Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

8o DE MINISTRI

pis. Quid ergo necessarium reputabimus, ut Sacerdos intus, 3c ex animo reum absolvat; nec satis esse putabimus, si ritum externum serio peragat, atque prudenter, in iis circunstantiis , quibus determinatur ad agem dum tanquam Christi, & Ecclesiae publicus administer R Aut quid nefarios Sacerdotes curabimus, qui postquam omnia serio, Sc rite forinsecus peregcrunt, praescriptisque sormis absisIverunt poenitentes, obtrudunt subinde dictitantque, noluisse se ex animo, Mintus absolveres II. Momentum probationis alterum istuderit, quandoquidem de Iudicibus mentio incidit. Quemadmodum operatio Sacramentalis in Ministro regulatur, Sc dirigitur intentione, ita judicium serendum. a Judice, ipsius scientia, Sc cognitione dirigitur. Quod enim in Judice scientia juris facit, id in Sa-eramenti Ministro facit intentio. Porro ut rectum sit , justumque judicium, regulari, ac dirigi debet per scientiam Judicis, non utique privatam, sed publicam; seu quam habet ille, ut persona publica est, non ut est persona privata: cum judicare debeat ex notitia quam habet ut Judex, hoc est, ex allegatis, & probatis, etiam contra propriam opinionem. Itaque pari titulo administratio

122쪽

INTENTIONE. 8i

Sacramenti, ut rata sit, validaque, dirigi d bet ac perfici ea intentione, quam Minister habet, ut persona publica est, non ut est Persenae privata . Jam vero, i uti siepius jam dictum est, intentio ritus externi serio Peragendi, quae in ipsa seria administratione comsistit, personae publicae intentio est : Ea igitur sola sussicit, ut ratum sit , . ac validum

Sacramentum. ' . . . a

. III. Tertium a pari, ut ajunt, momem tum istud esto. Juramentum serio, libere, a que ex formulis juris emissi im, quo quis fidem suam alteri obligavit, perinde valet, &stat, jurantemque perinde adstringit, tametsi intus occulta , secretaque mente jurare nolit, animumque jurandi non habeat, imo potius eo se iuramento nullatenus obligandi. Idque non alia de causa, nisi quia Dominus, qui te- sis est conficientis , ita accipit juramentum , sicut homo, cui juratur, intellait; ut ait S. Isidorus Hispalensis Lib. a. Sententiarum Cap. 3I. ha

'beturque Cain. quacunque arte, Causa 22.Quaest.

. Hinc illae pravi dogmatis vropositiones, ab

Innocentio XI. damnatae die a. Martii I 679. cum causia licitum est jurare, sine 'animo jura di . . . . . Si irus, vel solus, et es coram aliis,

siue interrogatus, sive sponte propria, siUr recre bonis causa , siυe quocunque alio sim juret, si

F non

123쪽

non fecisse aliqvi quoά revera feris, intelligendo intra se ali ind alias quod non fecit , mel aliam viam ab ea in qua fecit , mel quidDis aliud

additum merum , . revera non mentu- , nec est

per rus. Porro inquio ego, tam jurandi v luntas atque intentio necessaria est juramento , quam sacri ritus celebrandi, necessaria est Sacramento . Unde qui juramentum balbutisret nesciens, atque nolens, ut in furia, ebri tate, vel somno, juramentum secisse minime censeretur . Itaque pari titulo , ac etiam sortasse meliori, stat ratum, ac validum Mincramentum, suumque sortitur effectum, quoties ex intentione , ut loquuntur extema, serio libereque conficitur et quanquam occulta, secreta, ac mere mentali intentione, intus in

animo retractetur.

IV. . inartum a ratione momentum istud aceipe, & quidem caeteris quantum intelligo luculentius. Quoties duae voluntates occurrunt inter se mutuo pugnantes, ea effectum obtinet, quae vera voluntas est, non illa quae mera vellestas reputatur: absoluta quippe voluntas Velleitatem contrariam vincit,& irritat. Id in nauta periclitante comproin batur, qui licet merces suas servare vellit,s tuto quidem id posset, eas tamen in m re proijcit, dum irato Neptuno jactatur ,

124쪽

ut se a naufragio servet incolumemr quia voluntas absoIuta vitam servandi, velleit tem illam superat, qua suas etiam merces vellet servare, si pollet. Iam nefarius Sacramenti Minister, qui ritum sacramentalem servare intendit, eumque serio exeucet, ac ditare, omni semoto loco, ac ludo; intus

tamen occulta mente ritum hunc sacramen

talem esse non vult, nec suos effectus in suscipiente producerer hic inquam duplici voluntate jactatur ; absoluta una, qua lubens ac volens ritum serio celebrat; inefficaci altera, qua ritum hunc sacramentalem esse nollet, qui tamen ex Christi institutione sacramentalis re vera est: prior ergo voluntas vincit, superatque secundam, ut nihil illa os

ciat Sacramento. Certe Theologorum omnium concors sin

tentia est, Ministrum Calvinianum E. G. qui baptietare quidem intendit, non tamen characterem imprimere, quem ex sectae suae Principiis negat, characterem nihilosecius im- Primere, perinde ac si re ipsa intenderet rquia , inquiunt illi, voluntas characterem non imprimendi, mera vellestas est, quae ab absoluta voluntate baptigandi superatur; nec potest quis effectum prudenter nolle, ubi semel causam voluerit. Idem sane in casu

125쪽

8ι DE MINISTRI

nostro contingite voluntas illa seeretior, qua nefarius Sacerdos ritum sacramentalem, a se serio ministratum, sacramentalem esse nollet, mera Velleitas est, quae ab altera V luntate absoluta, ritum serio ministrandi s Peratur: nec Potest quis prudenter velle, ut ritus ille sacramentalis re ipsa non sit, quem uti sacramentalem Christus instituit. V. Ratio quinta haec esto. Sacramentum

sensibile signum ost, a Christo Domino i stitutum : quidquid ergo ad essentiae illius

constitutionem pertinet, sensibile debet eust: .cum sensibile ex insensibili constitui. queat. Intentio autem illa Ministri interior, 1ecretior , dc mente abdita , sensibilis profecto non est; bene tamen exterior altera, sacramentalibus verbis expressa. Ista ergo,

non illa ad Sacramenti constitutionem , 3c persectionem desideratur. Si quis vero reponat, ex multorum Theo logorum opinione , intentionem Ministri Partem non esse , Sacramentum intime constutuentem; sed conditionem duntaxat, ad Sacramenti essicaciam, a Christo Domino praeo finitam; alia via instaurabitur argumentum 'nempe quod non Ministri, sed Christi vo

Iunias, atque intentio, illa ipsa sit, quae mperatur in Sacramentis Neque , enim qui

126쪽

plantat est aliquid, neque qui rigat, sta qui tu

crementum dat Deus, ut ait Apostollas : DpDe Petrus baptieet , s De Paulus, Chri ias es qui baptizat, effectumque Baptismatis operatur, ut loquitur Augustinus. Si qua ergo in Ministro desideratur intentio , uti conditio ad Sacramenti efficaciam praefinita, illa est; quae Christum exprimit , baptizantem , ab

solventem , consecrantem , effectumque cu-suslibet Sacramenti in suscipientibus operam

rem. Haec autem non occulta , non secre

ta, non mente abdita Ministri intentio est; sed externa, verbis sacramentalibus serio pruindenterque prolatis expressa , ac declarata. VI. Postremum istud habeto momentum, a morali, & congruenti ratione petitum. Incredibile est, Christum Dominum Sacramentorum Auctorem; illorum vim, & efficaciam iis conditionibus illigasse, quae neca suscipientibus, nec ab ipsa etiam Ecclesia discerni, Sc internosci pollini, num re ipsa sint adhibitae , vel omisis . Sic etenim fidelium saluti minus prospexisse Videretur. Quandoquidem fideles satis sibi cavere non possent, ne sibi in recipienda sacramentali gratia, fraus fieret a Ministris, conditiones illas secretiores, atque occultas, infidelium iperniciem sacrilege omittentibus Hujusmo-

127쪽

8s DE MINISTRI

di porro est mentalis illa , atque secretior , de qua disputamus, intentio ; quae num sit a Munistris adhibita, nec ab ipsis sescipientibus

Sacramenta, nec ab ipsa etiam Ecclesia duscerni, ac retegi potest: cujus tamen fraudulenta omissione , atque desectu , Sacramenta ad salutem etiam maxime necessaria, uti BD ptismus, & Poenitentia , effectu vacuari dicuntur. Non est itaque verisimile, Christum Dominum , qui neminem vult perire, sed salvari vult universos, Sacramentorum vim, & essicaciam ab interna, atque secreta Minustrorum intentione suspendisse . Neaue enim

justum est , inquit D. Ioannes Chrysostomus

Homilia 8 s. in Ioannem , propter alterius malitiam , ad saluus nosrae Smhola side accedenter stendi. Eccur quaeso Christus Dominus Sacramem torum vim , dc essicaciam ex Ministrorum fide, & sanctitate minime suspendit; sed ea quoque rata voluit esse, ac valida, etsi ab impiis, & infidelibus conserantur' Nisi ut fidelium saluti, quae a rata, validaque S

cramentorum collatione maxime pendet , provideret, atque consideret; ne scilicet patenti periculo committeretur, fidelium salus,

a quo illi cavere sibi non possent; quippe qui tot Ministrorum hypocrisim, sanctit

, tem

128쪽

INTENTIONE .. t

tem ac fidem egregie mentientium retegere nequeunt. Quidni vero simile quidpiam, de occulta , secretaque Ministrorum intemtione , cum Catharino dicamus, ab ea scilicet non fuisse suspensam a Christo Domino

Sacramentorum efficaciam, atque virtutem:

cum vel sic iisdem firme periculis commicia esset hominum salus, a quibus nulla me liori via cavere sibi homines possent. Naequaeso miseram hominum sortem, quorum filus ab occulta , secretaque hypocritarum fraude penderet Non est ita profecto ne quis serte probationem hanc nostram in nos ipses reto quere velit non est ita in hypothesi externae intentionis, sacri ritus serio celebrandi,

ex qua Sacramentorum efficaciam pendere

concedimus , etsi in Ministrorum arbitrio perinde sit, Sc negari ab iis , atque omitti ex aequo possit. Cum enim externa illa sit, quae a nobis desideratur Ministrorum intemtio , potest de a suscipientibus Sacramenta,& ab adstantibus, & ab ipsa Ecclesia obse vari, retegi, deprehendit atque ita potest, ne ex Ministri malitia desit, praecaveri; aut si desuerit, emendari ac resarciri. Non est igitur in ea externae intentionis hypothesi,

129쪽

8g DE MINISTRI

Frustra vero reponat aliquis, habere nos de interna illa, secretaque intentione , quod sit a Ministris adhibita, moralem ut alibi diximus, certitudinem. Quanquam enim ita sit, non idcirco tamen vis infringitur argumenti, imo potius augetur multo magis. Quandoquidem haec ipsa quam habemus, de interiori, secretaque intentione, moralis ce titudo , seu iusta praesumptio, in causa Potius est, cur ne Ministris desit, minime caveamus ; & si sorte desuerit, factarn nobis fraudem emendari, ac resarciri non curemus. VII. Quae cum ita sint omnia, illud profecto consequens est, quod tanquam totius hujusce quaestionis colophonem, a studiosa Juventute alta mente repositum velim: Ministrum scilicet impium, libere serioque Omnique semoto joco, Sacramentum publice mi nistrantem, illud idem nullatenus irritare; tametsi secretam, occultamque irritandi v Iuntatem animo gerat, ac secum ipse interna mente deliberet, Non mundo facere Fod

facit Ecclesia. .

Quid enim sibi vult, qui ita secum occulte deliberat, dum interim serio, ac libere cele' at Quid illud est, per fidem Numinum, quod facit Ecclesia , quod ipse tamen facere non intendit ' Vel enim ritus

ipse

130쪽

ipse externus est, incerta materia, & forisma pra cripta, quem Ecclesia quidem facit , ipse tamen non facere delibem. At si sieest, deliberatio illa est sacto contraria , ipso, que facto rescinditur. Quomodo enim fac re non intendit, deliberatque non facere ,

quod re ipsa serio, de libere facit ' Nihil quippe serio, libereque sit, nisi ex judicio

rationis, & electione Voluntatis .. Non Pintest itaque iniqua illa deliberatio non faciem di ritum externum, facto ipso rescissa , ac retractata destruere Sacramentum ue cum ipωtius haec ipsa, seria Sacramenti celebratione

Uel ergo illud quod facit Ecclesia , quod

ipse tamen facere non intendit, est ritus ipse formaliter ut sacramentalis ; quem certe uti sacramentalem Ecclesia facit, ipse tamen nolit uti sacramentalem essicere. At si sic est, non propterea irritat Sacramentum, quod aliunde serio, de libere administrat. Pr,mo, quia non est in ejus potestate essicere, ut ritus ille sacramentalis non sit , quem Christus uti sacramentalem instituit. Secundo, quia expressa illa intentio ritum perficiendi, formaliter ut Sacramentalis est, non est ad Sacramenti valorem necessaria : ut Patet in Hebraeo Baptismum nostrum valide,

SEARCH

MENU NAVIGATION