Io. Antonii Viperani ... De virtute libri 4. ..

발행: 1592년

분량: 161페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

LI RER TERTIVS b

mundi uniuersitatem administrans. Sed latinum nomen iustitiam placet nonnullis per literarum mutationem tanquam vistitiam dici, quod vim sistat. Hinc in summo sceptri cst autem sceptrum insigne regium, nota iustitiae, sicut hasta est insigne sortitudinis Ciconiam auem iustitiae sacram; in imo vero Hippotamum assinxerunt, animal improbissimum; ut violentiam iustitia fienari docerent. Ac iustitiam aliqui a iure, contra aliqui ius, a iustitia trahunt. Id fit, quia varie ius exponunt. Nam qui ius idem esse volunt, quod ,hoc est, iuste factum, hi iustitiam esse regulam quandam aiunt; ius vero ad hanc regulam directum & conformatum facinus. His igitur iusti uis amplior est, quam iuris. nec ius uocant, nisi quod sponte,ac scienter sit ; iustum uero,etiam quod inscienter. Verum qui ius quasi iussiim exprimunt, nempe aliquid faciendi, aut non

faciendi generale siue legis,sive naturae praescriptum, ij iu- sum a iure derivant . itaq; iustum , quia ius custodit ; &iustum facinus appellant, quod secundum ius fit ; iustitiam

vero habitum animi, quo res agimus ex iuret ius vero fianiunt, quod vel natura, nimirum ratio, uel lex nobis Δ-ciendum, aut non faciendum esse praefinit. Ergo nomen iuris quandoq; rem iustam; quandoq; rationis, aut legis iussum significat ; ac quandoq; etiam iuris scientiam,prout cognitio quaedam est; quandoq; prudentiam, prout in actione versatur;quandoq; boni & aequi artem propter acti num, quas continet, rationes; quandoq; locum ipsum d

fgnat,in quo ius fit. Sed & aliter philosophi, aliter legum periti ius diuidunt. Nam philosophi primo ius omne,quod

inter homines est,ciuile appellant, graece: quand quidem homo est animal naturaliter appetens hominum societatis & iunctionis. quod ius deinde in naturale, & I sitimum siccant. Ius naturale vocant, quod ab ipsa natura hausimus,non ex alicuius institutione accepimus.ideoq; vim

102쪽

vim habet eandem ubiq; , & immutabilem ; atq; omnibus aequum & bonum est. Legitimum uero , quod ab hominiabus constituitur.quod qu idem priusquam sanciatur,nullum momentum habet, nihilq; refert hoc, an illo modo inst. Datur sed ubi sancitum est, tenendum omnino est. D citur autem ius legitimum a naturali. Lex est naturalis r tio i ratio uero diuinae legis quaedam essigies, quid sequendum, quid fugiendum sit ostendens. Cui quod repugnatius, iniuria nominatur. Non enim uis Iegum in verbis,sed in ratione consistit. Quocirca ius naturale a diuina'n turali lege posset etiam legitimum appellarii sed nos legitumum praecipue nuncupare consuevimus,quod principes legibus edicunt. Tum naturale ius semper ipsam aequitatem spectati legitimum vero etiam vitae utilitates & commoda .

Illud semper idem, & immutabile manet: quia aequitatis

rati o stabilis, & immutabilis, semperq; sibi similis est, quam

similiter, omnium mentes intelligunt: hoc ad locorum v rietates, temporum commutationes, ingeniorum dissimilitudines pro communi utilitate accommodatur. Sed licet varietur, semper tamen cum aequitate consentit, ad cuius

formam essingitur. Hinc ius in immutabile, & mutabile etiam secant. Rursum; in scriptum, & non scriptum. Ius legitimum est, quod Iegibus praescribitur: naturale,quod

in hominum animis a natura inseritur, non literarum notis in tabulis exaratur. At legum periti ius in naturale, gentium, &ciuile distribuunt, magis verbis, quam sententijs a philosophis differentes. Naturale vocant, quod non si tum hominibus , sed etiam omnibus animantibus natura

ingenerat, ut tuitionem sui,maris foeminarci; colunctionem: ius vero gentium,quod hominibus tantummodo colignat. Illi enim vim duplice aduertentes in homine, alteram cum reliquis animantibus communem , qua scilicet animans

est ; alteram propriam, qua videlicet iapit, atq; intelligit;

103쪽

aus , quod ad omnes animantes aequC pertinet, natur te; quod vero natura solis hominibus dedit, ius gentium vocant. Ciuile autem, quod cuim ciuitati utile esto V rum philosophi ciuilis significationem latius dilatantes, tanquam uniuersus terrarum orbis una quasi urbs cunctorum hominum seret, atq; homini cum humano genere tamquam populare ius quoddam intercederet, omne ius tam legitimum, quam naturala ciui Ie vocarunt. Et quia videbant iustitiam nihil ad belluas pertinere, quae nec ad soci tatem natae,nec ratione praeditae sunt, qua societas contranetur , ius inter solos homines posuerunt: qui ex omnibus animantibus soli rationem habent, & vitae communitatem amant. Idii; naturale appelIarunt, quod omnibus hom minibus a natura ingenitum esset. Vt igitur virorumq;sen tentias inter se componamus, quod legum doctores in naturale ,& gentium ius distinxerunt, nos uno naturali

nomine complectemur: quodi illi ciuile, nos legitimum appellabimus is

Equitate oe bonitate .

sint, atq; infinitae, ac plura negocia, quam V bula, & personarum, Iocorum, temporum discrumina multas varietates pariant,fieri non potest, ut cuncta prouideantur, & de singulis leges strantur; sed de his,quae Plerunq; eueniunt: nec illarum singulas, sed communes quasdam rationes iura prospiciunt. Neq; hoc legum vitio, sed nostrarum rerum conditione & natura, quae variae ac multiplices sunt, contingere putandum est, si interdum

liqua praescribenda leges omiserint. Accedit etiam quod legum

104쪽

Iegum verba saepe in diuersas sentetias trahi possunt: quandoq; etiam Ieges inter se pugnare videntur, cum alia iubet aliquid faciendum,alia vetat . cuius pugnae causa non in I gum consilio, sed in rerum multitudine, ac varijs euenimbus est. Unde apud rhetores ortae sunt quaestiones legales , in quibus de voluntate legum latorum disputatur. In his quidem ea, quae legum latores non definierunt, vel quia minime potuerint propter rerum multiplicitatem,& obscuritatem, vel quia noluerint, quod aperta & intellectu facialia putauerint, ab oratore prudenter suggerenda sunt: tollenda etiam verborum ambiguitas,& repugnantia. quod faciet legum latoris mentem explicando. Non enim o ba legis, sed rationem sequi decet: nec non in legem is committit, qui verba legis amplexus, contra legis volui tem nititur.'Pertinent autem legis temperatio & interpretatio ad eum,ad quem spectat promulgatio. Quae legis temperatio latinξ aequitas quanquam interdum hoc nomen ius omne designat quoniam res ad aequalitatem reu cat; graece is dicta est, quasi iustitiae di bonitati de suo iure facile cedens. εἰκαι' enim tum est id, quod sequitur quocuque torqueas; tum id, quod honestati & rationi consentit. Hoc nomen graecum latini duobus verbis, vel uno ex duobus integris composito exprζsserunt, nimirum aequo&bono : illud aequalitatem, hoc facilitatem indicat. ob quam facilitatem Lesbiae regulae assimilatur, quae facile quocunq; volebas flectebatur. Vnde facilitate quandoq;

pro aequitate utimur. Est autem aequitatis ti bonitatis munus ad conseruandam legum latorum voluntatem,& tue

dam publicam utilitatem leges benignius interpretari,& inmitiorem partem iura deducere, ac de summo iure aliquid remittere. Quamobrem haec virtus benigna,& liberalis dicitur ; quoniam plura condonat, qua ζ' O verba conco.

dunt. Benignus ςnim est, qui facitis di indulgens est,sual

105쪽

LIBER TERTIVI. ros

liberaliter largitur. Qui vero nimis callide & malitiose iura exponunt, ac voluntatem legum relinquentes, verba strictius persequuntur., uvim; υM nuncupantur. Ex

quo prouerbium natum est, Summum ius summa iniuria. AEquitas igitur, siue aequitas & bonitas,aut ciuilis aequitas eadem est enim vis omnium ,&sententia nullo quidem scripto continetur, sed iuri scripto deseruit, aut corrigendo quod rerum vitio delictum est, aut explicando quod dubium est propter verborum ambiguitatem, vel eventuum varietatem. Quod cum facit, licet a verbis recedat,tamen legum sententiam & voluntatem sequitur: nihilq; a recta mente, & ratione deflectit. Quapropter ius naturale ,&aequitas hoc conueniunt,quod utrumq; ratione ducitur; sed forma & definitione differunt. Nec si pro sua mansuetudine ciuilis aequitas in leniorem partem, sicut Terentianus Mitio, facta saepius transfert, non etiam aliquando, si res ita postulet,duriorem se praebet,quam leges sinere videtur. Nam dum iuris habenas tractat,.quandoqi illas remittit, quandoq; adducit,prouis naturalis ratio imperat: tamen cum legum seueritatem mansuetudinis suae mitigat condimentis,ut humanius agens ad virtutem homines facilius al- Iiciat, bonitas appellatur. Igitur aequitas & bonitas non

est quidem uniuersa iustitia, sed iustitiae quaedam serma co- struans quibusdam in rebus aequalitatem: & aliqua iusti

tia potior, nimirum ea, quae scriptis legibus commendatur; quoniam scripti iuris moderationem &correction em adhubet. Ideoq; ε,νοι ασιν a quibusdam appellatur, quia legum opera prudenter exequitur. At vero Clememtia plus. habet lenitatis, quam aequitas; & mitiorem in animaduertendose gerit. Neq; enim soluin crimina leuius punit, scd in illis etiam ignoscit. Quare plus quam aequitas de iuris

seueritate remittit. Haec virtus vere heroica, & diuina est: qua ad Deum maxime accedimus; quem potissime a boni-Ο tate

106쪽

ι os . D E VIRTVT E

tate & misericordia praedicamus. Clementiae crudelitas opponitur,bestiarum propria ;& ad quam tyranni & barbari praecipites animo sunt. Ac certe clementia his peculi rii esse debet, penes quos est legum, ac rerum potestas. Nulli tamen nocere debet; alioquin laudabilis non sorct . Itaq; in primis suas non alienas codonabit iniurias. id quod etiam sacrae literae commonent,Non misereberis in iudicio pauperis. A Equam enim teneri lancem oportet, ne cui fiat iniuria. Idcirco rhetores apud iudices, qui aliorum mi riarum aestimatores constituti sunt, negat ullum esse locum deprecationi, qua facti veniam deprecamur. Tum videatne sua benignitas ad peccandum alios invitet. insuper eius facti poenam praetermittet,cui plus imprudeliae inest, quam improbitatis; quaeq; nullam unquam alijs peccandi ansam praebitura sit. Praeterea magis opportuna clementia est in ancipite, & periculoso, quam in pacato, de tranquillo tempore: magis quoq; inter hostes , quam inter suos decora; quod maiorem animi placabilitatem, & magnitudinem inter illos praeserat; atq; auersos a se animos in se quadam

cum admiratione conuertat. Postremo non popularem

auram, sed virtutis speciem sequi debet .

De Iustitia,qua est pars totius moralis Virtutis

Istitia igitur Iegalis omnium virtutum adiumentis ad

uniueriss ciues pertinentia bona procurat: at quae singulorum inter se res, & utilitates conseruar, singularis quaedam virtus est, una ex moralibus, quae generali iustiatia tanquam pars toto cotinetur. appellaturq; iustitia, quia res ad aequalitatem reuocat. Reuocat autem ad aequalit

tem res , non quidem omnes sed quae in plures partes aequales

107쪽

LIS ER TERTI VS. ro

quales & inaequales diuidi possunt. R ecteq; sinii ur ius suum cuiq; tribuens virtus: vel constans & perpetua ius suum cuiq; tribuendi voluntas. Nam iustitia non est intelligentiae, sed voluntatis affectio: ac constans est, quoniam habitus est, semper idem, & sibi similis ; quippe in eodem proposito constanter se habet,&idem perpetuo vult. Itaq; nullum verbum redundat in definitione. quod vitiosum e set . Nec moderandis animi perturbationibus, e quarum

temperatione reliquae virtutes morales certam sorma sor tiuntur, sed componendis actionibus operam suam nauat, atq; ijs actionibus, quae circa bona externa, eaq; pluribus communia versantur: unde sormam,& nomen trahit. Idii; curat, ut cuiq; quod suum est, quod inquam cuiq; peraequa proportione debetur, tribuatur. Quare inter eos est, qui eadem externa bona participant :ac rerum quandam mensuram considerat.)At reliquae virtutes morales non rerum mensuram, sed assectionum modum attendunt. Sed dices sorte non ne omnis virtus moralis id spectat, quod inter duo extrema medium ratio constituiti Sic est; sed hoc medium a ratione constitutum tanquam regulam ad comparandas inter se res admouet. Itaq; ex praescripto rati nis res inter se comparat ;& naturali iure innixa rerum a quam proportionem deprehendit. Adde quod extrema, inter quae iustitia medium statuit, ambo vitiosa non sunt. tantum enim ratione, non etiam re inter se discrepant:siquidem in alio plus capiendi,in alio minus habedi ratio est. Proinde bonorum plus capere , quam deceat, vitium est; at minus accipere, quam aequum sit, abest a vitio. Caeterum quod minus est malum rationem boni subit; quatenus optabilius est,quam maius malum. Atqui extrema, inter quae medium reliquarum virtutum moralium est, ambo vultuperantur, quoniam inter se diuersas,&a recta ratione

desciscentes alitones habent. Equidem alia timidi,alia est

108쪽

audacis actio ,& re, & ratione dissimilis. Haec singularis iustitia in distribuentem, & permutantem diuiditur. Distribuens res communes inter socios partitur; permutans singulorum inter se bona permutat :& utraq; rerum arquam proportionem quaerit; sed altera geometricam,altera arithmeticam. Et quanquam eadem materies viriq; subiecta est, tamen utriusq; actiones diuersae sunt, sicut distributio a permutatione distinguitur ac permutans iustitia res aduertit, distribuens vero personas. De quibus ordine dicemus.

De Iustitia Distribuente . CAP. X ι

IVstitia, quae inter alios communia bona partitur, non

tam pretia rerum, quam personas hominum aduertit: studetq; pro cuiusq; dignitate rerum tributionem aequabilem efficere. Duo igitur potissime obseruat,& bona, quae diuidenda sunt, & homines, quibus illa sunt diuidemda: bona inquam non animi, nec corporis, sed Artunae; in quibus sunt pecuniae, dignitates, honores, & his similia.

Quae simpliciter bona dicuntur,non ut virtus, quae omni ratione est bona, sed quatenus ex se mala non sunr. D bent autem bona, quae distribuuntur,esse eiusmodi, ut plures in partes pares & impares diuidi possint: nec cuiusquam propria, sed eorum, inter quos est societas, debent esse comunia. Nam rem propriam elargiri, non iustitiae, sed liberalitatis est munus: nec cuiquam iniuria fit, si nihil illi triabuitur ex his, quorum nihil ad eum pertinet. Nec mercedem aliquam pro suscepto labore cuipiam dare iustitiae disti ibsientis, sed permutantis est. Res enim cum re, & merces cum labore consertur. At iustitia communium bon rum distributrix non utiq; rem cum re, sed cum hominis dignitate rem componit. Verum dices si isthaec bona sunt

109쪽

communia, quo pacto iustitia cuiq; tribuit quod suum est inempe quia totum & partes re conueniunt; atq; id, quod totum, etiam partes attingit. Verumtamem inter quos bona dispertienda sunt, est corum dignitas attendenda , qua alius alij praestat. Dignitatis autem ratio pro diuersis re rump. sermis dissimilis est. Etenim qua in ciuitate popuIus remp. administrat, libertas; in qua penes paucos, eos demit; potentes administratio est, opulentia; in qua opus mates gubernant, virtus praecipue commendatur. Itaq; in Democratia qui libertatem magis tueri videtur, alijs antefertur; in Oligarchia locupletior; in bene institutarem virtus summain habet authoritatem.Ut igitur iusta & aequa rerum partitio fiat , res ad personarum aequalitatem dispertiendae sunt. Ac quando plures personae sunt, & res etiam

plures, ad minimum quatuor constituere oportet, quae Ariastoteles minima, nos, si lubet, terminos, aut puncta Voc

mus; duas inquam personas, inter quas partitio fit, duas

itidem res,quae duabus personis distribuuntur: mox necesse. est res personis aequare, hoc est, medium, aequumq; tenere. medium dico, quod inter duo extrema est; aequum vero, quod aliquibus pari proportione aequum est . medium rerum est inter parum & nimium; aequum vero meritam personam respicit. Tunc igitur rerum iusta fit distributio, cum res aequa proportione ad personarum aequalitatem diuiduntur. Etenim proportio duplex est, quarum alteram

Arithmeticam , alterum Geometricam vocant; musicam

ad nostrum institutum nihil facientem relinquo. Propo tio arithmetica parem quantitatem rerum , veluti parem numerum , quo sex duo vincunt, & superantur a decem; geometrica non parem quantitatem, ted eandem rati nem ut ante diximus) attendit, velliti similem proporti nem, quam nouem ad sex,&sex ad quatuor habent,nimia Ium sexquialterain . Rursum utraq; proportio aut deuincta

110쪽

S continuata est,aut distincta & interpuncta. Distincta est, quae omnes partes inter se discretas habet,quas singulas inater se comparat. exempli causa, Qua ratione A , refertur ad C. sic B, resertur ad D. At in continuata unus, idemq; terminus bis in comparatione repetitur sic ; ut Α, cunic. sic C, cum B, consertur. Iustitia igitur, quae extemna bona inter plures, ad quos pertinent, diuidit, singulo rerum partes ad singulas personas simili ratione referens, non arithmeticam, sed geometricam proportionem seruat, eamq; distinctam.non enim rem magnitudinem,sed homunum dignitate praecipue respicit: atq; res cum personis ita

coponit, ut quanto alter alteri excellit,tanto res,quae huic datur, praestet rei, quae alteri tribuitur. Et ut exemplo res

declaretur, Inter Vlyssem& Diomedem sint XX. auri t lenta ab Agamemnone pro illorum meritis partienda; atq; Vlysses Diomedi sexquialtera proportione excellat : ut res

cum personis geometrica ratione conueniant, XII. tale

ta Vlyssi, VIII. Diomedi danda sunt. Quam enim propo tionem Ulytas ad Diomedem, eandem habent XII. ad VIII. Sic geometricam proportionem,& discretam vides esse seruatam. Sin aliter fiet, aequitatis ratio violabitur. Atq; hinc querimoniae oriuntur, dum sibi quisq; minus promeritis tributum esse existimat. Atq; ut princeps ille ciuit tis est aequus,qui res aequaliter partitur, sic & qui accipit est aequus, si est aequa distributione contentus.

D. Iuctitia permutant . CAP. X I I I I iustitia permutans non hominum dignitates,sed

rerum pretia, hoc est,tucri, aut damni magnit . dinem non geometrica, sed arithmetica comparatione considerat . Quare quod medium est inter nimium,

SEARCH

MENU NAVIGATION