Ambrosii Catharini vindiciæ. De necessaria in perficiendis sacramentis intentione, theologica disputatio opera ac studio f. Jacobi Hyacinthi Serry ord. præd. doctoris Sorbonici, et in academia Patavina primarii sacræ theologiæ professoris

발행: 1727년

분량: 222페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

151쪽

1 1 o DE MINISTRI;

ternus, atque mentalis, ut stet validum Mastrimonium: non ita tamen esse debeat intentatio Ministri , perficiendi quodcunque Sacrata mentum nain & inde contra noS argumentum a simili fieri posset Respondeo latum inter utrumque discrimen esse: quia mutuus conjugum consensus , quidpiam intimum, internum, atque mentale pro objecto habet; fidem scilicet mutuam, animorumque conjunctionern , quam sibi mutuo conjuges spondent; intentio vero Ministri quidpiam externum, atque sensibile pro objecto habet, ritum scilicet sacramentalem, in tali materia, talique serina perficiendum. Atque ita nil mirum, si conjugum consensus signis expressus, interior etiam, mentalisque esse debeat ; non item tamen intentio Ministri peris ficiendi Sacramentum.

Nec est quod mihi quispiam obijciat ,

Doctorem Angelicum argumentum inde a simili petiisse in η. Sent. Dist. I . Quaest. r. Art. a. Quaestiuncula 4., eaque maxime comparatione probasse, expressionem verborum , sine interiori conjugum consensu, non escere Matrimonium ; quia sola interior Ministri intentio sine exteriori, non sufficit ad Baptismum. Sicut se habet, inquit ille , ablutio exterior ad Baptimum, ita se habet expresto

152쪽

INTENTIONE. DIeverborum ad Matrimonium. Unde sicut si al,

quis ablutionem externam reciperet , non inten

dens accipere Sacramentum, sed ludum, d lum. acere , non esset baptizatus ; ita expressio verborum sine interiori consense. Matrimonium non facit. Id inquam frustra quispiam obijciat. Turnquod de intentione Ministri sacri Baptismatis non hic agat Doctor Angelicus, sed de intentione suscipientis . quae altera dissicultas est aliquantulum gravior, de qua nobis non est in praesentia disputatio. Tum quod de imtentione suscipientis loquatur, qua ludum facere mellet: quam & nos. ad validum Baptisma suscipiendum non suffcere, ultro citroque concedimus: qui seriam forinsecus sacri Baptismatis tum susceptionem , tum collationem postulamus. Id ni dicamus, erit sibi contrarius Doctor Angelicus, qui eodem Lib. 4. Sentent. Dist. 6. Quaest. I. Art. I. Mentalem intentionem non desiiderat in Mini stro, sed solam intentionis expressionem. IV. Sed ais, annon systema illud nostrum secum ipso pugnat, dum seriam ritus externi celebrationem postulamus, ut stet validum Sacramentum, tametsi secreta Ministri intentione retractetur Quandoquidem seraa celebratio non est, dum secreta , oc-

153쪽

eultaque Ministri intentione retractatur. 'Respondeo actum humanum, serium duinpliciter dici: primo, quia nec fictus est, nec simulatus ue dum scilicet interior actus exte no respondet: secundo , quia jocularis non est, neque scenicus; dum scilicet quidquid in actu externum est, semoto ludo fit, atque ioco , etsi sorte interno actui minime reL pondeat. Sacramentalem igitur actum secundo sensit serium esse volumus ; quia talem sacra Synodus Tridentina necessarium defini vit , adversus Lutheranorum, Calvinia' nurum errorem: non priori sensu actum s rium postulamus; cum nec talom postulent sacrae Synodi, Romanique Pontifices, ut ratum sit, ac validum Sacramentum: Atquo ita nil secum pugnat sententia nostra.

obsecia, ex Romanae inquisiitionis Decreto, di cultas eliditur, expeditur. .

I. Ecreto Romanae Inquistionis tam quam ariete admoto, Catharinum impetunt recentiores e. eo nimirum quod die 7. Decembris anno I 6so. sub Alexandro VIII. datum est: ubi inter propositioneS 31. haec

154쪽

1NTENTIONE. II 3

haec damnatur assertio, num 28. Valet Barisimus collatus a dim iro , qui omnem ritum externum , formamque baptizandi obsierint, intus αυπὸ in corde suo apud se reseisit , non intemdo facere quod facit Ecclesia . Quo telo Catharini sententiam , ac nostram petitam ex stimant. At perperam prorsus atque injuria . Ea quippe proscripta propositione , Catharini sententia ac nostra minime continetur . In illa siquidem temperamenta desunt, a Catharino , & a nobis apposita , quae rei summam plane conficiunt. Contendimus enim primo, valere Baptismum ab eo collatum, qui serio,

omnique semoto joco , ritum Omnem exte num observat, tametsi intus intentionem , quam prodit exterius , intra se retineat, atque retractet . Proscripta Vero propositio,

nulla seriae , N: ab omni joco semotae administrationis mentione facta , valere Baptismum aflirmat, si ritus externus quomodolibet administretur: atque ita juste ferulam meruit. Sic ergo Baptismus etiam a mimo , ludendi causii collatus in scena , validus esset. Ille e-

nim ritum omnem externum observat, tametsi ludens, atque irridens. Non itaque sententia nostra eo telo petita est , sed Calvini , de Lutheri doctrina ; qui Baptismum H etiam

155쪽

ὐέ DE MINISTRI:

etiam scenicum , ac theatralem , ratum, ac validum fabulantur: quae sententia a nonnullis male feriatis imprudenter recudebatur in Belgio . Secundo, Valere Baptismum contendimus, modo libere ministretur, Sc in iis maxime circunstantiis, ex quibus determinatur Minister ad agendum publico Ecclesiae nomine a Proscripta vero propositio , nullam hujusmodi libertatis ,-circunstantiarum mentionem ingerit: sed universim valere dicit quocunque

casu, modo ritus exteriuS peragatur . Sic e

go valeret Baptisinus ab eo collatus, qui haerente suis faucibus gladio , ad proserenda Verba compelleretur. Ille quippe Minister rutum externum observaret, tametsi coacte, Scin ea circunstantia, in qua certe non tenetur

agere , uti Minister Ecclesiae , illiusque nomine. Nihil itaque cum Catharini sententia,

ac nostra , commune habet propositio ab Alexandro proscripta.

Tertio loquitur propositio damnata de Ministro , qui intra se diceret , Non intendo facere quod facit Ecclesia . At in systemate nostro Minister id intra se dicere non potest ;quia supponimus Ministrum serio, & libere facientem quidquid Ecclesia facit: implicat autem ut qui strio, & libere facit quod facit

156쪽

1NTENTIONE. II seit Ecclesia, intus intra se dicat, intendo facere quod facit Ecclesia . Quomodo

enim serio , & libere faceret, si sacere non intenderet Esset profecto ea protestatio contraria facto . Non ergo systema Catharini, ω nostrum ea damnatione petitum est, sed aliud longe diversum. ΙΙ. Quocirca sancte & religiose profiteor, me quo tempore Decretum illud editum est, Romae substitisse , serioque nonnullos primae notae Praesules Consultores , qui in serenda sententia Iudices sederant, interrogasse, num Catharini sententiam eo Decreto proscribere voluissent; eosque semel iterumque id pernegasse , professosque aliud longe a Catharini systemate, ea proscripta propositione contineri . Et quidem etiam post latum Decretum

illud , Catharini sententiam a gravissimis Theologis propugnatam videmus: a Gaspare uenino , Oratori Domini Jesu Presbytero,

in Commentario Historico-Dogmatico de Sacramentis, nusquam a Romana Sede proscripto,

etsi Theologicae illius Institutiones haud ita Propitium Romanum Coelum habuerint: ubi etiam objectum sibi Decretum illud interpretatur , & cum Catharini sententia conciliatrab Illustrissimo diesule Francisco Genetio

157쪽

Episcopo Vasionensi , in Theologia morali, ari te annos circiter viginti , Clementi XI. nu cupata , eodemque Pontifice annuente, Uenetiis edita, ubi varios conscientiae casias, j xta Catharini systema erudite resolvit , in Appendice Tomi tertii : ab Auctore Summ- Alexandrinae , ante annos aliquot , Roma cum approbatione Magistri secri Palatii Ap stolici, aliorumque Curiae Censorum , typis editae, ac nuper ex Benedicti XIII. jussu a no 172 3 1 ublicata in cujus Tom. I. Tractatu de Sacramentis in genere Pag. 3 a. n. 47. assertio ita ponitur ,-c definditur, Callia Lrini sententiam spirans, ae intime referens. S; perditum Sacerdos , magicis artibus dedia tus , pactoque execrando diabolo obligatus , serio quidem basietatat infantes sibi oblatos, persumidem illor aqua , in nomine Patris , lst Filii, di Spiritus Sancti; g eram, ac sinceram maianistatem habuerit exercendae exterioris illius caeremo - , qua baptizans Ecclesiis utitur , eamque re υπs exercuerit, per speciem hominis eo illam diria.

gentis , quo Ecclesia Amat; sed tamen in entionem habuerit, quoties baptizatiit, infantes Hi oblatos deυmendi Diabo or, pueris illus non nocuit sacrilega intentio A istri. Illos erum per Baptismum Deo consecratat Christus, qui baptitat, consecratat Columba, ιdest Ecclesia, suorum vominet ML

158쪽

Minister baptitarat. Neque enim everborum Eis Dangelicorum , quae intestra serio protesit , e caciam frustrare potuit. Idem est de aliis Sacramemtis Judicium. Quid aliud per fidem Numinum Catharinus ' quid aliud & nos'

Sed Sc nemo nescit, sententiam illam in publicis circulis Romae perispe defendi, probante , ut illic inoris est , sacri Palatii Apostolici Magistro, publico conclusionum cem. fore , & approbatore . Quod utique minime fieret, si Ambrosii Catharini systema Alexam dri UIII. decreto suisset inustum . Ecquis etiam facile sibi persuadeat, Alexandrum VIII. damnare Decreto suo voluisse Innocentium IV, cujus est ista sententia, Catharini systema verbis etiam crudioribus exinprimens et Non est necesse , quod Minister gerat in mente facere quod facit Ecclesia 9 imo si contrarium gereret in mente , scilicet non facere quod facit Ecclesia , sed tamen facit quia formam Ierint, nihilominus baptitatus est, dummodo baptitare intendat. Super Caput si quis puerum Tit. de Baptismo: quanquam non esset ille Pontifex , durn haec scripsit, sed privatus Canonici Juris Interpres.

159쪽

Momentum a prisca Patrum orientalium Histo ria petitum eliditur , exsufflatur.

I. Ispendium operae faciam, si surda

I aure praeteriero observationem historicam, qua non ita pridem Vir eruditus , ac mihi summe colendus, in publica disputatione evincere satagebat, priscos Ecclesiae Patres ab eo , quod defendimus, Catharini systemate longius abscessisse Perspectum est, aiebat ille, permultos E clesiae Patres, ac in iis maxime Athanasium Orat. 3. contra Arianos, Basilium Epist. I. Canonica ad Amphilochium, Cyrillum Ierosolymitanum in Praefatione Catecheseon, post celebratas Synodos Arelatensem, atque Nicaenam, ubi Rebaptizantium error proscriptus fuerat, haereticorum Baptisma rejecisses eos, demque, si ad Ecclesiam accederent, secunda tinxisse . At haereticorum Baptisina non ideo reijcere poterant laudati Patres, quod sine fide collatum esset a cum Ministri fidem ad Baptismi valorem minime necessariam, laudatae Synodi definivissent: nec quod haeretici joculariter Sacramenta sua ministrarent; cum

160쪽

contra εc serio, Sc libere ministrare univem sos , exploratissimum esset. Horum ergo Ba-- ptisma reijciebant laudati Patres , quod nefa rios illos viros sinceram, internam , secretamque perficiendi Sacramenti intentionem non habere, suspicarentur . Adeoque illam ipsam , ad Sacramenti valorem, necessariam intentionem Ecclesiae Patres, praesertim Orientales existimarunt. Cujus animalis cauda illa sit, haud satis capio adeo est illa ab suo capite longe deducta. Quid ni verius auguremur nos, Athanasium , Basilium , de Cyrillum , haereticorum Baptisma, etiam post lata Arelate,& N caece judicia rejecisse ; eosdemque , si ad Ecclesiam accederent , secundo tinxisse , alia plane de causa, quam quae in eo fingitur a gumento Nempe quod metus esset , ne ii Baptismatis formam lustrando vitiassent ; qui magna ex parte contra Trinitatis fidem errabant . Unde Sc Athanasius, hac ipsa in Oratione 3. qua Baptismum Arianorum , tanquam vanam speciem , inaneque simulacrum reijcit, hanc judicii sui rationem assignat

Non e m in Patre, Fibo tribuunt Bapti a ,

sed in Creatore , creatura, in Faciore , UT

factura .

II. Quanquam nihil est cur hoc ipsum

SEARCH

MENU NAVIGATION