Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

141쪽

in scena proseri , datque conjugales manus ad confarreationem , re ipsa verba proferre vult, manusquς dare; non enim proferret ae daret, nisi vellet: sed cum haec jocularia ter faciat, non vult contrahere Matrimo

nium, sed repraesent re, & irridere. Undς dc aberrat nonnulli de vulgo, dicam id obiter qui putant, ob id unum non

valero Matrimonia in theatro a mimis con tracta, quia quod exterius peragunt, interrina mente retractant. Ea ratio absona est.

Non sussiceret enim Matrimonio irritando iinterna illa retractatio', si quod cxterius peris agunt, serium esset. Nam si quod in scen peragunt, serio peragerent in Ecclesia coram testibus, & Parocho, staret profecto Matriamonium; quamvis occulta mente totum id retrassarent, nollentque perficere Sacramentum. Idcirco ergo scenic Matrimonia nubia sunt, quia ultra internam mentis retructationem, hoc ipsum, quod exterius per gunt, ludicrum est. Nec refert, quod ple- tunque ita se mimi componant, ut seri' agere videantur: satis enim ludum prodit sc nicus apparatu , totumqpe theatri chorari

UI. Addo & ego: si duo mimi, vir Set

mulier, quo momento contractus Matrimonialis

142쪽

nialis verba proserunt, dantque mutuas manus in scena, vellent interna mente, sinceroque animi actu mutuam fidem obligare, non idcirco Matrimonium contraxisse censerentur. Primum quidem, ex nova Ecclesiae disciplina, quas Matrimonia clandestina irrita pronunciavit. Hoc siquidem Matrimonium clandestinum esset, tametsi multis praesentibus fieret, ac etiam fortasse coram Parochis, de Sa-citd8tibus , si forte scenis interessent: quia quotquot ibi p aesentes adsunt , non testes Matrimonii, sed spectatores ludi reputantur. Secundo, ex ipsa Sacramenti natura Matrimonium nullum esset ; quia Matrimonium etiam clandestinum, quale erat ante Concilium nidentinum, non solo consensu intemno contrahebatur; sed consensu signis, hoc est, verbis, aut nutibus eYpresso e omne quippe Sacramentum sensibile sgnum est: signa autem illa, verbaque scenica , quibus duo mimi consensum exprimerent, pro nihilo habentur , hoc ipso quod scenica fiunt ; nec internum quem sorte gerunt , consensum exprimere reputantur e quia theatri verba, non

ad internos animi motus exprimendos, sed ad fingendum duntaxat usus hominum destinavit . Unde hoc in casu esset quidem consensus internus, sine signo tamen externo:

G s atque

143쪽

1oa DE MINISTRI

atque ita nullum contraheretur Matrimo nium , nullum perficeretur Sacramentum.

Petita ex D. Augusti , 'T D. Thoma,

recentium Theologorum Momenta

I. Ed-id unde digressa videtur oratio, revertamur . Sumptii ex Augustina viribus, bellum in nos animosius instaurant Theologi recentiores, urgentque in hunc se me modum acriter disputando D. August. Lib. 7. de Baptismo contra Donatistas Cap. 33. cum sibi quaestionem proposuisset, an Baptismus mimice , ioculaPriter susceptus valeat, duo reponit : Primo desiderare se Concilii plenirii definitionem, divinamque illustrationem , in eliquanda di ficultate adeo salebrosa sequndo, privatam. ea de re sententiam profert aitque, si forte ipse in Concilio, ubi res illa tractaretur , judicium ferre cogeretur, ita se pronunci turum: Nempe habere eos Baptimum , qui cunque best a quibusicunque illum Uerbis eba Acis consecratum , sine sua simulatione , cum ali

qua fide Fuficepissent. Ad Baptismum igitur

144쪽

.INTENTIONE. Io 3 adulti desiderat Augustinus, ut sine smulatione suscipiatur: igitur pari jure desiderat,

ut sine simulatione conseratur: a qua enim ut in antecedentibus diximus, conserentis, ac suscipientis adulti intentio exigitur . Porro is , qui ritum externum serio quidem administrat, omniaque ab Ecclesia praescripta exterius adhibet, interius tamen revocat, ac veluti retractat intentionem, simulate se gerit: is itaque, ex Augustini sententia, non peragit Sacramentum.

Eo me nodo facilius exsolvo , & Augustinum Catharino nostro concilio . Ac primo quidem , Augustinus loco illo obiecto , Baptismum joculariter, & mimice susceptum omnino secernit a Baptismo simulate, cum fallacia suscepto e quia in priori ritus externuSPalam , aperteque deridetur: in hoc quippe

joc mimicus positus est: in altero ritus externus serio peragitur , & interna mente fictio tegitur : in eo siquidem stat simulatio , atque fallacia. De priori, an valeat , sententiam non praecipitat Augustinus, sed Concilii generalis definitionem optat, novamque ut ait illustrationem: de secundo quid sentiat, obiter insinuat, verbis in obiectione laudatis. In ea Baptismatum discretione statuenda, stat cum Augustino Catharinus ; unum ab altero

145쪽

longe secernit I imo primum, nempe mImpcum, Sc ioculare, nullum esse pronunciat, adversus Lutheranorum , S: Calvinianorum uerrorem ζ quia, quam optaVerat Augustinus generalis Concilii definitionem , nondum: aetate sua prodeuntem , viderat suo tempore Catharinus ; decreta scilicet Conciliorum , Constantientis, Florentini , & Tridcntior. Alterum nempe simulatum , & fictum , validum putat Catharinus , iis nixus sandamemtis D quae superioribus Capitibus exposuimus; maxime Vero Innocentii 4II. auctoritate Capis

Majores de Baptismo, ejusque effectibus r orficie ad Baptimum accedit, charactarem fusiqit Christianitatis impressum. i inta I tu At inquiunt: ad Baptismum desiderat M 1gustinus Ioco objecto, in sine simulatio sis scipiatur. Bene est , sed id desiderat, uti - ctuosus sit, ad justificationem suscipientis , non ut validus sit, ad characteris impressi a

nem: talis etenim est etiam simulate, ficto- , que susceptus. Ne quis vero Putet, merum

istud effugium esse, responsum ex triplici capite confirmo. Primo, quia Augustinus loco laudato, ad Baptismum non modo desiderat , ut sine simulatione suscipiatur , --rum etiam cum aliqua fide: perspicua verba sunt, sine sua smulatim: inquit, δν cum

146쪽

1NTsNTIONE. Iosaliqua fide suscepisssent: at secundum Augustia

num, non est necessaria fides in suscipiente, ut Baptismus validus sit, quoad characteris impressionem, sed ut fructuosus sit ad anima an ctificationem: Igitur non est necessaria sinc ritas, ad characteris impressionem, sed ad animae sanctificationem . Secundo, quia Augustinus , .post verba in objectione laudata, subdit e vestigio e quamquam eis ad salutem Baptisma non prosit, , si ciaritate rareant 3 qua Catholicae inferantur Ecclesiae: Supponit ergo S, cramentum simulate susceptum, si modo si- inulatio- occulta sit, valere aliunde ad characteris ampressionem , tametsi non prosit ad salutem , propter simulationis Peccatum.

Τertio quod maxime notandum venit) quia Augustinus hoc ipso in loco, qui nobis obijciatur, paucis interjectis, Baptismum fallaciter susceptum, uti validum habet: idque certo statuit, non uti opinionem de qua sorte dubitaret, quemadmohum interpretantur aliqui, aut in cujus confirmationem nova Concili rum decreta optaret ; sed uti rem compeditissimam, Majorumque statutis eliquatam, ac

definitam. Augustini verba haec sunt : Ex

praeteritis Majorum statutis non dubito, esiam

illos habere Baptima , qui quamos fallaciter id accipiant, in Ecclem tamen accipiunt, Del M.

puta

147쪽

1o6 DE MINISTRI

putatur aesta Ecclesia, ιδ' non es: ut apud haris reticos , de schismaticos. Quid vero amabo ei , Baptimum fallaciter accipere, nisi extemnum ritum omnem suscipere, nullo oppositae intentionis dato signo, interiuS autem e ternam illam intentionem retractare qtiae

ipsemet Catharini hypothesis est . Qui itaque Catharino Augustinum obiiciunt, eundem Catharini patronum invenient, si semotis praejudiciis legere velint. ΙΙ. Idcirco melius consulti illorum aliqui, Augustino doctrinae suae duce relicto, suppetias a Doctore Angelico petunt, quem totum a suis partibus stare putant. Quare testimonium ejus altius exaggerant in . Semtent. Dist. a ' Quaest. I. Art. a. Quaestiunc la 4. de Matrimonio dicentis: Expressis memborum sine interiori consensita Matrimonium non facit. Et in responso ad 2. Si desit consensus mentatas ex parte unius, ex neutra parte es --π omum. Quibus paria habet Innocentius III. Cap. Tua nos, extra de Sponsalibus, MMatrimonio, & Cap. Inquisitioni de Sent. excommunicationis , in sexto Decretalium s conceptissimis verbis decernens, non contrahi Matrimonium, nisi consensus verbis aliisve signis expressus, internus etiam sit, mentalis, & minime fictus. Quod etiam communiter

148쪽

niter docent Theologi , Legumque periti , ubi de consensu ficto in Matrimonio disputant. Ex quibus istud in nos conficitur argumentum et Matrimonium novae legis Sacra, mentum est, cujus Ministri sunt ipsimet contrahentes: sed non perficitur Matrimonium

solo contrahentium externo consensu , ve

bis, aliisve signis expresso, nisi interior quoque sit, mentalis, ac minime fictus: non ita-ique perficitur Sacramentum , sola Ministrinrum intentione, sacramentalibus Verbis e :pressa, nisi interna quoquo accedat intentio. Et hunc quoque nodum paucis extricare possemus, negando Contrahentes Ministros .esse Matrimonii, ut Sacramentum est: quod certo eruditissimi Theologi negant, Legumque periti, qui non Contrahentes, sed Sacerdotem benedicentςm Ministrum esse contendunt : Quos longo ordine in meii Melchioris C ni Vindicationibus appellavi Cap. 7. nempe Guillelmus Parisiensis Lib. de Sacranu Tract. dς M trim, Cap. s. Quaest. I., &CU i. de Baptismo , Petrus Paludanus in Lib. 4. Sentent. Dist. s. Qua si et, Simon Vigorius in Suffragio Tridenti dato, cujus meminit . . Cardinalis Pallavicinus Lib. aa. Hist. Cap. s. n. s. Melchior Cano Lib. 8. de Locis Theo- log. Cap. 3. Dominicus Bannes in Comment. ad

149쪽

ad primam Part. D. Thomae Quaest. r. Art. 8. Franciscus Cardinalis Toletus Lib. q. Instituti Cap. a. Guillelmus Estius in Lib. 4. Sentent. Dist. 26. Parag. 1 o. Franciscus Sylvitis lin Suinplemento st. 42. Art. 1j Quaesti T. Ioannes Marius Scribonius Disput. o. de Matrimonio, Vincentius Contensonius Lib.. I i. Τheolog. mentis, & cordis Part. 4. Disp. 4. Cap. 1. de Sacramento Matrimonii, Francif-ctis Combessius ad Orat. Damasceni in Co istantium Caballinum, Claudius Frassenius in Scoto Academico Tractat. 3. de Matrimonio Disp. ultima Art. I. Quaest. 3. Gasipar Jueninus in Comm. Histor. Dogm. de Sacramentis Differt. 12. de Matrimonio Quaest. 3. , NM talis Alexander in Theolog. Dogmat. , & minrati Lib. a. de Sacramento Matrimonii Art. 3./Parag. 2. In ea porro tot virorum eruditorum de Matrimonii Administro sententia, nihil ad praesens institutum valet oppositum argumentum . Age tamen, & Contrahentes hu-i

iuste Sacramenti Ministros esse , iuxta vulgarem opinionem concedamus: vertunt ima surr

mis, qui istud nobis obijciunt , mutantque quadrata rotundis. Aliud enim est consensus unius conjugis in alterum, aliud est intentio 'perficiendi Sacramentum. Consensus unius conjugis in alterum, per verba, aliave signa expressus,

150쪽

pressus, est forma Matrimonii: intentio au tem perficiendi Sacramentum, non est form Matrimonii, sed conditio desiderata eη pa te conjugum, ut Ministri sunt Sacramenti Quia autem. consensus fidei mutuae , re ipsa consensus non est, quantumvis verbis e pressus sit, nisi sit etiam interior, atquς mentalis: idcirco Matrimonium nullum est, desectu nimirum formae necessariae , dum consensus verbis expressus, interior etiam, ruentalisque non est. At non dicitur tunc Matrimonium nullum, ex desectu solius Ministrorum intentionis. Quare propositum argumentum a praesenti quaestione peregrinum omnino est. Agimus enim de interna, atque mentali Ministri intentione, quam necessaririam esse negamus, ad perficiendum quodcumque Sacramentum s Propositum autem argumentum probat ut ut maxime, sormam Matrimonii, q*am in interiori consensu signi expresso positam dicunt, ad perficiendum

Matrimonium, esse penitus necessariam. Eo quis dubitet at nihil istud ad nos, motan ..qqe hactenus sontroversiam. III. Si quis autem quaerat ex me, quor, sum conjugum consensus iRter se se mutuus inon externus duntaxat elie debeat, hoc est

Verbis, ac signis expressust verum etiam iR-

SEARCH

MENU NAVIGATION