장음표시 사용
111쪽
Si postea simulatio prodatur, nemo re'etit, sed aut excommunicando punitur illa similati 'aut paenite do sanatur . Ex quibus & illud consequens est, Baptismum cum fallacia, & simulatione se- sceptum seu serio forinsecus acceptatum, intus tamen corde , dc animo reςusatum ) r,
tum , validumque suisse ab Ecclesia judicatum a etiam ubi simulatio , atque fallacia detesta erat . Alias nil dubitandum, quin si vel levis de illiu Baptismatis nullitate suspieio fuisset, Ecclesia Catholica fallaces illos, simulatosque rebaptiz sset. , II. Aberrant vero turpiter nonnulli, qui ut Augustinum Catharino, δέ nobis eripianti summa fiducia respondent: Doctorem Samctissimum, nomine Bapti l cum fallacia, is simulatione Fuscepti, non eum intellexisse, qui serio pmdenterque externe, serisquq suscipitur, intus tamen ecfide, M animo recusatur ;atque adeo non illum ratum , validumque censuisse : sed eum intellexisse duntaxat, qui licet interna simul, atque externa intentione iuscipiatur , sine fide tamen , debitisque dispositionibus , seu cum conscienti peccati mortalis plerumque recipitur: quem hodie ubri de Schola Bapti um ficium i seu cum fidi
ne pust tum de more vocitant 3 fictione scit, cet dispositionum, non fictione Sacramentirquem
112쪽
quem idcirco ratum, validumque censuerit Sanctissimus Doctor, uti Nin praesentia Theologi censent universi. Aberrant illi inquam . Augustinum enim id nominis, quo sensu diximus hactenus, usurpasse, duo evincunt apertissimec Primo, quod non semel ibidem assirmet , posse S cramentum Baptismatis in haeresi, vel schiomate dari, vel suscipi, sine simulatione, a
que fallacia, ut ex recitato paulo ante comtextu liquet. Quis autem sibi finxit unquam, in haeresi , vel schismate , dari, vel suscipi posse Baptismum, cum fide, debitisque dispositionibus ' Non ergo simulatio , atque fallacia , de qua disputat Augustinus, fidei de sectus est , bonarumque dispositionum , seu
conscientia peccati mortalis . Secundo, quod asserat identidem Augustinus, in Ecclesia putatiua , atque adeo fassa , reperiri perinde Posse veraces, atque fallaces Baptismatis datores , dc receptores. Non itaque fallacium nomine, infideles , maleque dispositios intelligit; uti nec nomine veracium, fideles, beneque dispositos denotat: cum fideles, ac bene dispositos , in falsa Ecclesia dari impoLsbile sit.
III. Turpius longe multo falluntur, ac etiam peccant, qui ut Augustinum non modo
113쪽
Catharino , ac nobis eripiant, sed Luthero , atque Calvino per summam perfidiam tradant, perfracte reponunt: Doctorem Samctissimum, nomine Baptismi cum sallacia , simulatione dati , aut forte , usicepti , eum intellexisse , qui fine ulla pror1us intentione faciendi quod facit Ecclesa, tam interna, quam externa datur, aut sorte suscipitur : eumque Baptismum hujusmodi ratum , validumque idcirco dixisse errando, quod nihil tunc temporis ea de re definivisset Ecclesia . Vah temerarim , atque audaces Augustini reprehen forest quos Cardinalis Norisius pro meritis exagitat, in Vindiciis Augustinianis Cap. 4. Parag. 7. Certe si sic est, ut iniqui censeres effutiunt, non modo in supino errore suisse convincitur Augustinus, sed & tota retro Majorum traditio , totaquς illius aevi aberravit Ecclesia . Quandoquidem quod illic de Baptismo fallaciter, & simulate suscepto pr. nunciat D. Pater , ex praeteritis Majorum salutis, indubitanter accepisse, ac didicisse profitetur : illumque Baptismum fallaciter , &simulate susceptum , ubi semel prodita est .mulatio , atque fallacia , a nemine unquam in Ecclesia iteratum , ac repetitum fuisse ,
His ergo praeclusis effugiis, probatum relin-
114쪽
INTENTIONE. 73quitur, Augustinum Catharini systema, de
externa , ut Vocant , in Sacramentis administrandis, ac recipiendis intentione, praesor
: ΙΗ Ιdem ex generalibus Augustinianae Doctrinae principiis aperte colligitur, quibus scilicet D. Parens Donatistas, Ministrorum isdem , ad Sacramentorum escaciam , postmlantes consutavit, ac Vicit . Lib. etenim I. contra Litteras Petiliani Donatistae, principii loco ponit, ac saepius inculcat, Imquam, maculosam baptizantis conficientiam, secretam licet, δ' oceustam , baptieato nocere nequaquam
posse , δν Sacramentum essedin suo macuare :& Petilianum Donatistam , quod aliter Vulgata apud suos Epistola docuisset , exagitat multis modis. Cum enim dixisset Donatista, Conscientiam dantis baptismum attendendam e se , quae abluat accipientis y sic in eum insurgit Augustinus cap. I. uid si lateat dantis conscientia,
δεν sertasse maculosa st y quomodo poterit accipientis abluere consilentiam , si quemadmodum dicit, conficientia dantis attenditur , quae abluat accipientis ' Si enim dixerit, ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in confitemia dan-ns y ad hoc fortasse malebit illa ignorantia , ut de conscientia baptizatoris sui non possi nesciens maculari . Sus t ego , ut alterius conscientia
115쪽
maculosa, cum ignoratur , non maculet: Numquid autem etiam abluero potest' .
Pergit Sanctissimus Doctor , positumque principium iniquam scilicet, Sc maculosam baptizantis conscientiam baptizato nocere non posse, Baptisimum effectu suo vacuare probat , atque confirmat Cap. 3. hac maxime ratione: quia si ex recta baptizantis consciemtia penderet baptismatis efficacia , baptizatorum fatus semper esset incerta, illorumque spes ponenda esset in homine, videlicet baptiZante . oomodo, inquit, de istis Baptitato ribus securi erunt , si conficientia dantis attenditur, quae latet oculos accepturi Ita secundum eorum sententiam su salus illa spiritualis incerta ; dum contra Scripturar Sanctis , qu4 dicunt , bonum, est considere in Domino , quam considere in hom ne e maledictis omnis, γ spem suam ponit in hρmine ; spem baptitandorμm auferunt a Domino Deo , b r in homine ponendam esse persua
dent. Unde fit omnino ut non ιηcerta tant m ,
sed prosus nulla sit salus: quia Domini est sal i, δ' vana salus hominis . Itaque quisiquis in homine spem posiverit, etiam fuem just- , di inno
centem no vit, male iustus est.
Quid plura Dictis semper insistens Sanctissimus Doctor, altera ratione evincit CaP. S. efficaciam, vimque Baptismatis a bona, malave
116쪽
lave baptizantis conscientia pendere non posse ; quia non conscientia baptizantis justificat baptizatum, sed Christi justitia; nec spiritualis regenerationis auctor est homo quicunque fidelis, & sinstus , sed Christus solus, qui unus est origo , radix, & caput baptizatorum. Neque enim, inquit ille , etiam cum per sanetum, ἐν bidelem distensatorem , gratia spiritualis credemias impertitur , dispensetor ipse Uificat ; ae non ille unuι , δε quet dictum est , quod justificat impium . Aut mero Apostolus Pa lus caput est , origo eorum, quoi plant μ t ; aut Apolla radix es eorum quos rigataerat sac non ille , qui eis in credendo fidem dederat seum idem dicat, ego plantata , Apollo rigavit, sed Deut incrementNm dedit: itaque neque Piplantat est aliquid , neque qui rigat, sed qui imcrementum dat Deus t Nee radix eorum erat ipse, sed potius ille, qui ait, Ego sium mos , mos estis sarmenta' . . . . . origo mea Christus est, radix: mea Christus est , caput meum christus est . . . . Me innocentem non facit nisi fui mortuus est '
pter delicta nostra , ἐν resurrexit propter justificationem nostram. Non enim in mirum , ver
quem baptizor, credo , sed in eum, qui justi cat ium . Cap. 7 libri laudati. U. Sic sane Augustinus nervose prorsus, invicte, x eleganter in Donatistas, ut Baptis
117쪽
matis essicaciam ex secreta, & occesta bapti. gantis constientia , ficti nimirum, sanctitate, ac religione minime pendere demonstraret: de iis quippe Ministrorum dotibus, essent ne ad Sacramentorum essicaciam necessariis, quae sito illis erat . At quid ni quoque totam illam Augustini ratiocinationem , si principia, quibus innititur, accurate perpendimus ad quaestionem , quae nobis in manibus est, dirimendam trahamus 3 ut alteram ex altera
finiamus Si enim ex fide , & sanctitate baptistantis, vis & eficacia Baptismi pendere nequit, judice Augustino , quod ex occulta , secreta que illius conscientia pendere nota possit rquid quaeso ex interna illa, menteque abdita,
de qua nunc agimus, intentione pendebit; quae Occultae perinde , secretaeque eonscientiae motus est.
Si ex fide, & sanctitate famigantis, ' cis 3cessicacia Baptismi, pendere nequit, quia Vel sc Baptizatorum salus semper effet incerta; quod magnum Doctori Sanctissimo incommodum visum est:) illorumque spes ponenda esset in homine, fideli nimirum, de sanctor quid quaeso ab interna illa, menteque abdita, de qua quaerimus intentione pendebit esca. cia Baptismi es Cum & sic baptizatorum salus
118쪽
lus perinde esset incerta , quibus nihilo magis explorata est mentalis intentio , quam fides , sanctitas baptizantium e spesque peris inde ponenda esset in homine, intimam illam , secretamque intentionem habente, ac
Si ex fide , &: sanctitate baptietantis, vis &essicacia Baptismi pendere nequit , quia non conscientia baptizantis justificat baptizatum, sed Christi justitia ; nec spiritualis regenera' tionis auctor est homo quicunque baptizans etiam fideIis , Sc sanctus ; sed Christus solus, qui baptizatorum omnium lc origo , & radix, & caput est : quid quaeso ex interna iuta , & mente abdita intentione baptizantis pendebit Cum nec ea baptizantis intentio
hominem baptizatum justificet , sed Christi
iustitia ; nec spiritualis regenerationis auctorsit homo quicunque, interna licet, occultaque intentione ductus, ac motus, sed Christus solus , qui nostrum omnium M origo, re radix , & caput est . Quidquid ad haec Catharini oppugnatores
reposuerint , ut ab iis se se argumentis e3p diant, reponent pariter Donatistae, ut tintam illam Augustini argumentationςm , ecratiocinationem elidant. .
119쪽
I. π ψtimum praesenti controversae sigillum ponunt momenta rationum longe gravissima, quibus Doctosem Angelicum , aliosque magni nominis Theologos usos video. Quae enim modo ex Augustino allata sunt, non est cur denuo Lectoribus
Primum istud esto. Ecclesia Respublica
quaedam est, a Christo Domino instituta. quotquot in ea Sacramenta administrant; uti personae publicae sacra munia obeunt, Christi scilicet, & Ecclesiae nomine , non suo. Ea ergo Sacramentis administrandis intentio necessaria est, quae Ministris inest, ut publicae personae sunt , agentes iuxta Clitisti institutionem ; non ut personae privatae sunt, agentes contra Christi Domini voluntatem. Intentio enim conditioni personae, quam sustinet respondere debet. Porro intentio ritus externi serio peragendi, quae in ipsa seria administratione, sermaeque ab Ecclesia praescriptae seria prolatione continetur, publicae pe
120쪽
sonae intentio est, eaque conformis institutioni Christi Domini: altera secretior, nulloque signo prodita , personae privatae intenotio reputatur , estque plerumque institutioni Christi plane contraria r illa ergo, non ista requiritur, nec priori posterior ossicere potest, si serio peracta administratis secreti ri voluntate retractetur. Sic Iudex, ut superius observabam, pro tribunali sedens, partibus auditis, servatisque publici iuris formulis, voce gravi, vultu , habituque senatorio , serio sententiam pronuncians , valide pronunciat , vereque reum absolvit , aut damnat ; nulloque pacto necesse est, ut occulta, secretaque voluntate damnare velit , aut absolvere: quia sententiam pronunciat uti persona publica, & n mine Principis , eam judicii formam instituentis. Nec audiretur Judex ille, si rebus serio peractis atque prudenter , postmodum iactitaret , noluisse se intus , & ex animo reum absolvere, aut sorte damnare.
Quod hic porro de Iudice dico , non
exemplum duntaxat est , instituto nostro accommodatum, sed ipsa res est in controversam adducta. Etenim Sacramentum Poenitentiae judicialis actus est, Christique vice Sacerdos absolvit, uti Judex nomine Princi.
