Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

DE MINISTRI

maculosa, cum ignoratur , non maculet: Numis

quid autem etiam abluere potes' Pergit Sanctissimus Doctor , positumque principium iniquam scilicet, de maculosam baptizantis conscientiam baptizato nocere non posse, Baptismum effectu suo vacuare Probat , atque confirmat Cap. 3. hac maxime Tatione: quia si ex recta baptizantis consciemtia penderet baptismatis efiicacia , baptizato rum filus semper esset incerta, illorumque spes ponenda esset in homine, videlicet ba tiZante . Vuomodo, inquit, de istis Baptizatoribus securi erunt , si conficientia dantis attenditur, quae later oculos accepturi ' Ita secundum eorum sententiam si salus illa spiritualis incerta ue dum contra Scripturas Sancias , quae dicunt , bonum, est considere in Domino , quam considere in homine : ἐν maledictis omnis, qui spem suam ponit in homine ; spem baptitandorμm auferunt a Domino Deo , di in homine ponendam esse persua

dent. Unde fit omnino ut non incerta taurum ,

sed prosus nulla sit salus: quia Domini es μωi,s in salus hominis . Itaque quisiquis in homine spem posiverit, etiam quem just- , ct innocentem mmtat , male iacius est.

iid plura Dictis semper insistens Samctissimus Doctor, altera ratione evincit CaP. S. efiicaciam, vimque Baptismatis a bona, malave

102쪽

lave baptizantis conscientia pendere non po se ; quia non conscientia baptizantis justificat baptizatum, sed Christi justitia ; nec spiritualis regeoerationis auctor est homo quicunque fidelis, & sinstus ue sed Christus solus, qui unus est origo, de radix, & caput baptia torum. Nequς enim, inquit ille , etiam cum per sanctum, δ' fialem distensatorem , gratia spiritualis credentibus impertitur , dispensiator ipse justificat ; ae non ille unus , is quo dictum est , quod justificat impium . Aut mero Apostoli s Pamlus caput est , origo eorum , quoi plantaυ rat ; aut Apolla ra is es eo m quos rigaUerat sac non ille , qui eis in credendo fidem dederat seum idem dicat, ego plantata , Apollo rigavit, sed Deut incrementrum dedit: itaque neque qui plantat est aliquid , neque qui rigat, sed qui imcrementum dat Deus t Nee radix eorum erat ipsi, sed potius ille , qui ait, Ego sium mos , quos estis sarmenta ' . . origo mea Christus est, radix mea Christus est, caput meum Christus -- . . . Me innocentem non facit nisi νι mormus est pter delicta nostra, ἐν resurrexit propter justocationem nostram . :Non eram imprum, baptizor , credo , sed in eum, qui justificat 3mpium . Cap. 7, libri laudati. U. Sic sane Augustinus nervose prorsus, invicte, x eleganter in Donatistas, ut Baptismatis

103쪽

matis essicaciam ex secreta, de occulta baptμzantis conscientia , fide nimirum, sanctitate, ac religione minime pendere demonstraret: de iis quippe Ministrorum dotibus, essent ne ad Sacramentorum essicaciam necessariae, quae stio illis erat . At quid ni quoque totam illam Augustini ratiocinationem , si principia , quibus innititur, accurate perpendimus ad quaestionem , quae nobis in manibus est, dirimendam trahamus 3 ut alteram ex altera finiamus 'Si enim ex fide , & sanctitate baptizantis, vis & eficacia Baptismi pendere nequit, judice Augustino , quod ex occulta , secreta que illius conscientia pendere non possit: quid quasso ex interna illa, menteque abdita, de qua nunc agimus, intentione pendebit ;quae occultae perinde, secretaeque eonficiem tiar motus est.

Si ex fide, &sanctitate baptizantis: vis &essicacia Baptismi, pendere nequit, quia Vel sc Baptizatorum salus semper esset incerta δ quod magnum Doctori Sanctissimo incommodum visum est) illorumque spes ponenda esset in homine, fideli nimirum, Sc sancto: quid quaeso ab interna illa, menteque abdita, de qua quaerimus intentione pendebit esca. cia Baptismi es Cum & sic baptizatorum salus

104쪽

INTENTIONE. 77

lus perinde esset incerta , quibus nihilo magis explorata est mentalis intentio , quam ides , sanctitas baptizantium : spesque peris inde ponenda esset in homine, intimam illam , secretamque intentionem habente, ac

forte mentiente .

Si ex fide , & sanctitate baptietantis , vis &essicacia Baptismi pendere nequit, quia non conscientia baptizantis justificat baptizatum, sed Christi justitia ; nec spiritualis regenera' tionis auctor est homo quicunque baptizans etiam fideIis , Sc fanctus, sed Christus solus, qui baptizatorum omnium & origo , & radix , & caput est : quid quaeso ex interna iuta , & mente abdita intentione baptizantis pendebit Cum nec ea baptizantis intentia

hominem baptizatum justificet , sed Christi

justitia ; nec spiritualis regenerationis auctorsit homo quicunque , interna licet, occult

que intentione ductus, ac motus, sed Christus solus , qui nostrum omnium M origo,r dix , & caput est . Quidquid ad haec Catharini oppugnatores

reposuerint , ut ab iis se se argumentis eXPediant, reponent pariter Donatistae, ut tintam silam Augustini argumentationem 1 ratiocinationem elidant. .

105쪽

confirmatur.

I. π ntimum pmesenti controversae sigillum ponunt momenta rationum , longe gravissima, quibus Doctosem Angelicum , aliosque magni nominis Theologos usos video . Quae enim modo ex Augustino allata sunt, non est cur denuo Lectoribus

ingeram . . .

Primum istud esto. Ecclesia Respublica quaedam est, a Christo Domino instituta: quotquot in ea Sacramenta administrant; uti personae publicae sacra munia obeunt, Christi scilicet, & Ecclesiae nomine , non suo. Ea ergo Sacramentis administrandis intentio necessaria est, quae Ministris inest, ut publicae persenae sunt , agentes iuxta Christi institutionem ; non ut persenae privatae sunt, agentes contra Christi Domini voluntatem. Intentio enim conditioni personae, quam sustinet respondere debet. Porro intentio ritus externi serio peragendi, quae in ipsa seria administratione, sermaeque ab Ecclesia praescriptae seria prolatione continetur, publicae per-

106쪽

sonae intentio est, eaque conformis institutioni Christi Domini: altera secretior, nulloque signo prodita , persenae privatae intentio reputatur , estque plerumque institutioni Christi plane contraria r illa ergo, non ista requiritur, nec priori posterior ossicere potest, si serio peracta administratis secreti

ri voluntate retractetur.

Sic Iudex, ut superius observabant, pro tribunali sedens , partibus auditis, servatisque publici iuris formulis, voce gravi, vultu , habituque senatorio , serio sententiam

pronuncians , valide pronunciat , vereque reum absolvit , aut damnat ; nulloque pacto necesse est, ut occulta, secretaque voluntate damnare velit, aut absolvere: quia sententiam pronunciat uti persona publica, & nOmine Principis , eam judicii formam instituentis. Nec audiretur Judex ille, si rebus serio peractis atque prudenter , postmodum iactitaret , noluisse se intus , ex animo teum absolvere, aut sorte damnare.

Quod hic porro de Iudice dico , non

exemplum duntaxat est , instituto nostro accommodatum, sed ipsa res est in controversiam adducta. Etenim Sacramentum Poenitentiae judicialis actus est, Christique vice Sacerdos absolvit, uti Judex nomine Princi.

107쪽

mente nolebat accipere , imo cordis intimo repudiabat, nolebatque re ipsa Christianus fieri. Qui tamen Baptismus ratus, validusque, quoad Characteris impressionem, judicatus est. Adeo scilicet verum est , satis esse , ea quae facit Ecclesia , serio extrinsecus adhibere , atque recipere, ut rata sint, ac valida Sacramemta : quo casu, nulla vel Ministri, vel recipiemtis occulta intentione contraria, irritantur.

VIII. Atque hinc internoscere facile est , quid sibi velit Doctor Angelicus 3.parte Quaest.

68. Art. 7. dum sinceram, & minime simu- , latam, in suscipiente desiderat intentionem,ucratum sit, ac validum Sacramentum . Et, dum in K. Sentent. Dist. 27. Quaest. I. Art. a. Quaestiunc. 4. ait: Si quis astutionem reciperet, non intendens recipere Sacramentum, sed ludum ,s dolum facere , non esset baptiet tus . Perspicuum quippe est , id eum desiderare, ut prae- .cipuus Sacramenti effectus obtineatur, justiis catio scilicet suscipientis non ut stet validum Sacramentum secundum se se , & quoad Characteris pressionem . Aut certe si de Sacra- . menti absoluta validitate , eum agere velit aliquis 3 de simulata intentione intelligendus erit, quae prodatur exterius, ut Art. 8. inaest. 64. declaravit. Alias secum ipse pugnabit Doctor Angelicus.

108쪽

1NTENTIONE . . 6 CAPUT v III.

D. Augustinus citharini sententia praeformaior,

atque assertor ostenditur.

Ι. Ccasone coleberrimae Controversia quam de fide in Sacramentorum administris necessaria , adversus Ecclesiam moverant Donatistae , varia tibi permixte, atque confuse proponit dubia Sanctissimus Doctor Lib. 1. de Baptismo contra Donatistas Cap. 13. ab hisce verbis initium fa-diens disputandi. Gaeri etiam silet , mirum approbandum sit Saptima, quod ab eo qui non a cepit , accipitur , si forte ruriositate aliqua dia dicit , quemadmodum dandum si ' Eu utrum nihil inter is quo animo accipiat ille , cui datur, cum simulatione, an sine simulatione Si eum simulatione , utrum fallens , sicuti in Ecclesia umel in ea qua putatur Ecclesia ' An jocans scuti in mimo y lst quid sit sceleratius , in Eccle-sa fallaciter accipere ' An in haeres , /vel schi a- te fine fallacia , ides animo non semulato studium in haeresi fallaciter , an in mimo cum sis , F quissuam inter agendum repentina m eatur pietate ' auamquam talem, si etiam illi confer -s , qui in ina Catholica Ecclesia fallaciter a . E et cipit,

109쪽

6g DE MINISTRI

cipit , mirum s dubitatur quis cui praesere

Ex tot illis confuse permixteque propositis dubiis, unum est , quod agitatam hact nus quaestionem contingit de proximo; imo quod illam intime refert, verbis sono quidem aliquanto diversis, eundem tamen apud aequos aestimatores sensum habentibus. Quid enim aliud est quaerere, Utrum probandum sit Baptisma, quod cum fallacia, s mutatione datur, aut forte recipitur 9 quam illud ipsum quaerere, quod hactenus disputavimus; sit ne ratum , validumque Baptisina, quod serio , omnique semoto loco forinsecus datur , r cipiturve, intus tamen occulta , secretaque mente reijcitur, aut negatur ' Quandoquidem in ista facti specie , simulatio, atque fallaciam eo maxime posita est 3 ut quod externet fit serio , libere , atque prudenter , intuS in . animo , clam atque secreto retractetur. Porro tametsi D. Augustinus tot illa sibi proposita dubia , non tam solvat, quam po

iteris solvenda relinquat: quodque de BaptiLmo mimice, & joculariter collato, aut etiam serte suscepto, motum est dubium, ab OEcumenica Synodo solutum iri peroptet, novaqque revelatione clarescere: duo tamen de eo,

quod nostra nunc interest, proposito dubici

110쪽

disputando ponit, statuitque indubitanter, ac

certo; quae Sanctissimum Doctorem Catharini sententiam, ac nostram praeformasse , ac docuisse, palam, aperteque demonstrent. Primo. Praeteritis Masarum salutis non dubito,

inquit Augustinus, etiam illos habere Baptimum, qui quam s fallaciter id accipiam, in Ecclesia ramen acripiunt , mel ubi putatur e ste Ecclem , α, eis in quorum societate id accipitur , de quibus ilicium est , ex nobis exierunt: hoc est , apud licereticos , vel schismaticos . Ex quo Prosecto consequens est , judiςe Augustino Majorum etiam suorum statutis edocto , stare r eum 3 validumque Baptismum, seu in Bcci sa , seu extra Ecclesiam , fallaciter, & cum simulatione suscipiatur . Quid veris illud est, Naptimum fallaciter, ετ cum simulatione sustispere, nisi ritum illum , quem facit Eeclesia, in se, de supra se exterius fieri velle , seri

que recipere; intus vero corde, & animo abnuere, recusare Secundo. Observat paulo ante Sanctissimus Doctor, tales cum ea fallacia , de smulatione baptizatos, si eorum tandem prodatur simulatio , atque fallacia, excommunicatione quidem in Ecclesia puniri, aut per poenitentiam sanari, a nemine tamen rebaptizari: quod

significat illis verbis observatione dignissimis: L 3 Si

SEARCH

MENU NAVIGATION