calamo, descripserunt .

D. Mirum prosecto mihi accidit,quod mox ajebas videlicet Patres Societatis Iesu voto paupertatis , quo illos obstrinxit S. Ignatius , eminere supra ipsos Religiosos FF. Minores, etiam Ca- puccinos . Hactenus siquidem, ut candide fatear, hesciebam , Patres Societatis Iesu non solum cum FF. Minoribus & Capuccinis de paupertate contendere, verum etiam illis superiores esse . Sed quoniam in Capuccinorum sermonem incidimus, obseaero te, ut hic breviter ostendas, quem Autho- rem habeant, quamve Disciplinam regularem sequatur ordo Capuccinorum lordo Capuccinorum Authorem habuit Maubaeum de Basso , ex Umbria oriundum, Ordinis Minorum Observantium , qui anno MD xv. severioris poenitentiae, & angustioris paupertatis studio inflammatus,una cum Ludovico, & RSphaeis Forosemproniensibus, instituit Congregationem FF. Minorum Eremitarum, qui a Capuccio acuminato dicti sunt Capuccini. Hanc Congregationem approbarunt Romani Pontifices Clemens

multis privilegiis exornarunt S Pius Sixtus V. Paulus V. Gregorius xIV. urbanus VLL de Grego-νius XV. olim Capuccini regebantur a proprio

Vicario Generali ab ipsis quidem electo, sed a

Ministro Generali FF. Minorum Conventualium

instituendo ..Sed postea Fratrum Minorum Con-

590쪽

ventualium jugum, favente Sede Apostolica,excusiserunt Capuccini, de Minisuum Generalem eligendi facultatem obtinuerunt. Bernardinum Ochianum , qui a Fide Catholica ad Haeresim Alititrinitariorum defecit, Authorem fuisse ordinis Capticcinorum , fabula est, quam merito explodit Zacharias Boverius in Annalibus Capuccinorum, sicut jam in Colloquio tertio , agendo de Bernardino Ochino, observavimus. Disciplinam Regul rem , quam sequuntur Capuccini, elegantius describere haud possum i quam mutuando verba Antonii Maria Gratiam in Vita Ioannis Francisci Commendoni Cardinalis, ubi haec habet: Hormnias, seu Capuccinorum , est Vita omnis dura atque inops;

cibus illis victusque in dies quaesitus simplex sine lenocinio , aut conditione ulla e pellere non irritare famem , corporique alimenta praebere , non etiam oblectamenta volunt, quod crebris insuper jejuniis, vigiliisque exercitum i domitumque habent, quo purior mens , solutiorque divinarum rerum contemplationi atque cultui vacet . Vositus, eatera vita congruens, horridus , visisque, unica tunica se brevi pallio operiuntur , ὰ eiliciis, aut non absimili materia confestis, perpetuoque iisdem nullo aestatis , aut bemis discrimine, sine calceis nudo pede per nives, per saxa aspretaque incedunt, crepidati tantum sacra faciunt. Ibi tem aut humi, aut perangusto grabato, stramentove recumbentes , capiunt, non alia , quam qui amiciuiditur veste contecti. Domicilia eorum rarὸ in urbibus, pleraque omnia in solitudine hominum. Denique omnis est in eo disciplina , ut d corpore , humanisque euris abstractus animus , divinis operetur rebus, pau-- pere victu, cultuque σ religione gaudens. Multi

SEARCH

MENU NAVIGATION