장음표시 사용
61쪽
immutabilesq; considerat. Quodpropter veritas , quam prudentia e rebus exigit, pro rebus variatur: veritas vero scientiae simplex, & constans semper est. Ac prudentia nota solum uniuersas rerum conditiones attendit,sed ipsas communes rationes ad singuIas actiones applicat, ac rerum Mgendarum peculiares quasdam formas instituit, ab uniue salibus rerum conditionibus ad singulares actiones reuocante seipsam intelligentia. Voco autem singulares acti nes non totum unius hominis, sed totius familiae, & ciuit tis quae nimirum certae, & definitae sunt. Postremo recta dicitur, quia recto consilio regit actiones,honestatem, quae nobis in vita proposita esse debet, semper inspiciens. H nestum quid sit supra exposuirmis, bonum inquam, quod secundum rationem est. Nec immerito rerum agendarum finis,quoniam appetitum ad sequedum, aut fugiendum aliquid ciet,mouens causa vocatur. Qualis autem quisl est,ac.quomodo affectus, talem sibi vitae finem proponit: qui bonis quidem bonus est,& apparet; malis vero dumtaxat bonus apparet, cum malus sit, abhorrens a ratione: quorum videlicet animum suis voluptas illecebris corruptris Iam ut prudentia morales virtutes, sic ipsam prudentiam naturalis quaedam ratio moderatur , quae diuini luminis quaedam participatio est, a theologis verbo graeco nomin ta synderesis . Haec nimirum agendarum rerum commmnia quaedam principia sanciti qualia sunt ista, Nulli esse malefactedum; cuiq; suum esse reddendum: perindeq; sy deresis prudentiam regit,ut intelligentia, seu principiorum cognitio scientiam. Prudentia igitur recta ratio est, tum quia rerum agendarum rectas vias ostendit; tum quia est cum recta voluntate coniuncta : sine qua caeterae quidem virtutes intelligentiae suo quaeq; in genere perfectae esse possunt; prudentia esse non poteles sed potius calliditas, aut astutia, aut versutia est, quae ad nocc ndum alijs apta con-
62쪽
slia exquirit. ob quam regi Macedonum Philippo , de Annibali Carthaginensium duci perfidiae nota inusta est. quanquam propter vicinitatem quandoq; prudentia pro astutia, & astutia pro prudentia habetur. Sancteq; nos
Christus admonet, ut prudentes simus, sicut serpentes, dcsmplices,scut columbae; nimirum ut ne cuiquam nocea mus, atq; ab aliorum fraude nobis caueamus. Quamo rem si prudentia virtutes morales ad certam rationem diarisit,ac cui utq; actionis modum praescribit,merito virtutum omnium moralium regina,& parens esti nec inscite Plato saepe uno prudentiae nomine omnem virtutem moralem
amplectitur. Atq; ut sapientia cognitionum,sic prudentia actionum architectonica dicitur . quare interdum sapientia nominatur, quod humanas actiones ad laudabilem finem instituit.
De tribus OsficiDirudentia . CA P . X IIE x igit*x ς rum rerum prudentia ,quae ad vitae finem
pertinent. Finis totius vitae ultimus est ipsa seliciatas, & summum bonum; peculiaris vero finis est, quem aliqua actio spectat: qui & ipse ad ultimum refertur. Et finis quidem semper certus,& fixus est: quae vero finis causa sunt, incerta, & indefinita sunt propter rerum , personarum,locorum, temporum varietatem. Quare finis inconsultationem non venit; sed ea, quae ad finem faciunt, deliberationem habent .Verum exemplo res doceatur. Ciuilis vitae finis est felicitas,quae in virtutis actione consistit cum rerum ad victu, & cultum necessariarii opportunitate, di copia . Quo de fine nulla unquam accidit consultatio;
sed de his quaeri, & disceptari solet, quae ad consequendamia conseruandam felicitatem pertinent. Huius felicitatis
63쪽
comparandae, aut conseruandae gratia interdum oritur de bello cum aliquo gerendo consultatio. quod ubi decretum est capi oportere, tum alia quaestio de administratione belli oritur. Itaq; quod in consultationem antea Vocabatur,
id nunc finis in quaestione de administratione belli est. Prudens utrunq; finem prospicit ; & quae utriusq; finis gratia facienda sint solerter excogitat, ac graui iudicio ponderat . Atq; absolute prudens est, qui toti vitae bene consulit; ali, qua vero ex parte prudens, qui in aliquibus rebus sapit. Ac porro ossicia prudentiae tria potissime sunt, quae eodem spectant, consissere, i uili care, praecipere. Confisere est
ca perquirere, quae ad consequendum finem conserunt. quod sine ratiocinatione fieri nequit. Ideo prudentem eum appellare solemus, qui de rebus agendis bene ratiocinatur: eiusq; familiaris est prudentia , cuius propria est ratio. Quamobrem finem animo ante capi oportet, quam consilia exquiri. Bestiae, quia nullum finem praesentiunt, neq; ea, quae ad finem reseruntur,intelligunt, vacant prudentia; tamen quia naturae quodam ductu aliqua opera moliuntur, quae a ratione proficisci videntur, quandoq; prudentes V . cantur. Alterum officium prudentiae est nam inuenti nem iudicium sequitur excogitata consilia diiudicare , ac rerum,& personarum attributa perpendere. Tertium munus, idemq; potissimum est praecipere, hoc est, iubere ut probata consilia exequamur . Nec inficior voluntatis es animi vires mouere, sed mouendi modus, quem praeceptio designat, ad rationem attinet. Ad quae prudentiae munera
exercenda tres animi virtutes exiguntur, is 3 - , πιεια malo graecis verbis vii , quam latinis, quae nulla propria sunt. Eiciatuis est vis inueniendi quod bonum est consilium. Bonum vero est, quod honestum est ,& ad rem
honestam tempestiue adhibetur. Nam cum aut praua cO
gitatio suscipitur, aut indecora,& iniqua res proponitur,
64쪽
tunc nullum verum consilium est. Hoc simile est, ae si BIsam conclusionem cx veris propositionibus, aut ex fauss propositionibus veram conclusionem ericias. Postremo nisi consilio in tempore vianur, nullum ex eo fructum c piemus. Tunc sane oppominum est, cum nec citius, nec tardius, quam res postulat, adhibetur. Idcirco autem E c.vida temporis rationem maxime habet, quia tempus nostras actiones tanquam mclara metitur. με- sagacitatemsgnificat versantem circa ea,quae sunt subiecta prudentiae. Eius munus est de inuentis consilijs iudicare, apta ne,an inepta ad ea,quae volumus, sint. Iudicat autem singularum rerum proprijs rationibus. VeIum γνωl in communibus re rum agendarum rationibus,tanquam uniuersalibus princiapijs sapientiam imitata de illis iudicat, aduertensii; omnia, quae pe HOnas, res, loca ,&tempora circunstant, corrigit ea , quae praeter consulentis mentem euenire possent. Itaq;. εσυ emendans, sensus aequi & boni viri dicitur: quia aequitas & bonitas ius , quod scriptum est, temperat. re prudentiae necessaria est circumspectio, eorum scilicet, quae rebus,& personis assignantur, accurata consideratio. cui adiuncta est cautio, qua vitantur mala, quae nos possimi in errorem aliquem boni specie inducere. Nec mirum videri debet, si una virtus inuentioni, duae iudicio de stinentur ; quia in iudicando tum proprijs rerum, tum
communibus rationibus utimur. Ideo autem ευ'R:-u ,σ--πις, γνω- sunt virtutes , quia inuentionem , iudiciumq; perficiunt. quanquam ex ingenij bonitate multum virium - accipiunt. Suntq; ministrae prudentiae; cui deseruiunt: ni ipsas prudentiae vires esse dicamus. At vero contra haec tria prudentiae officia imprudentia tria e regione vitia opponit, contra inuentionem cogitationem praecipitem, contra iudicium inconsiderantiam, contra praeceptionem in- constantiam: quae uno temeritatis nomine comprehendi
65쪽
possunt. Praeceps cogitatio mentem a vera inquisitione a ducit: inconsiderantia confundit ea,quae distingui debent rinconstantia id, quod assumendum est,repudians, a propo-sto consilio animum reuocat. quae quidem inconstantia liscet ab appetitu nascatur, tamen desectu rationis augetur. Nec minus,quam temeritas,est prudeliae inimica voluptas; quae rectam existimationem, & rationem deprauat, dum aestu suo totam animam absorbet . Quocirca temperantia, quae voluptatem refrenat, ..μη a graecis, id est,prudentiae custos nuncupata est. Igitur a prudente duo maximὰ vitia fugienda sunt temeritas, & libido: adde etiam neglia sentiam;quae bonae consiliorum inuentioni minime haerens, dum multa facere omittit, multorum incommodorum, &malorum causa existit. Atq; ingeniose Homerus Palla- I t. εἰ
dem inducit suadentem Tytidi magno animo Martem, &Venerem ense ferire, si gloriosam victoriam consequi velitr& in Tytidis vertice lucentem flammam effngit, dum is Venerem Martem ii debellat ; quod depulsa temeritate, de fugata voluptate prudentis ratio vigeat. Quibus vero reobus paretur prudentia docendum mox est.
cuibus relus paretur Prudentia.
Comparatur autem ut breuiter dicam prudentia,
sicut excellentes res aliae,natura, doctrina,vsu. In natura spectamus haec, acumen ingenij,siue perspicacitatem in inquirendo , iudicium acre in discernendo, memoriam stabilem in retinedo ea, quae notata, di probata experientia sunt. Quae dona esse naturae ex corporis, qua vigent, temperatione cognoscimus. Nam pars corporis, in
qua residet phantasia, cuius est oblatarum sibi a sensu com- I muni
66쪽
muni rerum formas effngere, si bene compacta est, solem tes &ingeniosos homines facit: in qua vero sensus communis habitat,bene composita sedes acres iudicio habet;cuius est rerum, quae sibi a sensibus offeruntur, proprietates diasternere. Hinc aliquos ingenio magis, quam iudicio,contra,aliquos iudicio magis, quam ingenio valere videmus. Est autem perspicacitas , siue solertia,eius,quod deceat, ex visa re aliqua coniectura ; graeciae χsαν vocant; quae in subitis rebus potissime cernitur. Hac qui pollet ad consissendum aptissimus esse censetur. At iudicii bonitas in discernendo spectatur; graeci σώεσπ appellant: de qua supra loquuti sumus. Memoria vero tum a natura vim accipit;
nam pars capitis, in qua locatur, quo siccior est , eo est ad
consei uandas species aptior; tum robur ex praeceptis,& ex ercitatione, sicut reliqua naturae dona, acquirit . Memoria& experieti a iudicium perpoliunt: siquiaem humanae actiones cum eodem modo non semper evadant, prudens non
solum communibus rationibus duci debet, sed etiam experimentis , tanquam singularum rerum testibus atq; magistris. Constat autem experimentum plurium, similiumq; rerum memoria. Quamobrem prudentia dum ad res singulas sese applicat, ministram adhibet cogitationem ortam ab interiore lensu ,qui phantasia dicitur. Praeter ista naturae dona requiritur doctrina: quae licet eas opportunitates non inserat, quas natura ingenerat, tamen innatas facultates vel confirmat, vel auget. Ideoq; in eo, qui prudentiam comparare ex aliorum praeceptis velit, docilitatem quoq; desiderant ij, qui doceri virtutem afirmant. Et ut Platoni,qui contra Protagoram sentit nullis neq; naturae, neq; doctrinae adiumentis virtutem acquiri, sed diuina quadam sorte donari,demus absolutionem virtutis neq; a natura , neq; a doctrina esse; tamen & naturae dona, & submdia doctrinae nemo unquam, opinor, ad Obtinendam vir-- tutis
67쪽
tutis possessionem conserre negauerit. Non enim parum S proprijs experientijs, & aliorum documentis ad prude
tiam erudimur , cum actionum humanarum rationes, quae
permultas,magnasq; varietates sucipiunt, nec breui tempore cognosci, neq, omnes unius industria percipi possint. Postremo usus, quem affert aetas, potior, quam natura, &doctrina, est ad prudentiam: quae temporis & experientiae indiget,ut rerum agendarum rationes consequatur; dicta ob id memoriar,& experientiae filia. Quocirca magis famialiaris est senibus, quam iuuenibus; qui quoniam miniis viaxere , pauciores habent experientias: ne dicam quod perturbationibus agitati maioribus nec verum facile cernunt, nec constanter bonis consilijs,& rebus insistunt. In senibus& sedatae perturbationes, & aetas Iongior, & experientia diuturnior est . Itaq; ad comparandum usum prudentiae iuuat multis in negocijs tam publicis, quam priuatis vers
tum esse, ac varios euentus expertum fuisse . Plato etiam peregrinationes ad remp. bene gerendam accommodatis.
simas putat. qua laude suum Vlyssem Homerus in primis
commendat ; quem canit multorum hominum mores, v
besq; vidisse. Quod si quaeras utra plus valeat ad prudentiam, domina ne,an experientiat meo quidem iudicio plus experientia. Nam haec singula conspicit, illa dumtaxat uniuersa; haec propria, illa similia; hanc raro, illam saepe fallunt euenta. Ex his omnibus, quae de prudentia dicta
sunt,quidam res octo colligunt ad illam comparandam necessarias, rationem, intelligentiam, solertiam, docilitatem, memoriam, circumspectionem, cautionem, prouidentiam. Rationem dico rationis usum. Est enim prudentis ossicium bene consulere . consulere vero est res inter se conferre.
atqui hoc opus est rationis proprium. Verum quia omnis ratiocinatio ab aliquo certo principio ducitur, etiam principij rectam existimationem haberi oportet: quae tum intel-I a ligen-
68쪽
ligentia, quia principij cuiusdam cognitio est, tum etiam sensus dicitur, quia rei singularis est: sensus inquam non
exterior, sed interior, quam cogitationem vocavimus. At solertia est celer rationis , qua aliquid agendum est, inuentio: docilitas discendi, percipiendiue facilitas: memoria rerum inuentarum ,& experientijs comprobatarum custos. Atq; hae res quinque ad excogitandum valent;atq; ad prudentiae praecipuum munus,quod consulere esse diximus,spectant: tres reliquae res ad iudicandum,& praecipiendum pertinent, circumspectio in quam, quae est rerum nos ci cunstantium diligens animaduersio ; cautio, quae est a m lis cum ratione declinatio; prouidentia, quae cuncta recte digerit, omnium praestantissima, & a qua prudentia nomen accepit. Nec inscite Cicero tria in uniuersum prudentiae adscribit, memoriam praeteritorum, cognitionem praesen tium,prouidentiam futurorum; quoniam prudentia ex praeteritarum rerum memoria prouidens futuras rite praesentes administrat.
De Formis Prudentia. CA P. X I I I I .
AD distinguendas vero Armas prudentiae repetere
oportet quod supra diximus, videlicet,prude tiam humana bona procurare. Bon um aut Vnam personam,aut plures attingit. Ergo prudentia duplex est, propria,& communis. Mox communis vel rei familiaris est,
o ηονομη graece, ulli ciuilis, Φιλιαι- . Oeconomica media est
inter priuata unius, & ciuilem. Nam ut unus homo pars f miliar, sic una familia pars ciuitatis est. Ciuilis rursu duplex. vel enim ciuitatis uniuersum bonum tuetur: quod maxime
lacit condendo leges,& sanciendo poenas & praemia; vel res singulas ciuitatis curat: illa legum prudentia nominatur, haec
69쪽
haec cum proprio careret, nomine generis est appellata ciuilis. Atq; haec vel controuersiarum iudicia exercet, Vel gerendarum rerum decreta facit. Ex quibus, quasi sontubus, orta sunt duo illa praecipua,& maxima causarum gen ra oratorum, iudiciale, quod in iudicijs, deliberativum, quod in concione versatur.Quamobrem Aristoteles artem R. bet. r. rhetoricam ciuilis iacultatis propaginem appellauit. At Iegum prudentia tot in genera diuidi potest, quot sunt re- irump. formae,penes quas est serendarum legum authoritaS. . , Formae rerumpub. laudabiles tres sunt, Monarchia, in qua unus; Aristocratia, in qua optimates ; Democratia, in qua populus remp.bene gubernat. In his aliqui militarem prudentiam ponunt, quae totius ciuitatis utilitatem ab hostiliabus incommodis suo consilio tegit atq; defendit: atq; ut Mnimantes non solum cupiditate ad appetenda utilia, sed etiam ad depellendas res aduersas ira mouentur; sic ciuiatates non solum prudentia legum ad comparandam ciuium felicitatem, sed etiam militari scientia ad propulsandas inimicorum iniurias, & peticula instructa & ornatae esse . debent.
De Arie. CAP. TV. PRrdentiae vicina est ars: quam graeci a solertia memtis τέχνην appellant. Cuius equidem plures noti n es sunt. Nam quandoq; rectam rationem, ut apud
Horatium, In vitium ducit culpae fuga, si caret arte. DPM
quandoq; prudentiam, ut apud Ovidium,2 'n minor est virtus, quam quaerere, parta tueri icasus inest illic, bis erit artis opus.
70쪽
sermam reperietis persectam arte, non usu. quandoq; e perientiam , ut arte pugnare. quandoq; viam , modum,institutionem , doctrinam , disciplinam signisicat, quia certis praeceptionibus constat. interdum quoq; astum & dolum, perinde ut graecorum sic apud Virgilium, - 1lle desis instructus , ct arte Pelasia.& apud Terentium,
In Eunu- Tam scio hanc tectaam a Farmenone profectam,quam me viuere.
θρ. Philosophis tamen ars proprie est rerum faciendarum recta ratio. Ac pleriq; artis nomen a d τη, δεννῆς graeco verbo deducunt; & viriq; voci tam graecae,quam latinae omnem cognitionem , virtutem , atq; praestantiam subijciunt: nonnulli ab arctando derivant; quod ars multarum perinceptionum collectio sit. Eius de finitiones a praestantissimis ingenijs tres nobis traditae sunt. Prima a Cicerone,qui non dubiam, & apertam scientiam artis nomine appellat, Ars, inquiens, est earum rerum, quae sciuntur. Idemq; alibi, Ars est, quae cognitis,penitus ; perspectis,& in unum e itum spectantibus, & nunquam fallentibus rebus continetur. A qua non dissimilis est illa apud Lucianum, qua Siamon quidam parasiti artem aliquam esse probat sic, Σώτημα
Quae definitio artes humanae vitae inutiles ex artis finibus repellit. Tertia definitio datur a philosophis haec, Ars est recta rerum faciendarum ratio. quae uno tantum verbo 1 prudentiae definitione disiungitur. Nam illa rerum agendarum est, haec faciendarum. Differt autem a factione actio. Nam actio in ipso prudente consistit; factio extra T. AE . mentem artificis erumpit; illa nullum opus relinquit,quod aliquo se nsu percipiatur; haec opus struit, quod cerni, tam, nὸ se potest. Idcirco Aristoteles artem vocavit operis ratio Tart. ania nem. Vnde ars materiam, instrumenta ab alio mutuatur; mal. ca. I. prudentia in se omnia posita habet. Itaq; actio se ipsa contenta