Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

64 DE MINII TRI

Judaeos ad Baptismum suscipiendum . metu suppliciorum adegerat, vetatque ne quid hujusmodi in posterum attentetur, Propter periculum subversionis: siubjungit tamen, illos, qui ita metu suppliciorum adacti, B, ptisina seria forinsecus mente susceperant, ad Christianae Religionis observantiam adbgendos esse; quia jam constat, Concilii Toletani verba sunt) eos Sacramentis Ditanis ιι sociatos , Bapti aus Characterem susicepi p. Quibus omnibus perspicuum fit, non modo

in foro externo,& ex juris praesumptione, huiusmodi Baptismata valida fuisse judicata, ut ad Christianae Religionis observantiam obligari possent Iudaei, ficto sic animo baptizati;

verum etiam in foro interiori, atque ex rei

Veritate , rata fuisse, validaque; cum Judaeos illos characteris impressionem accepisse Innocentius III., & Concilium Toletanum IV. verbis conceptissimis definiverint. VII. Id ipsum non ita pridem experti suismus anno I 683. in ea scilicet solemni clade, qua Turcae Uiennam Austriae obsidentes, mirabili Dei iudicio percussi sunt. Factum refert Illustrissimus Praesiui Franciscus Gene tus Episcopus Uasionensis, Tractatu de Baptismo Tom. III. pag. 324. Scilicet cum Turca

quidam Orchamus nomine, mortem undequaque

92쪽

INTENTIONE. 6s

que obversantem effugiens, inter mortuoxum acervum aliquandiu vivus delituisset, ac tum superveniente nocte , militis Poloni vestibus indutus, in Christianorum exercitum irrepsisset ignotus , a milite christiano , nescio quo linguae errore, detectus est; qui eidem cruem tam mortem intentavit, ni subito Christianam Religionem profiteretur , ac Sacrum Baptisma susciperet. Assensit Orchamus, externe tamen, ac forinsecus, ut mortem sibi intentatam effugeret; nulloque pacto intendens animo , Mahumeticam sectam deserere: atque ita a Christiano milite baptizatus est. Re postmodum in judicium vocata, Valeret ne Baptisma hoc pacto susceptum ; valere illud , quantum ad Characteris impressionem, Pronunciatum est : quia consensum externum dederat, etsi metu mortis expressum, nulloque externo signo contrariam prodiderat intentionem.

Idem alio casu experti sumus, quem idem ille Uasionensis Episcopus retulit Pag. 342. . Hebraei scilicet alicujus matrimonio juncti, qui ut uxori suae ad Christianam Religionem

conversi complaceret, moremque gereret,

Baptismum ficte suscepit ; externum scilicet ritum libenti , prompto , gratoque in speciem suscepit animo; intus tamen, secretaque E mene

93쪽

66 DE MINISTRI

mente nolebat accipere , imo cordis intimo repudiabat, nolebatque re ipsa Christianus fieri. Qui tamen Baptismus ratus, validusque, quoad Characteris impressionem, judicatus est. Adeo scilicet verum est , satis esse , ea quae facit Ecclesia , serio extrinsecus adhibere , a que recipere, ut rata sint, ac valida Sacramemta: quo casu, nulla vel Ministri, vel recipiemtis occulta intentione contraris,irritantur. VIII. Atque hinc internoscere facile est, quid sibi velit Doctor Angelicus 3.parte Quaest. 68. Art. 7. dum sinceram, & minime simulatam, in suscipiente desiderat intentionem, udratum sit, ac validum Sacramentum . Et, dum in K. Sentent. Dist. 27. Quaest. I. Art. 2. Quaestiunc. 4. ait: Si quis ablutionem reciperet, non intendens recipere Sacramentum, sed ludum ,

dolum facere , non esset baptiet tus. Perspicuum quippe est , id eum desiderare, ut praecipuus Sacramenti effectus obtineatur, justiis catio scilicet suscipientis; non ut stet validum Sacramentum secundum se se , & quoad Characteris impressionem . Aut certe si de Sacra- . menti absoluta validitate, eum agere velit aliquis 3 de simulata intentione intelligendus erit, quae prodatur exterius, ut Art. 8. Qua Q. 64. declaravit. Alias secum ipse pugnabit Doctor Angelicus.

94쪽

atque assertor ostenditur. I. Ccasone coleberrimae Controversiae ,

quam de fide in Sacramentorum administris necessaria , adversus Ecclesiam moverant Donatistae , varia sibi permixte, atque confuse proponit dubia Sanctissimus Doctor Lib. q. de Baptismo contra Donatistas Cap. 13. ab hisce verbis initium fatiens disputandi. Gaeri etiam siet , utrum arprobandum sit Baptima, quod ab eo qui non a coit , accipitur , si forte ruriositate aliqua dia dicit , quemadmodum dandum fit ' G utrum nihil interiis quo animo accipiat ille , cui datur,

cum fimulatione, an sine simulatione Si eum simulatione , utrum fasiens , sicuti in Ecclesia umel in ea qua putatur Ecclesia ' An jocans scuti in mimo , quid sit steterat s , in Eccle-' fassiariter accipere ' Am in haeresi , mel schi a-te sne fallacia, id si animo non fimulato ' istutrum in haeresi fallaciter , an in mimo cum fide , se quissuam inter agendum repentina mineatur pietate ' oamquam talem, si etiam illi confer

-s , qui in ina Catholica Ecclesia fallaciter a E a cipit,

95쪽

6g DE MINISTRI

cipit , mirum s dubitatur quis cui m erem

Ex tot illis confuse permixteque propositis dubiis, unum est , quod agitatam hactenus quaestionem contingit de proximo ; imo quod illam intime reseri, verbis sono quiadem aliquanto diversiis, eundem tamen apud aequos aestimatores sensum habentibus. Quid enim aliud est quaerere, Utrum probandum sit Zaptisma , quod cum fallacia, di simulatione datur , ain forte recipitur 9 quam illud ipsum . quaerere, quod hactenus disputavimus; sit noratum , validumque Baptisina, quod serio , omnique semoto joco forinsecus datur, recipiturve, intus tamen occul a , secretaque mente reiNitur, aut negatur ' Quandoquidem in ista facti specie , simulatio, atque fallacia in eo maxime posita est 3 ut quod externet fit serio, libere, atque prudenter , intuS in . animo , clam atque secreto retractetur. Porro tametsi D. Augustinus tot illa sibi proposita dubia , non tam solvat, quam PO steris solvenda relinquat: quodque de Baptis,mo mimice, & joculariter collato, aut etiam forte suscepto, motum est dubium, ab OEcumenica Synodo solutum iri peroptet, novaqque revelatione clarescere: duo tamen de eo,

quod nostra nunc interest, proposito dubi

96쪽

disputando ponit, statuitque indubitanter, ac

certo; quae Sanctissimum Doctorem Catharini sententiam, ac nostram praeformasse, ac docuisse, palam , aperteque demonstrent. Primo. Praetentis Majorum salutis non dubito,

inquit Augustinus,eti m illos habere Baptimum, qui suam s fallaciter id acriptavi, in Ecclesia ramen actipiunt , vel ubi putatur esse Ecclesia,nb eis in quorum societate id accipitur , de quibus Hicium est , ex nubis exierunt: hoc est , apud haereticos , vel schismaticos . Ex quo prosecto consequens est , judice Augustino Majorum etiam suorum statutis edocto , stare ratum 3 validumque Baptismum, seu in Bcci sta , seu extra Ecclesiam , fallaciter, & cum

simulatione suscipiatur . Quid vero illud est, Saptismum fallaciter, sist cum simulatione susti- per e , nisi ritum illum , quem facit Eeclesia, in se, Sc supra se exterius fieri velle, seri

que recipere; intus vero corde, Si animo abnuere, recusare Secundo. Observat paulo ante Sanctissimus Doctor, tales cum ea fallacia , de simulatione baptizatos, si eorum tandem prodatur simulatio , atque fallacia, excommunicatione quidem in Ecclesia puniri, aut per poenitentiam sanari, a nemine tamen rebaptiZari : quod

significat illis verbis observatione dignissimis:

97쪽

Si postea simulatio prodatur, nemo repetit, sed aut excommunicando 'μnitur illa uiati'aut paenitem δε sanatur. Ex quibus & illud consequens est, Baptismum cum fallacia, S: simulatione siu- sceptum seu serio sorinsecus a ceptatum,

intus tamen corde, dc animo reςusatum) rvtum , validumque suisse ab Ecclesia judicatum a etiam ubi simulatio , atque fallacia detecta erat . Alias nil dubit Mum, quin si vel levis de illiu Baptismatis nullitate suspicio fuisset, Ecclesia Catholica fallaces illos,

simulatosque rebaptizasset. II. Aberrant vero turpiter nonnulli, qui ut Augustinum Catharino, nobis eripiant summa fiducia respondent: Doctorem Samctissimum, nomine Bapti l cum fallacia, is simulatione si cepti, non eum intellexisse, qui serio prRdenterque externe, serisquq sitscipiatur, intus tamen et dei di animo recusatur satque adeo non illum ratum , validumque censuisse: sed eum intellexisse duntaxat, qui licet interna simul, atque externa intentione suscipiatur ,. sine fide tamen , debitisque dispositionibus , seu cum constienti peccati mortalis plerumque recipitur: quem hodie ubri de Schola Papii um florum, seu cum ficti

ne susceptum de more vocitant a fictione sciliacet dispositionum, non fictione Sacramentirquem

98쪽

quem idcirco ratum, validumque censuerit

Sanctissimus Doctor, uti de in praesentia Theologi censent universi. Aberrant illi inquam . Augustinum enim id nominis, quo sensu diximus hactenus, usurpasse, duo evincunt apertissimec Primo, quod non semel ibidem assirmet , posse Sacramentum Baptismatis in haeresi, vel schis male dari, vel suscipi, sine simulatione, a

que fallacia, ut ex recitato Paulo ante comtextu liquet. Quis autem sibi finxit unquam, in haeresi, vel schismate , dari, vel suscipi posse Baptismum, cum fide, debitisque dispositionibus ' Non ergo simulatio, atque fallacia , de qua disputat Augustinus, fidei d sectus est, bonarumque dispositionum , seu

conscientia peccati mortalis . Secundo, quod asserat identidem Augustinus, in Ecclesia putatilia , atque adeo fassa , reperiri perinde Posse veraces, atque fallaces Baptismatis datores , re receptores. Non itaque fallacium nomine, infideles , maleque dispositos intelligit; uti nec nomine veracium, fideles, beneque dispositos denotat: cum fideles, ac bene dispositos , in falsa Ecclesia dari impoLsbile sit.

III. Turpius longe multo falluntur, ac etiam peccant, qui ut Augustinum non modo

99쪽

a DE MINISTRI

Catharino, ac nobis eripiant, sed St Luthe Io, atque Calvino per summam perfidiam tradant, perfracte reponunt: Doctorem Samctissimum, nomine Baptismi cum fallacia, sedim latione dati, aut forte susecepti , eum intellexiste , qui fine ulla prorsus intentione faciendi quod facit Ecclesia, tam interna, quam externa datur, aut sorte suscipitur : eumque Baptisimum hujusinodi ratum , validumque idcirco dixisse errando, quod nihiI tunc temporis ea a re definivisset Ecclesia . Uah temerarim , atque audaces Augustini reprehensoreS . quos Cardinalis Norisius pro meritis exagitat, in Vindiciis Augustinianis Cap. 4-arag. 7. Certe si sic est, ut iniqui censores effutiunt , non modo in supino errore surta convincitur Augustinus, sed & tota retro Maiorum traditio , totaquς illius aevi aberravit LGIelia . Quandoquidem quod illic dempti1mo fallaciter, & simulate suscepto pr.

nuncrat D. Pater , p teritis Majorum sta tuus, Indubitanter accepisse, ac didicisse profitetur : illumque Baptismum fallaciter , &11mulate susceptum , ubi semel prodita est .mulatio, atque fallacia , a nemine unquam in EccIesia Iteratum , ac repetitum fuisse .

His ergo p clusis effugiis, probatum relinquiis

100쪽

INTENTIONE. 73

quitur, Augustinum Catharini systema, de

externa , ut Vocant , in Sacramentis administrandis, ac recipiendis intentione, praeso masse , ac docuisse. ΙU. Idem ex generalibus Augustinianae Doctrinae principiis aperte colligitur, quibus scilicet D. Parens Donatistas, Ministrorum isdem , ad Sacramentorum effcaciam , post lantes consutavit, ac Vicit . Lib. etenim I.

i contra Litteras Petiliani Donatistae, principii loco ponit, ac saepius inculcat, Iniquam, maculosam baptizantis conficientiam, secretam licet, st occultam , baptitato nocere nequaquam posse , ' Sacramentum esse in buo macuare :& Petilianum Donatistam , quod aliter Vulgata apud suos Epistola docuisset , exagitat multis modis. Cum enim dixisset Donatista, Conscientiam dantis baptismum attendendam esse, quae abluat accipientis , sic in eum insurgit Augustinus cap. I. uid si lateat dantis conficientia,

s serta ste maculosa iit y quomodo poterit accis

pientis abluere consilentiam , si quemadmodum dicit, conficientia dantis attenditur , φω abluat accipientis ' Si enim dixerit, ad accipientem non pertinere quidquid mali latuerit in conscientia dantis y ad hocsortasse ri lebit illa ignorantia , ut de conscientia baptitator as 1ui non polli nesciens maculari . Sustficit ergo , ut alterius conscientia

SEARCH

MENU NAVIGATION