Pastor sive pastoris optimvs vivendi agendique modvs, per Nicolaum Hemmingium

발행: 1570년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

121쪽

Tertio, obsertiandium dixi ubi dicatur. Nam non est decorum, tuae ad forum spectant in locis sanetis tractare. Vnde Augustinus in orario nihil agendum esse dicit, praeter id quod sacrum est. Pastor igitur in templo loquatur de rebus ad religionem spectantibus Dextra templum, cum de religione, ubi res postulauerit, tum de aliis rebus utilibus. Loca autem in quibus vana, ociosa, superflua dici debeant, inueniri non possunt, quia Domini est terra&plenitudo eius. Quarto obseruandum proposui, Quando dicatur. Est tempus tacendit inquit Salomon o est tempus loquendi. Idem ait: Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo, Prouerb. et s. Etsi autem tempus loquendi quod sit, prudens docebit experientia, Lexperta prudentia tamen quaedam huc ex Salomone Gyracide asscribam dicta. Salomon dicit In multiloquio non deerit peccatum: Qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Proinde nunquam est tempus multiloquio. Item Labia iusti considerant placita, tos impiorum peruersa. Item: Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat,

confussione dignissimum Et Syracides:

H si est

122쪽

98 DE ASTOR s. Si est tibi intellectus, responde proxiiano: sin minus, sit manus tua superis tuum. Idem Priusquam interroges, ne vitupereSquenquam: tum interrogaueris, corripe iuste. Priusquam audias, ne respondeas verbum, Min medio seniorum ne adi cias loqui. Et rursus Salomon: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloqui tui. Item: Ne contendas cum pessimis, Mne aemuleris impios. Item: Vir sapiens si cum stulto contenderit, siue irascatur, siue rideat, non inueniet requiem. Haec de tacendiis loquendi tempore confusius dixi, quia prudens experientia, &experta prudentia, ut dixi, haec melius docebit. Restat quod ultimo loco proposui, Quomodo dicatur Modus autem loquendi, ut ait Gregorius , in tribus consistit. Ingestu, in sono , in significatione. Arar v si modestus lumilis. Sonus demissus Tua uis Significatio verax dulcis. Modestiam debet habere gestus loquentis, ut nec in ordinate, nec impudice, nec turbulente inter loquendum membra moueat, ne vel oculorum nutibus, vel aliqua minus decenti conformatione , siue transinutatione vultus, gratiam sermonisi cedet.

tast:

123쪽

scedet. Debes lita militatem habere gestus loquentis, Ut apud auditores gratiam sermo eius inueniat Thrasonicam indicentibus arrogantiam, omnes oderunt. S loquentis sit demissus me vel strepitu , vel immoderato clamore auditores suos, aut iniuste terreat, aut ius eo Dfendat. Suavis quoq; debet esse sonus , ne pronunciationis asperitate, tanto fiat animus audientium onerosior, quanto ad aures durior venit, ciniucundior. SIGNIFICATIO, hoc est, sermonis sensus, ideo debet esse vera , quia fallax verbum, etsi composite, ornate, facunde dicitur , tamen noxium est , ideo in ut primo diuisionis membro diximus, est fugiendum. Debet praeterea significatio esse dulcis, quia pigrunq; Sc veritas auditori amara est icitur, ubi dulcedo non est in verbis loquentis. Haec sint de disciplina sermonis dicta, quae si pastor obseruauerit, gratiam sibi amicitiam, grauitatis laudem sermone suo conciliabit. Sequitur de disciplina pastoris in conuiuij seruanda. Etsi praecepta quae hactenus dedimus, etiam pastorem in conuiuio gubernare positant tamen seorsum hac de re nonnihil adijciam. Video enim complures in hac parte grauiter peccare. Ima Incon-

124쪽

In coimiuiis tam spectentur haec: Loctis, tempus, conuiuii genus, conuiuae, colloquia, edendi, bibendiq; modus, hilaritatis moderatio & morandi tempus. Ad haec membra referamus praecepta dedisciplina pastoris, quam seruandam esse in conuiuiis iudicamuS. Locus conuiui si fuerit obscurus , aut infamis, fugiendus est pastori. Nullo enim pacto decet, ut pastor in tabernis, aut lupatiari , aut in hominum infamium domo conuiuam agat. Nam hac ratione non solum suae personae, vertimetiam ministerio inureret infamia notam, ac ita suam famam periclitari permitteret, ministerium probro afficeret. Quare quando ad huiusmodi loca fuerit inuitatus pastor, modeste se excuset, cum declaratione gratitudinis beneuolentiae, de simul precetur, ut conuiuis ipsis cedat conuiuium bene, caueatur omnis Dei offensio. Tempus conuiuiisit opportunum. Opportunum dico, quod nec noctu sit, nec tempore sacrorum in templis, nec tempore communis luctus. Nocturna conuiuia semper fuerunt infamia. Videntur enim potius turpitudinis gratia stituta, quam honesta hilaritatis. Sacrorum tempore celebrata conuiuia,

125쪽

in contumesiam cediunt ministerio. Illis er- go interesse debent nulli pia, nedum pasto

D calet, res Ecclesiastici. Tempore communis luctus conuiui)Soperam dare, signum est maligna naturae, quae calamitatibus publicis non afficitur. Hoc enim tempore, melius cst ire ad domum luctus, quam ad domum conuiuij, illo: uesta Ecclesiastae sententiam, cap T

CONv v IORVM genera sunt duo: Honesta de Inhonesta. Hi, ΕΛ dico, quae vel amicitiae cineundae confirmandaeve causa, vel honestae hilaritatis gratia, vel gratulationis ergo, vel moris gentis seruandi causa instituta sunt. Haec tantisper honesta voco, donec locul tempus seruantur debita, non iustae hilaritatis modum conuiuae transgrediuntur. Conuiuia amicitiae causa instituta a Graecis dicuntur ἀ)απαι, propterea quod in eis mutua fouebatur charitaS. Hoc nomine etiam dicuntur conuiuia, quae pauperibus refocillandis instituuntur: qualia solent in Lolandia patria mea crebr5 fieri. Qui enim illic aut nuptias celebrant, aut puerperi , aut alioquin solennia conuiuia, pauperibus mensas aptant, fercula apponunt non minus lauta quam alijs conuiuis . Ac si quis conuitiator pau-

126쪽

peres non adinitteret, aut non benigiae tractaret, non solum auarus, verum etiam in Deum impius, in pauperes crudelis haberetur. Hunc morem etiam in Scania, Iulia, Fionia. Selandia, in quibusdam esse locis constat. Hunc morem commendabit pastor, inuitabit conuiuatores ad immanitatem erga pauperes, commendans ipsis Praeceptum Domini , qui ait: Cum facis conuiuium, voca es audos, paupereS, caecos : beatus eris, quia non possim vicem re- vendere tibi. Retribuetur enim tibi in resurreetione iustorum. . Hac sententia multa continentur. Primum , probantur a Christo honesta ita conuiuia Deinde monemur ut cum hilares esse velimus cum amicis de familiaribus, non negligamus pauperes, sed eos quo cinnostrum recipiamus conuiuium Tertio, promittitur merces a Deo , quia pauperes non positiat vicem rependeres eamq3 mercedem didit reddendam esse in resurrectione iustorum. Quod autem Dominus dicit Cum facis prandium, noli vocare amico tuOS, non eo pertinet, ac si Dominus vetaret conui- ilia agitari inter cognatos .familiares: quod sane barbarum' nimis austerum es

set. Quid enim, quaeso, inhumanius, quam

127쪽

itti a mensa hospitali excludere amicos, S QO- ia mines arcere ab omni comitate Sed hoc ci tantum vult Dominus ostenderes, officiis lata, in mundo usitatis , minime veram proba: fh ri charitatem . Quare hortatur ad Verae ili si charitatis officia erga pauperes. Probat ira itaque sic conuiuia Christus , si pauperes est non excludantur. Iir Hilaritatis honestae causa instituta con , cacos uiuia, non improbantur sed inter honesta emit num O , quae potissimum exhibere solent illi: homines , post aliquem laborem honeste peractum Idm potissimum reficiendaruna Virium causa, per honestam isoderatam ii hilaritatem. Gratulatoria conuiuia, qualia sunt nu- ptiarum luerperiorum , commendantur exemplis anctorum patrum. Illi enim solebant gratulationis ergo, amico conuiuiis excipere Laban nuptiaru solenni mo--- re die celebrauit Abraham in die abla-

ationis fili Isaac,grande conuiuium fecit.

Solent etiam conuiuia fieri ex consu tudine gentis , certo anni tempore, qualia nos in nostra patria vocamus fraternit tes. Haec conuiuia modo absit superstitio,

insana ebrietas , culpari non possunt

128쪽

Ad hoc genus refero ea conuiuia, quae in synodis agitari solent a pastoribus, finitis consultationibus, sacris de quorum modo probo sententiam D. Petri Palladii pia memoriae, qui in suis synodalibus de illis praecepta conscripsit. Hactenus dehonestis conuiuijs. INHONESTA conuiuia voco, quae libidinis Mingurgitationis causa instituuntur, quae potius porcis Epicuri conueniunt, quam Christi ovibus. Ab his dehortatur Salomon Prouerb. 23. Noli, inquit, esse iii

conuiuij potatorum, nec in comessationibus eorum. Comessationes autem dicuntur, nocturna post coenam instituta conuiuia in alia quaevis intempestiuari inhonesta. Habent autem nomen comessationes a Como quem Deum agnouit gentilitas, praesidem nocturnarum altationum. Hic dicebatur coli a iuuenibuS, qui coronati noctu cum facibus musicis' instrumentis, ad amicarum fores saltandi canendi i gratia concurrebant, procaciter la lasciuiebant, ut fores nonnunquam effringerent. Hunc morem turpissuratam, in hac clara Euangeli luce, non pauci sola ganea nobiles reuocant.

Huiusmodi itaq; Lapitharum conuiuia, pius verbi praeco nunquam vel praesentia, alalsillic sol

ii l

129쪽

istari , DI PAsTORE IOS sentia, vel sigia approbet, imbiotius cordate reprehendat ac damnet, non verituSalicuius personam. Multosi proh dolor olicet audire gloriantes, qudd possint compotores suos potando superare , ac non minus eo nomine stibi tribuunt, quam olim Achilles qui Hectorem pugna vicit. Sed Esaias illis canit thνωδε αφθε ν α Veli Obis inquiens 9 qui consurgitis ad ebrietatem sectandam, iotandum si ad vesperam, ut vino aestuetis. Item Vel qui potentes estis adhibendum vinum, viri fortes ad miscendam ebrietatem. Pastor ergh potius auscultet Syracidi, qui ait: In vino virum te non exhibeaS. Vinum enim multos perdidit Haec sim dicta de generibus conmulo rum sequuntur colloquia conuiualia.

ant honestae hilaritati, Daedificationi mutuae. Absit futilitas, absit garrulitas, abiit acerbitas, absiit male de absentibus loquendi libido sit pastor moderatus in verbis, ksibi Catonis distichon ut regulam proponat: Inter o massa sis sermone mos Io videare loquax dum vis urbanus haber Et illud Syracidae: In conuiuio vini ne arguas proximii, nec eum in sua laeticia vitu-

130쪽

Peres Hic recolat pastor praecepta disciplina sernaonis, de ilibus supra dictum est Qualem autem oporteat in conuiuiis

honestis esse si NDI ET BIBENDI MO-

I ex iis quae dixi facile intelligitur Sed hoc addo, quod concertationes potandi, ἀζiθαο ποτία , quae t proh dolor ili nimis usitatae sunt, nequaquam sint ferendae inter Christianos. Quidam merito apud Homerum laudatur, qui conuiuis si iis vina abunde apposuit sed neminem neq; ad bibendum, nisi perquam humaniter in initio conuiuirinuitauit, neque ad certamen potandi conuiuas compulit. Est enim nimis barbara consuetudo certare poculis, nequaquam' minis dignitati conueniens , nedum siliis Dei. pastoribus gregis Christi, qui vice Christis una tantur. Hanc ergo barbaram consuetudinem, Deo invisam, homini probrosam pastor relinquat Lapithis iarbaris, qui Christi nomen ignorant neque illa inat se consuetudine vinci . HILARITATI MODERATIO necessaria est in conuiuias. Nam cum hilariata modum excedit, in insaniam vertitur. Huc illud Anacharsis, qui primum quidem poculum sanitatis Secundum voluptatis:

ra t

SEARCH

MENU NAVIGATION