De immaculato B. V. Mariae conceptu an dogmatico decreto definiri possit disquisitio theologica Ioannis Perrone

발행: 1847년

분량: 296페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

senserit argumento, operae tamen pretium esse eensuimus

appositam de ipso Ecclesiae sensu tractationem adiicere. Ex duplici autem sonte eum colligi posse arbitramur tum scilicet ex pastorum, tum ex fidelium sese gerendi ratione.

Re primo quidem ad pastores quod speetat, horum sententiam circa immaculatum Virginis conceptum tacito miligore est ex iisdem liturgiis, quae ab Ecclesiae pastoribus

ad usum uniuscuiusque dioeceseos sunt concinnatae, nec

non ex publicis, quas de hoc mysterio ad populos sibi eo- missos, concionibus habuere. Hi enim in Ecclesia graeca, seu potius orientali universa, certatim hoe B. Virginis privilegium praeconiis egerre connisi sunt. Idem existimes velim de sesti eel obratione, quae primum uno consensu in orientali Ecclesia ipsorum opera instituta est, deinde vero in Ecclesia occidentali, licet temporis tractu propagata su

rit, ac demum ubique recepta.

Cum vero nemo epocham praefiniro possit, qua festum hoc primo institutum sit, quia auctores qui de eo loquuntur, nullatenus ab se illud institutum amrmani, sed doro tanquam iam recepto disserunt, iure merito insertur fere ab immemorabili, ut aiunt, praesertim in Ecclesia graeca et orioniali ipsius celebrationem invaluisso. Ex pastorum porro doetrina fideles eam animo imbiberunt erga hoc mysterium venerationem, ac studium uinumquam in eorum cordibus, in quibus altissimas radices fixerat, vel minimum dosorbuerit, immo in dies magis ae magis incremenia ceperit. Haud obscura huius fidelium sensus circa immaeulatam Virginis Coneeptionem vestigia in antiquitate remotissima occurrunt. Enimvero nisi alto haec persuasio fi- dolium mentibus insculpta suisset, Iulianus pelagianus numquam s. Augustinum arguisset, quod ipso doctrinam do-sondens de universali in omnes homines peccati propagatione insensior esset Mariae, quam Iovinianus. Illa, inquiebat enim Iulianus , virgin tutem Mariae partus eonditione di soluit. Tu ipsam variam diabolo naseendi conditione tran-

Ex Melmiae pastoribu . Ex fidelibus. Eius ant quitas

92쪽

- 76 seribis; videlicet, eum te auctore et magistro in omnes originalis labes propagetur, adeoque diaboli mancipia omnes Emeias, ipsa quoque Virgo eadem conditione tenebitur, a quo christianae aures prorsus abhorrent. Nisi enim haee mens fuisset Iuliano, numquam hic novator id s. Doctori obiecisset. Iam vero, uti vidimus, Augustinus ut eam a se propulsaret calumniam, quam ipsi impingebat Iulianus, negat id eo equens esse; quia etsi id ferret Mariae eonditio, utpote communi ratione genitae, adeoque debitum et ipsa labem hane eontrahendi praeseserret; prae eupata tamen speciali gratia, numquam in diaboli servitutem ineidit. Τalis enim est vis responsio is s. Augustini: Aon tramcmbimus dialola Mariam eonduione naseendi, sed ideo quia ipsaeonditio miritur gratia renascendi; perinde ae si diceret: salsum est quod ut certum tibi assumis e siquidem B. Vidigo in conceptione ipsa per gratiam Salvatoris ab hoe de-hito soluta est, atque ideo numquam in diaboli eessiti testatem. Quod autem heie ab Augustino agatur de conceptione, palol: etenim nonnisi in conceptionis actu contrahitur originale peccatum. Quaevis alia huius textus xpositio a nonnullis excogitata violenta est, et ab Augustini mente prorsus aliena si . Hie ipso fidelium sensus circa omnimodam B. Virginis a quovis peccato immunitatem ex alia Pelagii obiectione apud s. Augustinum elucet. Etenim ille haeresiartha, ut evineeret posse hominem osse absque peccato, exemplum urgebat B. Virginis Mariae his verbis: Ipsam Domini et Salvaιoris nostri Matrem sine peeeato eonfiteri meesse esse pietati. Tantum vero abest ut Augustinus id reiiciat, ut

illud probet magis atque confirmet dicens: Quod ei plus

gratias eouatum fuerit ad eineendum omni eae parte mem-ιum, quae concipera et parere meruit quem eo rataι nullum

93쪽

Se demum prodidit latens in populo fidoli pius hie

sensus erga singulare B. Virginis privilegium, quum controversia in utramque partem agitaretur. Universalis siquidem protinus et constans ita esseetus est, ut numquam deficere aut languescere potuerit; immo quo plures ex adversa parto ad eum restinguendum fierent conatus, eo in maiorem iugiter claritudinem prosilierit. Dieet fortasse quispiam populum agi potius quam agere, iisque adhaerese re sententiis, quibus imbutus a pastoribus aut institui ribus luerit: quod si his addatur illa, quae sere suapte natura insita christiano populo est erga B. Virginem pietas ae propensio, optime intelligi, quare sideles piae sententiae mordicus adhaeserint. Esto: detur id modo. Quid indo pNempo sequitur, Melesiae quoque pastores communem hanct nuisse sententiam, ne parem animi dispositionem et propensionem in eis extitisse: adeoque alterum ab altero communitur.

CAPUT XIV.

Iter sibi sternunt immaeulati conceptus patroni ad id quod intendunt, vim ostendendo argumentorum, quae eon gruentiae seu decentiae vocitantur. Id vero estieiunt in medium proserentes principium ab Augustino praestitulum: Quidquid tibi xera ralione melius oecurrerit, aetas fecisse Deum tamquam bonorum omnium eo storem ili; scilicet Deum semper agere quidquid est aptius, et reeiae rationis dictamini convenientius apparet. Hoe praeiacto landamento, ipsi urgent rationes congruentiae quas bifariam dispescunt, in positivas scilicet ae negatis . Positivas a decentia petunt, negativas autem ab inde-

Qua ratione E prodiderit. Via argu

monti ron gruentiae.

94쪽

nis eum sime talis Trinil. Per onis

- 78 eontia; utrasque vero multiplici ex capite deducunt: n chorum argumenta singillatim breviterque attingemus. Prima itaque deeentiae ratio positiva, quae et potior est, et fundamenti instar assumitur, divinae matris est dignitas atque omium. Sane huic rationi institorunt antiqui Ecelesiae Patres, ut vidimus, qui exinde unanimi consensione inserunt, summam B. Virginis excellentiam et sanctitatem; adeo ut eidem vel ipsi spiritus caelestes cedani Satis erit oeulos in allata Patrum testimonia coniicere ut id clarissimo appareat. Cum enim divino huic munori obeundo ab aeternitate ipsa B. Virgo fuerit a Deo elocia ae praedestinata, iure deducunt debuisse iis ornari naturae aegratiae dolibus, quibus creaturas omnes aut elleret. Talis Porro non esset, nisi fuisset immunis, non ab noxis modo quae propria actione patrantur, verum et ab ipsa culpa primigenia, quae universam hominum insecit naturam. Siquidem fini media sunt accommodanda. Deus igitur qui sapientissi- Inus est ac summe poteus a communi eam lego servare debuit. Patres praeterea hac ipsa de causa uno ore assirmant, Deum peculiari ratione L. Virginem veluti aedem suam in qua corporaliter habitaret, sibi extruxisse, effecisse, fabrica-lum esse. Non est autem putandum, eum voluisse ui opus tam eximium ab ipsa sua molitione iuseclum sordidumque esset, daemonisque foret hahitae ulum, vel minimo licet temporis momento It . Id ipsum colligunt e variis relationibus quas B. Vt go ob divinam maremitatem suam ad singulas sanctissimae Triadis Pomonas nacta est. Ac primum ex ea quae Mariam inter et Christum seu Verbum carnem iactum interest. Cum enim Verbum per incarnationem suturum esse verus ac naturalis Mariae filius, sane decebat ut Matris

anima ad diem VIII doeomhris utithoe argumentum p ehorrima suo vit, nee non Bossueti sermora I, I et

lissime rationea eongruentia quihu ad truitur immaeulata virginia con coplio. in auo lumine ponit; qua voro eidem adversari videntur. ala solvit. O . Bosso it edit. Versatiloa

95쪽

- 79 honori et amori prospiceret: minime vero huic amori atque honori consuluisset, si eam maculari originali vitio passus Psset, eum potuisset singularis redemptionis ope immunem cam ab eiusmodi macula integramque servare. Hanc ipsam docentiae rationem urgent oliam ex parte ipsius Filii prout ipsam sibi matrem delegit. Et sane quidem : Christus est. qui sibi Mariam in matrem adscivit. Quod si paren-lum decus ex communi sensu in filios redundat, multo id magis verum esset, si filiis datum foret parentes si-himel eligere. Illi enim numquam patrem aut matrem sibi praeoptarent qui infamiae nota aliquando inusti fuissent: id ruim in ipsorum dedecus vergeret. Cum igitur in Christi potestate fuerit sanctissimam ac immaculatam sibi parentem eligere, dubitandum ne est uirum maculatam pOtius an immaculatam, etsi ad punctum temporis, sibi adsciscere maluerit Θ Haec deinde auctori latibus seu opportunis testimoniis Patrum communiunt, alque confirmant si . His adiiciunt relationes quas cum Patre et Spiritu Sancto beatissima Virgo ob suum matris Dei munus pec tiari ratione adepta est. Ac primo, quod ea de causa silia primogenita aeterni Patris passim a Patribus nuncupetur qui eidem aecommodant illa Ecclesiastici verba, quae de di-

l Quis re Ii possunt apud Strox. xi Dp. eit. lib. 1, cap. S. Nos heio

Pontenti erimus specimInis gratia unius alterius τε Patris verba pr ferre, quae hue reseruntur. S. Am-hrosius Ep. 83, data ad Sisinnium n. 2. seribiti Genitales filios eue generea, ad naturam refertur iadaevos vel adoptiona vel eopulaeeaeeorea eue nostro errori a scribitur. Opp. edit. Naur. Tom. I eol. 1103. Aie aliam s. Bernardu

Inviil. 2. super Missus est n. 1, Faetor hominum, inqui vi homo feret se iturus da homina, talem sibi ore omnQua dilua deligera,

immo eondere Matrem, qualem elaa daena aetabar, et acti noverat plaei uram. Opp. M. Naur. Tom. I. eol. 745 Dem Theodotus aneyr nua in Homil. I. de Natis. Dominiquam hahnt in cone. sphesino ait: oniam natus est in eama Femhum Dei eustodit Diminualem , aeipsum Factum ostendens. Apud

Haeduinum Ael. eone. Tom. I. col.

1645. Nota etiam sunt a. Leoni verba ex sem. I, da metis. D misi eap. 1: Fimo restia Bau dieas asirpia eligitur, quaa mer gravidanda fo/lu disinam hum namque prolem prius eoisiperet

Cum mi

Filio.

cum Patro

ei spiritu di.

96쪽

Ex pius de xponsalicine

eum spiritu

vina Sapientia dieta sunt: Go eae ore Altissimi prodiri primostentia ante omnem ereaturam; videlicet quoad pra destinationem et gratiam, qua idonea facta suit ut euin-dem Filium in carno gigneret, qui ab aeterno in natura divina a Patro gignitur. Quapropter sanctissima Virgo ea euiusquemodi sanctitate dolata esse debuit, quae aliquatenus cum Dei ipsius comparari sanctitate posset, quaeque proinde in perpetua a cuiusvis eulpae reatu immunitato consisteret.

Νoquo minoris est roboris illud congruentiae argumentum quod e relatione desumitur, quae hac ipsa de causa inter beatissimam Virginem intercedit ac Spiritum Sanetum cuius illa sponsa est nuncupata. Etenim Spiritus S. sunctus est vice viri cum pius uterum laeeundavit, iuxta illud quod legitur Luc. I, 55 : Spiritus Sanctus superveniet in te, et xirtus Altissimi obumbrabit tibi iI . Licet vero spiritale eiusmodi connubium consummatum veluti fuerit in inearnationis mysterio, inchoatum tamen est in ipsius Virginis eonditione, uti animadvertit Gersonius scribens: Beatam Virginem respira primo modo dum ab instanti suae creationis initiatum est maιrimonium eum aeterno sponso Deo

per arrham fidei, spei, charitatis et ceterarum tirtutum 12 . Cum igitur divinus Spiritus B. Virginem peculiarem sibi sponsam olim suturam per gratiam praedestinaverit, eali que velut in spiritalis connullii pignus seu in arrham sponsalitiam omnibus virtutibus in ipso creationis momento ditaverit , profecto iuro meritoque insertur eius animam a precati eontaminatione liberam voluisse.

iij nupertus abbas sic exponit Rotunditalom a spiritu A. tribulam B. Virgini: Da Spiritus s.) uterum

virilineum eoelirus irrorariι, Nonda aua Euhstantia. sed da naturali humora ipsius ineorruptas eiamia. In quo mira et mona distantia esl, ah omni eo eptu univera eamis. quia vim amolinam mericorporis, Non vis eririnae a ae- radens, sed Spiritus sancius intus operans, eaeiravit. comment. in MaliΛ. cap. I, O . sedit. Colonia.

Alphal. 73. Liti. G. apud. Atrotri m. I, lih. 2. eap. 7. Quom tamen textum in opp. M. Gersonii edit. Εllisa Ini-Pin minime inveni.

Dissili ed by Corale

97쪽

- 81 - Λ qua quidem ratione vix et illa discrepat, quae ducitur ex connubio, quod Christus in Virginis utero eum

humana natura coniunxit, dum eam sibi in unitate personae copulavit iuxta illud s. Thomae: Congruum fuit beatae Virgini annuntiari quod esset Christum conceptura, ut ostenderetur esse quoddam spirituale matrimonium inter F lium Dei et humanam naturam; et ideo per annuntiationem expectabatur consensus Virginis, Deo totius humanae naturae it . Iamvero sponsam maxime decet puram, quoad fieri potest, atque immaculatam esse, praegerlim Vero ingenuam, quaeque alieri nunquam adhaeserit, idque eo magis quo sanctior, atque excellentioris conditionis est sponsus. Talis

autem dici haudquaquam potuisset Maria, si aliquando. tametsi ad temporis punctum, peccato suisset insecta ac Satanae veluti mancipium propter culpam addicta. At enim tum Christus, tum Spiritus Sanctus, qui vel in ipso eius ortu aut conceptione eam sibi desponderunt, substantialis sunt sanctitas: decebat igitur eos inlaminatam sibi B. Virginem servare, nec pati umquam ut ipsa tali alliceretur contumelia.

Ex divino eiusmodi mysticoque connubio factum est, ut B. Virgo veluti omnium viventium mater habita fuerit, teste s. Epiphanio, qui ita seribit: mee esι ibeata Mater

Dei quam adumbravis Eva, quae viventium mater quodam aenigmatis involuero nuneupatur, 3iquidem Eva tum uiuentium est appellata mater Revera tamen a Maria Virgine nita esι in mundum introdueιa, ut et vivemem pariat, et risentium Maria su mater. Ouoeirea rixentium mater adumbrata similitudine Maria dieitur i2 ; adeo ut illa, quae

secundum carnem proloparentum ceterorum tuo patriarcharum filia erat, omnium parens secundum spiritum es- secta fuerit. Duaro cum Christus primarius vitae huius auctor non propter culpam morti fuerit obnoxius, consP-quens est, B. Virginem. quae per participationem hunc

nubio Verbi eum B. Virgineali S. p. q. 30. ar. l. t adorea. meres. lib. III. merea. 78. n. 18. edit. Pelav Tom. II.

98쪽

Ex μn quod laeta sit Na. or omnium livontium.

- 82 illulum eum Christo habuit eommunem , debuisse ex privilegio ab hac morte immunem servari. Idque eo magis dioendum quo in prinepto, ut scholae loqui solent, prine piati virtus reperiatur necesse est. Cum igitur protoplasti in ortu suo culpa vacaverint, ornatique gratia statim suerint, debuit et hae decorari B. Virgo, qua mediante ex Patrum mento primi progenitores eiusmodi gratiam sunt

conseculi. Quo sensu B. Virginem ita s. Bernardus e-- pellabat : O foeminam singulariter venerandam, super omnes foeminas admirabilem, parentum reparatricem, postero

rum eis fleatricem illi Aecedit quod a communi homi

num sensu abhorrere censeatur, ut quidquam, quod alieri causa esse debet, depereat. Hinc absonum suisset ut Eva, quae data uxor Adae fuerat ad humani generis propagationem, ante ipsam generationem moreretur. Si igitur B. Virgo, ut ex memoratis patet, viventium omnium secundum spiritum extitit mater, haud profecto debuit inoa vita spiritus deficere, seu nunquam ipsa debuit gratia

carere.

His demum alia subneetunt argumenta piae sententiae assertores ex multimodis titulis, qui e divinae matris mun re dimanant, deprompta, quibusque reipsa B. Virginem Ecelesia condecorat. Quandoquidem Ecclesia Mariam totius universitatis, proindeque Angelorum, atque hominum omnium reginam appellat. Hi autem lituli inanes ae nugatorii profecto non sunt, sed solido veritatis landamento innituntur. Quod si B. Virgo Angelorum regina est, ac super choros Angelorum evecta, congruum videtur omnino, ipsam nulla ratione debuisse aliquando illa gratia carere, qua Angelorum agmina, ac protoparentes a suae conditionis exordio ornati et aucti a Deo sunt iuxta celebre Augustinianum illud ossatum: Erat Deus in eis eondens naturam eι

n. 3. ed. est. Vol. I. eo . 744. A lithesin porro hie instituerat s. Do cior Evam inter et Mariam dicem praeter cetera. Curea mater ad Atiam , Ora matris opprobrium a

feres: ipsa pasti pro matre satias civi. gura rere vir eeradu per Ioeminam; in non erigitur nisi per

Deminam.

99쪽

- 83 largieris gratiam. Alioquin serva rebellium Angelorum B. Virgo extitisset, quod nefas videtur de Angelorum e gitare regina, qui nunquam gratia sunt destituti, nec prinpterea servi aliquando aut mancipia peccati fuero. Item non conveniebat, Mariam in gratiae ordine esse protop rentibus inferiorem, quorum regina per gratiam erat sutura; suisset autem sane inferior, nisi Deus ipsam quoque in gratia, sicuti et illos, condidisset. Atque haec sunt praeeipua argumenta theologica, quibus catholici doctores singulare hoc privilegium immaculati Dei parae conceptus vindicare consueverunt, quaeque nos in eompendium retulimus, ipsi vero suse exponunt v rieque exornant si . Dixi praeeipua: alia enim quam- plura et illi praeter recensita adiiciunt, quae plus minusve ad rem conficiendam valent. Haec tamen nos praetermisimus tum quod ad ea, quae iam adduximus, facile revocari possunt, tum quod eiusmodi argumenta peremptoria non sunt, nequo landandae dogmatis definitioni, do quo uos potissimum inquirimus, per se paria, eum convenientiae et probabilitatis fines non excedant. Idem de argu mentis negativis esto iudicium, quae ex indecentia promuntur, quaeque inversa licet ratione in positivis includuntur. Quare ea persequi supervastaneum Puto.

Franciscus Guerra in v. Maiestas strviisFum et virtutum omnium

Deiparae Firginis. Hispali 1659.

Pro imma lata Demarae Firginis

Conceptione defensio. Complutil648. via. in sol. Io. Ant. Velasqueae De Maria imma lara concepta Vo . M. Lugd. 1653. Ele. Sed pras Q

is amurale rationes theologaeas ex

Dissilirco by Corale

100쪽

Nulla pro

ntraque sen tentia deo

rum testimo nia.

eontraria senientia. Ex Concilio tridentino at pontinetis constitution.

CAPUT XV.

Ilistorici veluti partes hueusque egimus ea enarrantes quae in controversia de immaculato B. Virginis Conceptu ab utraque contendentium parte pro temporum suecessu atque occasione prolata sunt. Haec iam ad trutinam r vocantes et invicem conserentes critica lance expendamus oportet, ut ex hac collatione atque 'tarn ρέσει quid tandem colligere liceat, dignoscamus. Ut autem eonfusioni oecurramus, quae sequeretur necesse foret, si haec permixto tractaremus, nos heic tolidem paragraphis proposita argumenta pro unoquoque placito, sive a Bibliis sive a Patribus. sive ex ΕeeIesiae sensu aliisque traditionis sontibus d sumpta, singillatim discutiemus.

S. I.

Argumenta bibliea pro utraque gententia eaependuntur. Fatendum prius ingenue est, nullum prorsus biblicorum testimoniorum suppetere, quod controversiam pro al-lerutra senientia plane definiat. Etenim quae ab impugnatoribus urgebantur e saeris litteris tostimonia, ea sunt quibus evincitur originalis Ia- his in omnes propagatio, nemine prorsus excepto, nee non quae redemptionis necessitatem probant, qua omnes omnino ac singuli, qui ex Ada progeniti sunt, indigent. Porro visua lola biblieos hosce textus in praesenti de qua agimus quaestiono destitui, constat non solum ex Constitutionibus pontificiis, verum etiam ex decreto tridentino; idque oppugnatores ipsi taleantur necesse est. Siquidem romani Pon tisees iteratis decretis contrariam sententiam piam voeant, permittuntque ut a catholicis theologis in scholis doc a

SEARCH

MENU NAVIGATION