Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

ut saepe definitum est, ministrante: qui cer te ex quo Hebraeus est, ritum illum uti Sacramentalem velle non potest, quem non esse faeramentalem firmissime tenet.

Uel demum illud quod facit Ecclesia , quod tamen ille facere non intondit, ipsemet Sacramenti effectu, est a quem Ecclesia

producere quidem intendit, ipse tamen non Producere, occulta mente deliberat. At si se est, ea stulta deliberatio multo minus irritat Sacramentum, quod serio, libereque sorinsecus ministratur e tum quod in Minustri potestate nou st, posita causa , divina

virtute operante , effectum causae praepediret

tum quod haec ipsa intentio producendi effectum Meramenti , ad Sacramenti valorem ,& efficaciam necessam non sit: ut patet in Pelagianis, Lutheranis, de Calvinianis, SMeramentum Baptismi valide ministrantibus , etsi nullam producendorum illius effectuum

habeant voluntatem Itaque quocunque res cadat , modo sacria

legus, impiusque Minister Sacramentum libere , serio, omnique semoto joco sorins cus administret, illud idem nequaquam irritat , tametsi secretam, occultamque irrita di voluntatem animo gerat, ac secum ipse interna mente , stulte, impieque deliberet ,

132쪽

Non intendo sene suod facis raelem . Nota quod non sit intentio faciendi necessaria; sed quia non occulta, secretaque necessaria est , sed externa duntaxat: quam ille prosecto habet , qui ritum externum serio , libereque ministrat ; quidquid ille in contrarium impie , dc sacrilege meditetur, atque deliberet Jam ad obiecta diluenda veniendum: qu rum plena expeditaque solutio , sententiam hactenus propugnatam magis magisque com firmabit , meliorique in lumine collocabit . . CAPUT X. L

Satisfit obiectis in tantrarium feri solitis: ac , primum quidem ex concilii Tridentini auctoritate petitia.

I. Rimam in nos , ex Concilii Tridem iEP tini auctoritate impressionem faciunt Theologi recentiores ; quibus nihil tam in ore solet esse, quam fuisse Catharini sentemtiam in sacra Synodo Praedamnatam , --demque cum Protestantium errore, anath mate inustam, atque confixam . Audiamus iitaque disputantes . a

A Concilio Τridentino, inquiunt illi, de finitum est , requiri in Ministro intentionem

133쪽

faetendi quod facit Ecclesia r sed Ecclesa His' cit ritum illum externum, ut re ipsa sacra. mentalis est; hoc est , facit ea mente , eoque fine ut sacramentalis sit: igitur id nisi Minister intendat , irritum est Sacramentum. Egregie vero, atque subtiliter i Perinde ac

si quis diceret, a Concilio Tridentino definiatum est, requiri in Ministro intentionem faciendi quod facit Ecclesia r sed Ecclesia facit

ritum illum externum , uti peccatum Originale delentem , uti characterem imprimen tem e igitur nisi id omne Minister intendat facere, irritum est Sacramentum. Quasi veto Pelagianorum ergo & Calvinianorum Baptisma irritum erit: nemo enim illarum sectarum minister est, qui ritum illum externum celebrare velit, uti peccatum originale delentem,& characterem imprimentem: quandoquidem Pertinaciter utrumque illi negant. hAd Dialecticos igitur hujusmodi disputa

tores amando, ut argumentationis formulas discant. Fallacia enim eo in argumento com mittitur , aliusque medius terminus in minori subsumitur , quam qui in majori positus est . Concilium quippe, ut in majori ponitur , requirit in Ministro intentionem faciendi quod facit Ecclesia, non intentionem faciendi quod' ipsa facit , eo modo quo facit,

134쪽

eodemque fine, ut additur in minori. L gant, relegant Concilia, Decreta Pontificum, nihil hujusmodi quidquam invenient. Quare turpiter aberrant Catharini oppugnatores , qui haec duo promiscue miscent, ut illum Concilio Tridentino repugnantem ostendant. Quod Ecclesia facit, . est ritus externus, incerta materia, .& forma praescripta: & idscerte facere intendit, quisquis ritum illum sem to joco , serio, & libere facit. omodo enim serio & libere faceret, nisi facere intenderet cum liber actus esse non possit, nisi a voluntate, cum intentione finis λ Quod ve ro Ecclesia intendit per hujusmodi ritum, seu finis, propter quem Ecclesia ritum illum exeriscet, est sanctificatio suscipientis, characteris impressio, deletio peccati originalis: & hunc intentionis modum, seu finem illum intemtionis , non esse in Ministro necessarium, plus fatis in superioribus demonstravimus. Primum illud , nempe facere quod facit E clesia , ad intentionem vere pertinet: istud alterum, nempe facere eo fine, quo facit E clesia , pertinet ad rectitudinem intentionis,

ut Sacramentum pie, ac religiose ministretur, non ut valide conseratur. Audiant Doctois rem Angelicum , totum id angelice explicantem in 4. Sent. dist. c. q. I. art. a. quaestiymcula

135쪽

cula r. ad primum . Gamtas in Sacramento requiratur ineeritio faciendi quod facis Ecel a , non tamen requiritur quasi de necestate Sacramenti , facere quod hacit Ecclesia , propter quia Messa facit: ἐν in hoe eonsistit rectitudo imsentianis . Quid apertius, quid nitidius, ad nostrae sententiae confirmationem II. Pari laborat aequivoco , quod verbis aliquantulum immutatis iidem obi*iunt. In Ministro desideratur intentio faciendi quod facit Eeelesiar sed Ecclesia E G. Baptizando , iustificat hominem, delet originale peccatum, imprimit characterem; igitur & tae omnia debet Minister intendere, ut sit rarum, Ni validum Sacramentum . Duo quippe distinguenda veniunt: quod per se se , Mimmediate facit Ecclesia ν ritus nimirum e ternus, in certa materia, sermaque ministratus; & quod per hujusimodi ritum, seu mediante ritu eadem facit Ecclesia 3 iustificatio scilicet peccatoris, caeteraque in argumento recensia. Ac primum quidem debet Mi-rvster intendere, intenditque re ipsi, dum s rio, libereque ministrat s non item alterum, quod non ad ipsam pertinet intentionem , sed ad rectitudinem intentionis, ut loquiturri Thomas Ioco Iaudato. III. Instant illi . tamen in oppositum:

136쪽

Concilium Sess. 14. de Sacramento Poenitemtiar, ad validam absolutionem conserendam desiderat , in Sacerdoti non dese animωs seris agendi, y mere ab Oisendar itaque ultra λxiam actionem, seu seriam administrationem

Sacramenti, veram etiam absolutionis coli tionem in Sacerdote requirit: at vera absolutionis collatis , ut condistincta a stria actione , seu a seria administratione Sacramenti, intentionem internam dicit ; quemadmodum seria Sacramenti administratio e ternam intentionem importat e igitur sacra Synodus utramque, ad Sacramenti valorem desiderat intentionem. Maxime vero, cum non modo seriam actionem, veramque absolutionem desideret sacra Synodus in M, nistro. sed etiam an sie agendi, absolvendique: quae loquendi sermula internam denotat intentionem, a sacra Synodo desideratam. Ea enim ex animo secere dicimur, quae interna sinceraque mente, & intentio

ne praestamus.

Respondeo Concilium Τridentinum, ninmine merae absolutionis, quam ultra seriam S cramenti administrationem in Sacerdote desiderat, ut vere sit poenitens absolutus, nihil aliud intelligere , nisi rectam plenam que formae absolutionis prolationem: ita sci-

137쪽

os E MINISTRI

licet ut Sacramentum non modo serio mi-inistretur , verum etiam plene, & integre perficiatur: quorum si desit alterutrum, non sit poenitens absolutus; quanquam ille abs Jutum se esse certissime credat: quod stulte Lutherus deliraverat. Ille enim absolutio- .nem a Sacerdote joco datam, non solum vadituram aiebat, modo se absolutum poenitens certo crederet', ut ex ejus articulis a Gone X. damnatis antea Vidimus verum etiam verba ipsa a Christo Domino, aut ab Ecclesia praescripta, salvo Sacramento mutari pos- se contendebat. Imo eo progressiis est imp dentiae Lib. de Captivit. Eabylonica Cap. de Sarisino, ut valiturum Baptismum dictitet, si in nomine hominis ab improbo Ministro conserretur, modo in nomine Domini ab Ddulio susciperetur. Quos omnes errores ut configeret sacra Synodus Tridentina, seriam Ministrorum actionem esse voluit, simulque veram, Plenam, Sc integram absolutionis formae prolationem faciendam edixit , ut suum Sacramentum sortiatur effectuin. Quare subsumpta argumenti propositio negatur omnino. Uera enim absolutionis collatio ,

de qua loquitur Synodus , seriae Ministri actioni conjuncta, ac superaddita, intentio interna non est, de qua praesens est disput etio 3

138쪽

tio; sed plena , & integra absolutionis formae prolatio; quae etiam sine interna, secre- taque absolvendi intentione stare potest. Futilius est longe multo, quod ad objectionis cumulum additur. Animus enim ille serio agendi, vereque absolvendi, quem postulat sacra Synodus, non occultuS, interiorque ille est, de quo quaeritur in praesentia, ,: sed . externus duntaxat, hoc est, seria forinsecus administratione , plenaque dc integra absolutionis prolatione expressus, &manifestus, quem scilicet poenitens observare facile possit ; quique si forte desit, Poeniamrens Sacerdotem joco se abso re , non serio agere deprehendat, ut loquitur facra Synodus. IV. Sed inquiunt adversae partis Actores: Concilium Tridentinum praecipit intentionem faetendi quod facit Ecclesia, , tanquam aliquid distinctum ab applicatione materiae, de forrnae: quandoquidem post imperatam hujusmodi applicationem, intentionem habendam subinde praescribit, ut quidpiam ab illa diversum. At intentio peragendi ritum illum externum, non est quid distinctum ab applicatione materiae , & formae; aut certe

si quid ab ea distinctum est, ita tamen illi indivulse cohaeret , ut plane inutile sit, istam de novo exigere, dum illa semel injun-G cta

139쪽

ς8 DE MINISTRI

cta fuit: siquidem implicat quempiam ritum

externum peragere, materiamque, S: sormam applicare, nisi applicare intendata. . En ultimum partis adversae conatum, sed penitus irritum. Intentio enim peragendi ritum externum, ab ipso externo ritu, seu ab

applicatione materiae Sc formae distinguitur: est enim interior, Sc deliberatus voluntatis: actus, ritum Ecclesiae celebrandi. Jam quod additur in argumento, intentio baltem perageu-di ritum externum inseparabibis est ab applicati ne materia , forme , distinguendum est : est insebarabilis ab applicatione seria, & lubera, verum est; ab applicatione qualicunque etiam mimica, & joculari, salsum est. Quare non frustra praeter externi ritus administrationem, seu applicationem materiae,& formae, praecipitur a Concilio Trident,no intentio adhibenda: ut videlicet ritus ille non quomodolibet, sed libere, serio, omnique semoto joco peragatur. Hancque veram esse sacrae Synodi mentem, dum intentionem necessariam definivit, inde maxime liquet, quod Lutheri Error , quem damnandum sibi sumpsit sacra Synodus, quemque antea damnaverat Leo X. in eo positus esset, quod Sacramentum joco datum, validum effutiret. Quare eam duntaxat inten

140쪽

1NTENTIONE. Os

tionem necessariam in Ministro definivit farra Synodus, quae jocum excluderet, aut fictionem externo aliquo signo prodeuntem.

Novit id , ingenueque fassus est Cardinalis Palla vicinus; sacrae Synodi interpres, atque Historicus Lib. s. Cap. Sententia ροι- denti proscripta , eadem est quam Leo T. perpuam Constitutionem in Luthero damnatat 3 delicet ita fui se a Christo institutum Sacramentum , ut etiamsi Minister per manifestam irrisionem de ludibrium illud peragat, effectum com

sequatur.

V. Urgent nihilominus ex adverso. Mimus, inquiunt illi, qui Baptismum in theatro ludit , eundem joculariter conserendo, externum Baptismi ritum conferre vult; non enim joculariter conferret, nisi vellet: & tamen Baptisinus joculariter collatus, nullus est: igitur satis non est intentio externi ritus peragendi. Mera haec hallucinatio est, putidaque a qui vocatio. Mimus enim Baptismum jocula' riter conserens in theatro, ut irrideat, aquam quidem insundere, verbaque proserre vult , cum re ipsa & infundat, de proserat: at cum id joculariter peragat, non vult baptizare, sed Bap tisma repraesentare, & irridere . Uti Plane dum verba contractus matrimonialis

G ct in

SEARCH

MENU NAVIGATION