Pastor sive pastoris optimvs vivendi agendique modvs, per Nicolaum Hemmingium

발행: 1570년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

171쪽

certificat nos de tempore, quo nasci debuit Messias.

Diligenter itaq; pastor cum prophetiis

conferat euentus. Quos cum videt respondere prophetijs certum testimoniu habet, quod verbum, Quod huiusmodi prophetae docuerunt, habeat ipsiam Deum autorem. A. Consenis omnium doctorum Ecclesiae, qui habent diuinitus testimonium suae vocationis. Quales sunt, MoseS; Prophetae, Helias, Heliaeus, Esaias , Ieremias, c. Christus qui a prima promissione, elapsis fere o oo annis venit, irophetias compleuit quae Moses veluti breuibus aphorismis complexus est, quaesprophetae longioribus concionibus explicarunt, ipse clarius docuit, apostolis su-iS, quorum vocatio multis miraculis est confirmata, tradidit. Hic consensus manifeste conuincit animos nostros de veritate doctrinae, quae sonat in nostris Ecclesijs. v IN A. Duratio Ecclesiae, in tot tantis furoribus Diabolorum hominum. Huc Christi dictum accommoda:

Portae inferorum non praeualebunt aduersus eam. Hanc promissionem cum euentus comprobet, satis conuincimur de doctrinae certitudine.

172쪽

DE PASTORE.

y nT A. Cruenta victoria plurimorum martyrum, qui hanc doctrinam suo confirmauerunt sanguine , ait ideo dicti sunt martyres, hoc est, testes. Internum principium , per quod monstratur veritas doctrinae relligionis nostrae, est arrhabo spiritus in cordibus pio-xum,qui obsignat doctrinam. Haec demonstratio est doctrinae Ecclesiae, quae saepe .seri cogitanda pastori est, atq; aliis commendanda sepius.

Porro huius doctrinae σύ, ημα quoddam, veluti corpus, tenere pastorem oportet,

quod huic capiti ibij ci debet

Quemadmodum propter peccatum homines qui ad imaguaena Dei creati fuerunt o a Deo damnati, a reatu per fidem Christi liberantur cita liberati Deum vero cultu in hac vita, in societate Ecclesiae, colere debent, quo tandem resuscitatis corporibus immortalitate donentur. Ad hoc caput totum doctrinae corpus referendum est, lapte distribuenda sunt membra huius corporis. singula suis locis collocanda. Deinde singulorum membrorum veluti an atomia quaedam instituenda est,quae constabit methodo didascalica, nunc simplici, nunc composita Singulorum definitiones, diuisio-

173쪽

sp ASTORE. 1 νdiuisiones , descriptiones, exempla P tela antur, Una cum aliquot illustribus de singulis membris scriptura pronunciatiS. Hoc corpus cum pastor sibi parauit, facile erit, cum usus postulat, inde docendi

materiam petere.

Huius corporis membra, quotidiana lectione fouenda, veluti alenda sunt quo crescant in utilem magnitudinem. Et quaecunque faciunt ad complementum huius corporis , suis locis sunt signanda, ut inde peti possint, quotie res postulauerit. Postquam pastor hoc doctrinae corpus instructum habet, proximo loco, qua per-

la spicuitate, simplicitate sit instituendus populus, obseruandum est. Hic si pastor sibi gloriam Dei. aedificationem Ecclesiae proposuerit, utili perspicuitati implicitati operam dabit. At qui contra faciunt, suam quaerunt gloriam, pompam orationis .cυμοζέ - λογων sectante , conantur κοινα κωνως dicere, quo apud imperitos in

maiori sint precio Vt igitur pastor solius Dei gloriam quaerat, aedificationem Fcclesiae spectet, omnino necessarium est. Des t ' Perspicuitatis haec praecepta sint: Don Primiam, summam rerum, de quibus di- i i cturus est, pastor erudite comprehensam,

auditoribus orc ponat,

174쪽

Deinde hanc summam partiatur in

Tum partium particulas apud se dil-

ponat, ne memoria excidant.

Singula confirmet dictis .exemplis, similibus, icontrariis Post haec colligat rursus summam, ostendat doctrinae usum ac commendet. Simplicitas requirit, ut rem saepius eandem Inculcet, eadem ijsdem verbis semper tradat, quantum quidem id fieri potest hac hoc potissimum requiro in doctrina Catechismi, quae debet esse simplicissima.

In fine concionis repetat praecipua concionis membra, ac ea accommodet auditoribus, exhortando, consolando, accusando, monendo, pro ut intellexerit opus esse. Etsi autem haec doctrinae accommodatio utilis est in tota concione tamen eius proprius locus in peroratione est. Verum quoniam frustra docetur voce hominis, nisi Spiritus Dei corda audientium mouet Pastoris est ante concionem, non solum populum hortari ad preces, e-rumetiam se prosternere coram Deo, se-tere ut sibi adesse velit. suam vocem, ac verba moderari , in auditorum salutem.

Poterit autem hac formula uti.

175쪽

CONCIONATVRVS.

D olim Icsu Christe, qui perditas

tuas oues precioso sanguine redemissi, pasce, quaeso, ues tuas pabulo verbi tui, ac refice fontibus salutaris doctrinae tuae, da mihi intellectum verbi tui, pone verba tua in ore meo, Madde illis virtutem, ut etsi scantur oves tuae. Da soli nomini tuo glo

Iam quae sit doctrina recta sectio, seu orthotomia verbi, breuiter explicandi, est. Paulus scribens Timotheo, vult Episcopum ρλτοριῶν, hoc est, recte secare verbum veritatis. Nam quemadmodum medicus, non cuiuis morbo adhibet quodlibet remedium, sed pro ratione morbi remedium temperat, accommoda : sic singularis prudentia requiritur, in verbi Dei accommodatione. Nam ali alijs viciis laborant, .non eisdem malis omnes premuntur.

Si hic promiscue omnia fiant, quid boni sperandum Christus legi sperito non sentientile catum suum, legem proponit, dicens: Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Alii

dicit: Si vis perfectus esse, vade S vende quae

176쪽

quae possides, da pauperibus, c. ha risaei. Scribis dicit: Vaeli vobis Scribae,

Pharisaei hypocritae, &c Sentientibu peccati sui molem dicit Huc omnes qui labo ratis Donerati estis. Hanc prudentiam in secando verbo, ritatis, qui non adhibet, operam ludit Aliter enim agendum est cum securo hypocrita, aliter cum afflicto peccatore, aliter cum flagitiosis, aliter cum honeste viventibus, aliter cum ignaris Euangelii , aliter cum doctis Euangelium, aliter cum desperantibus, aliter cum firmis, &c. De hac ergo orthotomia iam praecepta quaeda subijciemus. Omnis cum quo pastor aget, aut est docendus , aut mouendus

Si est docendus, aut est sapiens, Voctus iuxta mundum aut simplex, rudis. Vterm aut tangitur sensu peccati, aut tumet sua iusticia.

Si mouendus est, aut est doctrinae hostis, aut doctrinam publice profitetur. Si doctrinam profitetur, aut alacrior est in cursu, aut segnior, aut est hypocrita, aut male vivit, aut premitur aliqua cura, idc vel animi vel corporiS. Pro hac auditorum diuersitate, doctrina accommodanda est facile est id

re quod si quis apud hos eadem docendi

forma

177쪽

Quomodo ergb singulis horum generudoctrina adhibenda sit, conabor ostendere. Si ita a docendus a pastore est aliquis, spectandum est, ut dixi, an siit sapiens Moctus iuxta mundum 'ut si fuerit docilis &sua sponte docenti credit, 'expositione est informandus in iis , in quibus doceri cupit. Sic Nicodemus qui ad Christum noctu venit, cupiens de salille sua doceri, exposition potissimum instruitur a Domino, ut habetur Ioannis tertio. At si docilis non fuerit, hoc est, si se

doctrinae opponit, occupante animum contraria sententia, argumentatione est conuincenduS.

Hac forma docendi usus est Paulus, docens Romanos malatas , homines sola iustificari fide. At si docendus est simplex iudiS, melius exemplis trahitur, separabolis allicitur, quam syllogismis impellitur. Christus docturus rudem populum, quaesit iusticia hominis coram Deo, inualenam sit iustificati ossicium erga proximum, proponit parabolam de quodam qui debuit domino suo decem milia talentorum: L cui

178쪽

IS DE PASTORE.

cui ctim non haberet quod solueret, petenti tota summa est condonata. Sed postea cum idem durus crudelis sit repertus ad-

iter sit: S conseruum, reuocatur ad poenam.

Haec parabola simplicissime docet, quod iusticia Christiana sit remissio peccatorum, macceptatio diuina gratuita. Quae remissio tum demum impetratur, quando peccator prosternit se coram Deo. petit ex fide condonationem Deinde crudelitas in conseruum docet, quod iustificatus debeat diligere proximum, studere innocentiae, ne ingratus reuocetur ad poenam. Si docendus tangitur sensu peccati, cluctatur cum desperatione, exemplo Chri- si mox informandus est de gratia, .scripturis exemplis ostendendum, quod omnes fugientes ad Christum in eo uno habeant remissionem peccatorum. Et potest pastor huiusmodi uti formula. Mi frater, sentis onus peccati, quod sane graue est. At Christus venit de tuum peccatum suis humeris imposuit, o c. Sed de hac re alio loco. Si tumet quis iusticia legis , non est Euangelium ei proponendum: priusquam fulini ne legis fuerit prostratus. Qui enim aut poenitenti proponit minas, aut tumenti

fiducia sui, proponit iusticiam Euangelij,

179쪽

perinde facit ac si quis medicinam paratam

oculis , apponeret pedibus is contra eam, quae esset parata pedibus, affricaret Oculis. Qui sane merito ab omnibus deridendus esset. Haetenus dedocendi via Sequitur demouendi modis. Hostes doctrinae terrendi sunt comminationibus, exemplis, 3 collationibus. COMMINATIONI Bus agit Christus, dum Pharisaeis vaeli, vaeli, Matthaei 23. toties inculcauit. E, Mi LI s Lucae I3 ubi impoenitentibus proponit exemplum eorum luper quos cecidit turris. Nisi, inquit, poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.

COLLATIONIBUS contrariorum exemplorum, ut Christus cum proponit exempla epulonis .Lagari, c. Qui doctrinam profitetur, Mest in cursu alacrior, hortatione est incitandus, ut magis magisque abundet, .m cursu non deficiat. Ostendat pastor coronam propositam esse legitime currenti. Multa huius sancti cursus exempla recitet. Praeterea moneat ut diligenter sibi in cursu caueant, a tribus hostibus, Diabolo, mundo, propria carne. DIABOLus insidiatur currentib. variis modis,

180쪽

modii, sed repellendiis est gladio spiritus,

quod est verbum Dei. MuNDv insidiatur sua vanitate, sed haec ad meditationem coelestium bonorum

evanescet.

CARO variis illecebris cursum impedire nititur, sed spiritus imperio est subigen

Breuiter aduersus omnes hostes, qui currentes impedire volunt, fortissima turris est nomen Domini, ad quam coniugiet iustus & saluabitur. Si in cursu quis segnior fuerit, stimulis excitandus est, exemplis urgendus, turpitudine torporis, segni cie commouendus, collatione currentium pro assequendobrabio marcessibili, perituro, de currentium pro corona immarcessibili. In hunc usum proposuit Dominus exemplum dispensatoris, Paulus eorum qiu in stadio currunt. Ostendendum qu Q cessatio, aut segnities non multum a defectione disterat. Quare quotidie magis magis' excitandus est animus ad cursum. Sic futurum est ut tuae in principio fuerunt disciciliora, consuetudine fiant faciliora. Hypocrita cum mouendus est, detrahenda est ei externa larua, qua se ostentat, ostendendae internae sordes quibus cete to

SEARCH

MENU NAVIGATION