Duo Gallicarum rerum scriptores nobilissimi, Frossardus In breuem historiarum memorabilium epitomen contractus Philippus Cominaeus De reb. gestis a Ludouico 11., & Carolo 8., Francorum regibus. Ambo à Ioan. Sleidano è Gallico in Latinum sermonem conu

발행: 1606년

분량: 1036페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

631쪽

sog PHIL. COMINAEI. cisse aduersum ciuitatis priuilegia: quod apud eos sanctissimo iure sit capitale. Haec sane criminatio nulla nitebatur ratione. Nam

neque ciues erant illi, nec ipsorum subiecti imperio, & si qua vel Carolus, vel eius pater ademerant eis priuilegia, pactionibus illud,si diutuina factum erat, post diuturna bella. Sed quan-

. . ..

tumuis illi se purgarent: tamen . duabus postremis de causis, damnati sunt capitis. Hae tam crudeli sententia perterriti, quod uni eum supererat remedium: prouocant ad I rem & senatum Parisienscin, ut ea interpoma mora,per amicos & necessarios eriperetur periculo. Dum captiui detinet etur: sub lacti fuerun t quaestioni de tormentis intra sextum diem de capite i psorum fuit proniinciatum, & nulla ratione habita prou cationis, tres tam um horae fuerunt cis concessae,intra quas defuis rebus ac salute copitarenr,postea deducuntur ad shpplicium. Eilia Caroli certior facta, sic natum adit,& pr pemodum supplex deprecatur mortena. Quum nihil proficerer, venit insorum, ubi anui itudo erat omnis in armis:&vt misera bitror esset, cultu corporis admodum neglecto, se in mum testabatur dolorem. Lachrymans igitur. passis crinibus, magnope

ze sollicitabat populum, ut illos albi dona ,

632쪽

o MME M T. LII. VII L co , tet. E ciuibus multi eo inclinabant. alii coni ita, sic ut ad contentione res atq: praesentem pugnam spectaret. . Eorum autem, qui supplicium volebant, maior erat numerus. Ii sublato clamore, carnifici mandabant, uti acceleraret. Desperata igitur salute, tristis xi afflicta, propter iacturam suxa morum viro iram domum redit. His rebus perfectis, Gadaueses Rauesten una & nouercam, eo quod. in iis erant notati litetis quarum i upra me - minimus,a puella submouent,& authoritatem omnem in illam sibi sumunt, quo misse- rior erat eius conditio, tum propter amissas

urbes, tum quod in ipsorum e stet potestate.. Videm autem licet in ipsorum actionibus . insignem stoliditatem cum malitia coniunctam. Nam qui magistratum apud ipsos gerunt, de thori talean habet: plerum qi sunt opifices ac homines plebeii, earum Ierum omnium, quae pertinent ad Reipublicae gu bernationem, imperiti. Malitia duabus in rebus potissimum consistit: primum , quodi

suos Principes cupiunt esse quam maxime: infirmos S tenues: alterum, quod simul atque facinus aliquod admiserunt, ac se inferiores vident: artem optime tenent depre eandi culpam, veniamque petendi, in eoquet:

s. sumetui Earcunt ulli, nec labori, α quia

633쪽

bus uti debeant intercessoribus . omnium hominum optime norunt. Interea dum rex

in Pieardiae nnibus feliciter rem gerit: alter ipsius exercitus, in Burgundiam quoq; bellum infert. Delectibus agendis praeerat Auraicae Princeps , qui tametsi Esi periori Burgundia genus duceret: tamen ab amicitia Caroli iam secundo discessit, & quoniam in utraq; Burgundia plurimum valebat& facultatibus amplissimis & gratia & clientelis: peropportune rex illius utebatur opera. Summae autem belli praefectus erat Cranius, qui prςmissoAuraicae Principe. per ipsius industriam & gratiam,non modoDiuionem iis locis firmissimam urbem : sed alia quoque inferioris Burgundiae omnia, desuperioris nonnulla oppida deditione cepit r Ire-Verum Auxona,& alia quaedam castella inue sese tuebantur. Auraico magnae fuerunt propositae conditiones, &lissimi honores designati. Mouerat ei lite auunculus de possessionibus aliquot & bonis, eaq; cotrouersia fuit ad Carolsi introducta,qua conuocato concilio nobilium &doctoru hominu, aduersus ipsum pronuciauit. Ea re commotus, transiit ad regem, qui inter alia promitatebat ei restitutionem eorum, quae sibi per

iudicium erepta esse dicebat. Sed Cranius, regi

634쪽

regis legatus, eorum bonorum nactus ponsenionem , tametsi crebro interpellaretur. etiam i Kege, tamen recusabat ea reddere, neque fore putabat. x t Auraicus omnem illam prouinciam ad desectionem & rebellionem aliquando permoveret. Ganda uenses cum ad eum modum , ut diximus .essent tumultuati, Sc puellam in potestate habe rentinouum constituunt magistratum, veteres loco submouent & proscribun t. in primis autem Burgundiae domus necessarios. nulla prorsus meritorum habita ratione. ll-dos autem omnes qui ex Burgundia genus ducerent, acerbi ili me persequebantur : Et cum rex totus in hoc esset,ut e familia Caroli plerosq; ad sequacunq; ratione traduceret:illi suis moribus & ingratitudine, &asperitate hoc ipsum praecipue agebant. ut libenter ipsi ad regem transitent. Sed Ghel-driae Ducem in primis, qui mandato Caroli diu captiuus fuerat,eximunt ε carcere, & iis copiis, quas una cum sociis aduersum Tornace es educebat, prςficiunt,&Tornaci suburbia vastat incendiis, impetite sane oc imprude ter. Q od si Atrebatu mature firmas-ient praesidio: recte cum sibi, tum toti prouinciet c5suluissent Na eo genere belli,quod serebant, nullum inservet poterant regi da -

635쪽

ca L PEII. COMINI 1 trimentum, qui pecuniam nullam iis locis

aut vectigal, aut tributum imperabat Chel drus igitur, ubi Tornacum venit: ignem inisuburbia coniecit. Erant urbis praesidio relicti circiter quadringenti cataphracti. qui discedetem hostem persecuti in fugam verterunt Sed Gbel drus, magno vir animo, &singulari virtute, conuerso equo inuecitas, ut viam suis expediret, interficitur cumultis. Filia Caroli dicitur, eo accepto nuncio valde fuisse ea hilaratae. Nam fama percrebuit, Gandauensum hoc esse propositum dc voluntatem,ut ei nisi occubuisset, in matrimoniu illam daret. Qui lecturi sunt ista, mirabuntur, no dubium est, quod a morte Caroli,ad hunc usque locum, Anglorum men-tionem nullam feci, & alienum eis videbitur, quod illi regem ita sint passi occupare Boloniam, Atrebatum, He dinum, & alia loca munita. prorsus ad ipsorum fines, nec id modo,verum etiam obsidione cingere Sanctomarum. Causa nimirum est in promptu. .

Rex ingenii vi, multis partibus Eduardo praestabat: quanquam certe praeclarus & hic erat Princeps, octo praeliis victor, quibus i-pse pedes interfuit omnibus. Verum ea diuersis temporibus facta fuerunt, neque magnam aliqua tisius industriam relui rebat.

636쪽

eo MME AIT. LIB. VIII. cr3 semel enim parta victoria, utebatur deinde

pace, donec nouum exoriretur bellum: de Angliae consuetudo fert, ut intra paucissimos dies commisso praelio, de summa belli

decernatur. Galliae autem rationes longe erant diuersae. Nam praeter administrationem bellicam, oportebat regem multis locis intentum habere animum, de quid vicini Principes mollicturi summo studio cognoscere dc obseruare. Sed in primis dadaei suit opera, ut Angliae regi satisfaceret, & cre , brae mittendae legationes,& donis ac pollicitationibus tentanda res, ut ne nostris ille negociis & occupationibus sese immisceret. Anglis enim omnibus est quaedam animi incitatio & alacritas naturaliter innata bellum in Galliam inserendi. Primum, quod illam ad se iure pertinere dictit: deinde, propter ampli stimam praedam. Maiores enim ipsorum multas obtinuerunt insignes per Galliam victorias, & continuata possessione per trecentos ac quinquaginta annos, bona& Aquitaniae &Normanniae partem tenue runt. Et quanquam a Carolo septimo, Ludovici patre,profligati sunt: tamen redieriat domu onusti spoliis opimis, & nosti is exuuiis amplificati,concepta spe certissima redeundi aliquando. Sed profecto vix aegre

637쪽

tales crant nostris temporibus habituri oecasiones. Ludovicus enim rex nunquam erat periclitaturus fortuna, nec eo destensii-rus.vr praelio cum ipsis dimicarer, quod ali-eubi factu fuit infeliciter,&magno cum Galiae detrimento. Verum multo prudentius omnibus prouidisset rebushut videre licet ex eo. quod supra commemorauimus de pacificato Eduardo. Et quonia hanc illorum eia piditate ac ardorem gerendi belli no ignorabat: hoc sibi modis omnibus laboradum esse videbat, ut ipsos in amicitia contineret, eos praesertim, qui videbatur ad pacemna gis inclinare, & oblata munera non esse recusaturi. Pensionem igitur illam, quinquaginta aureorum millia, quotannis Londini.

ad diem.& liberaliter persoluit Eduardo, den ipsius familiares distribui iussit ad sede. cim aureoru milia, & legatos illius, etiam minus iucunda nunciassenti omni humanitatis genere, & donis placatos dimittebat. Et quanqua aliqui sentiebat hoc ab eo fieri, reporis extrahedi, & perficiendi belli causit, quod iis locis gerebat: tanae quaestus &emolumeti magnitudine deliniti, dissimulabat. Praeter annuas enim pesiones dabat etia intimis consiliariis luculentissima dona, & is, de quo sepe diximus, Haliartus, accepit ab

638쪽

Coa IMENT. LIB. VIII. cit eo intra biennium prςter pensionem, ad vi-goti quatuor aureorum millia. Et hi quiem omnes, accepta pecunia,regiis quaest tibus dabant chirograpba, quq in aerario ponebantur. Vnus tantum Hastingus, Edua

do familiati stimus, aegre potuit adduci, ut

pensionem a nobis acciperet, ac vix tandem

ei persuasum a me fuit. Nam quo tempore cum Carolo versabar: perfeci, ut ad eius amicitiam adauctus, mille aureos pateretur sibi ab eo dari quoianis. Id ubi rex a me cognouit: mandat, ut eum ad se traducerem, oblata etiam maiori conditione, resem vero sic oderat,ut etiam a morte Caroli, rebus

filiae magnopere faueret, ac Eduardum , ut illi contra regem adesset,hortaretur. Coepi igitur eu sollicitare literis.& rex pensionem ei designabat, duo aureorum millia quota- nis, cum a Carolo mille tantum accepisset. Eam pecuniς summa deserebat Petrus Cla- retus, vir nobilis & industrius, cui mandata a rege fuit, ut tradita pecunia, chirographupostularet,quo demonstrati aliquando pos let atq; videri, Quemadmodum dc summus Angliae regis cubicularius, & Cancellarius, α Ammirallius, & magister equitum, &alii multi proceres, pensionem a Galliaru rege

accerissenti Claretus diu multumq; &fami-

639쪽

sis PNII. COMIN EIliariter cum eo Londini locutus, posteaquamandata exposuit: obtulit ei, quam acceperat pecuniam . simul chirographum sibi dari petit. Quod cum ille recusa stet facere: al- 'ter orat, ut saltem breuibus aliquot verbis regi significaret, se pecuniam accepi sie, ne rex, qui suspicionibus indulgeat , putet a se fraudem aliquam esse commissam. Tum ille: Quod petis, inquit, aequum est quidem rsed tuus Princeps dona hoc vitro mihi missit, non rogatus a me. Si vis ut capiam,opus est, ut in vestem ipse mihi imponas: testimonium autem a me nullum aut literas es habiturus. Vt enim illud de me iactetur, &chirographum meum .interuationes quaestorum aerarii conspiciatur, minime confittam. Claretus, cum aliud non posset, rei icta illi pecunia, domum reuersus, quid egisset, exponit. Rex a grε tulit, quod literas ab eo nullas obtinuisset: ipsum vero, qui recusasset dare magni faciebar, eaq; fuit causa, cui ei deinde pensionem absque chirographo persolueret. Ad hunc modum tractabat A n- glos. verumtamen filia Caroli, fide Eduardidi auxilium implorabat,eo usq; ,ut ille mi Toad regem legato, peteret vel pacem vel inducias cum ea fieri. Conuocato enim conci aio,illi qui praemium aut pensionem nullam habe

640쪽

COMMENT ZIB. VIII. ci habebant ex Galliis, hortabantur eum, ne puellam desereret, sed auxiliis omnibus iuuaret. Ea de fuit multitudinis & populi sententia, qui & ludificari se a nobis, dc matrimonii spe nullam subesse dicebant. In collocutione prope Piccentum ita conuenisse, ut Ludovicus Eduardi filiam ad se reciperet intra annum ac deinde suo filio, cum tempus postularet,in matrimonium daret: iam pri- .dem venisse diem, nec ullam dari significatione seruandi promissi. Verum, quantumuis acriter illi bellum suaderent : Eduardus tamen incitari non potuit. Nam &obesior erat,& ocium atque delicias amabat , de 'laborem militarem vix aegre sustinuisset Mannua pensio mitigabat e si, & quos in Galliam mittebat legatos,ii tam humaniter excipiebamura rege, omnis generis beneuolentia,ut ab eo alieni essensi possent, & cum eiusmodi mandatis sere dimittebantur, ut suspieio nulla suboriretur, lepus a rege captari & extrahi. Nam hoc sim per addebatur. re,ut rex intra paucos diesin Angliam mittat legatos, homines idoneos,qui cotrouersias omneis componant. Et cum ad hune

modii eos dimisisset : tribus circiter hebdomadis post, aut amplius eo, mittebat rursus

ad illum,ac semper diuersos a superioribus,

SEARCH

MENU NAVIGATION