Pastor sive pastoris optimvs vivendi agendique modvs, per Nicolaum Hemmingium

발행: 1570년

분량: 281페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

181쪽

io, aut

tet. Et quoia iam conscientia hypocritae est velut sopita, excitanda est flabello legis, prouocanda ad tribunal Dei exemplo Ioannis Baptista, Christi. Sunt autem hypocritae durius tractandi, propterea quod hoc hominum genus securius ibi blanditue, ac se quodammodo titillat propriae iusticiae opinione. Et quia maxime haerent hypocritae in operibus externis , ostendendum est ijsquam procul absint, cum a legis iusticia, tum a Christi. Illam habere non possiriat, quia spiritualis est lex illi autem carnales. Hac exciderunt, quia nemo iusticiae Christi particeps esse potest, qui suam tanquam reiectamentum non habuerit. Quemadmoduditius Paulus suo exemplo docet, Philip 3. Qui male, flagitiose vivunt, ut qui

perpetuis eluationibus se dederunt, aut auare rem agunt, aut libidinose vivunt, aliter tractandi sunt. Nam qui in horum numero est, Vocandus est ad examen legis Dei, ostendendum quam aperte se opponat Deo Deinde, comminationes legis sunt proponendae.

Tertio ostendenda sunt exempla irae Dei aduersus peccatores , quorum multi abrepti sunt in perpetuas poenas, Ut Cain, Saul,

182쪽

D PASTORE.

, Achitophel, infiniti alij. Quarto, docendus est talis , quod frustra glorietur de Christo, qui vitam in melius non commutat.

Quinto, quod seipsum priuet benedictione Ecclesitae irecibus. Sexto , quod ut proditor castrorum Christi, mihi et Satanae.

Septimo , quod quo diutius differat

poenitentiam, eo sit difficilior. Octauo quod subito exardescat ira Dei, inuod nesciat homo, quo momento quo medio sit hinc tollendus , quod peccatum unum mox aliud suo pondere secum

trahat. .

Haec sunt illigenter inculcanda flagitiose viventibus, id c animos ei prudenter , exemplo Nathan prophetae Heliae, Baptistae, Christi. Qui putant satis esse, vicia in genere arguere, Vehementer errant, officium non rectius faciunt, quam medicus qui de morbis quidem multa facit verba , sed laesis membris, medicinam non adhibet. Et quia in hac re non parum pleric ministri verbi peccant, excitandi sunt comminationibus Dei , qui minatur se sanguinem eorum, qui pereunt requisiturum a pastoribus, qui peccantes non arguerint.

183쪽

i qui

tu premuntur aliqua cruce, aliter tractandi sunt: idq; pro crucis diuersitate ceius dein causis. Vt autem hic medicina recte applicari possit , obseruanda sunt tria: P Ribi um , quis sit ille qui cruce premitur.

SECvNDVΜ, quid sit quod premit, seu quale crucis gem S. TERTIVM praesenti dolori rite medicinam accommodare. Qui premitur cruce aliqua aut pius est, aut impiUS. Si pius est, statim indicata communi filiorum Dei sorte consolationibus erigendus, confortandus ac fouendus est. Ac primum ostendere oportet malum istud, non casu, sed voluntate Dei contigisse, iuxta illud : Non est malum in ciuitate, quod non operatur Dominus. Loquitur autem propheta non de malo culpae, sed de malo poenae. Dem de ostendat pastor, quod Deus promiserit se affuturum ijs , qui sub cruce ad se clamant, iuxta illud: Inuoca me in die afflictionis, ego exaudiam te. Qtrare pastor hortabitur pium,& ad seriam inuocatione, ut Deus crucem vel tollat, vel leuet aliquo modo mitiget , ad con-

184쪽

ad constantiam & patientiam , ne cruci Sacerbitate fractus abiiciat confessionem. Huc addat sanctorum exempla,quorum nullus adhuc fuit in mundo, qui morsum serpentiS non sensit. Postremo adiungat commonefact1onem de caussis crucis, conferat exemplo Pauli, praesentes aerumnas ad futuram gloriam, quae reuelabitur erga filios Dei Huiusmodi consolationibus erigaturpius, qui cum aliqua cruce luctatur. Et hoc siit generales catholicum remedium.

Sin impius fuerit qui affligitur , maiorem curam, ut in grauiori morbo, adhibere necesse est. Nam qui statim impium hominem conatu erigere consolatione, perinde facit ac is qui foris obducit vulnus, di intus relinquit sanienaci unde maius periculum imminet.

Quare pastor bonus, ubi in impium de impcenitentem, qui affligitur aliquo malo, incidit omnium primum fulmine legis huiusmodi hominem desiciat, nec prius cesset,quam is, cum quo agit, fassus fuerit sine hypocrisii suam impietatem, Miram Dei in se concitatam agnouerit,clamaueritiu cum Manasse se multis modis reum esse. At ita producenda est foras peccati sanies,

priusquam foris medicina adhibetur.

185쪽

DE PASTORE. 61

Q Secundum , quod in consolationibus spectandum dixi , est crucis genus. Nisi. Ira enim hoc diligenter expendaturi, non po- ἰ terit medicina perite satis adhiberi. Malum ergo quod premit, aut sua culpa quis sibi accersivit, aut aliena culpa illa-

ara , tum est. Σό se Si quis autem sua culpa sibi malum a : cersivit, uti infamiam, paupertatem, Or-rjφa bum, exilium, mortem, c. non statim me-ξtho dicina est adhibenda, nisi forte reus seriora, peccatorum sensu tangatur. Tum enim iste, nilo peccati sensus magis, si videbitur opus esse, a De est excitandus, ac confirmandus verbo Dei. ita. Deinde ad consolationes descendendutiant, P est, hoc modo. Ostendat pastor in huius est sit inodi cruce iudicium & misericordiam Dei zi IIb declarari.

Iudicium est, quod Deus punit pecca-it ian tum, quod omnino rectum Miustum esse fa- nil tebitur xeus Ideo dicit Christus: Noli pecal oluet care, ne quid deterius tibi accidat. ό ό. Misericordiae testimonium est , quod ae Deus castigat errantem. Nam ideo hoc fit,

Vt conuertatur, iuxta illud I. Cor. II. Cum iudicamur, a Domino corripimur, necuin hoc mundo damnemur.

iiiii , Hoc iacto fundamento in animo eius, qui sua culpa crucem sibi accersivit, adhi- ua. M bendi

186쪽

bendi sunt loci consolationum, de quibus

modo memini.

At si vel hy pocrita fuerit qui cruce premittar, aut alioqui impius, tantisper mal dictione legis de declaratione irae Dei est deiiciendus, donec peccati sui atrocitatem agnouerit,in illud subi ex animo dot reconfessus fuerit. Quod si eo lege Dei&minis irae diuina adigi nequit, non est margarita proiicienda ante porcos, ne P anctum dandum canibuS.

Verum si perduci us fuerit reus in sui cognitionem, vero doloris sensu ob peccatum admissum tangatur tum demum arte medicina adhibenda est, Mexponenda sunt ordine haec triaci Lapsus, poena, sinis utrius P. Lapsum ex eo primum prouenisse docendus est, quod timorem Dei abiecerit. Hoc ostendi potest ex primo ad Romanos capite. Deinde docendus est, quod abiecto timore Dei facilius in ipsum tanquam in inermem , insidiae Diaboli, caro, Mimprobitas mundi praeualere potuerint. His causis lapsus indicatis, confirmatis poenam ostendere oportet, nequaquam parem esse peccato commisso, sed esse tantum testimonium duarum diuersissimarum

187쪽

DE AsTORE. ni fatioris & clementiae. Irae itidem, si non egerit reus poenitentiam, ion scitierit se corrigi ferula Dei Paterni vero fauoris, si correptus emendetur plaga, Mad poenitentiae portum confugerit. Finis postremo loco excutiendus est, clim lapsus, tum poenae lapsus quidem, Ut posthac homo sit cautior poenae vero, quod

singulari consilio Dei cum interim multis impiis & sceleratis parcituro sit castigatus,

non ut pereat, sed ut habeat paratum testimonium paterni fauoris erga se. Verum quia hoc difficilius persuadetur -laboranti sub cruce, testimonia & exempla ex verbo Dei clara de perspicua, producenda sunt. I. Corinth. II. dicit Paulus nos rebus aduersis a Domino corripi , ne cum hoc mundo damnemur. Ecce finis crucis hic statuitur, ne damnemur i scilicet admoniti cruce, egerimus poenitentiam.

Prouerb. . Fili mii inquit Salomon ne respuas correptionem Domini, neq; aDficiaris taedio cum ab eo argueris. Quem enim diligit Deus corripit S quem castigat, velut pater filium amplectitur. Hebrae. Ia dicuntur puri esse non fili), qui sunt extra disciplinam. Huiusmodi plura testimonia coacerua

188쪽

hit pastor, quibus persuadebit reo, quae sit

Dei paterna voluntatin cruce. Exempla sunt complura ut Manassis,

sororis Mosis, Dauidis, regis Vsice, populi in captiuitatem abducti plurimorum aliorum, qui ob certa peccata puniti sint, postea per poenitentiam sunt reuersi. Insigne prae alijs latronis exemplum est, qui praeclarum poenitentiae, fidei exemplum edidit. Hic non ideo putauit se abiectum, quia morte is a infami erat ob scelera sua afficiendus sed spe in Christum concepta, patienter comeritam poenam subiit. Porro si aliena culpa illatum est malum, duo facienda sunt. Consolatio adhibenda est, sicuti supra praescriptum est. Et ostendendum , hanc esse sortem filiorum Dei, ut iniurijs Diaboli, mundi sint expositi. Iam postremo sequitur distinctio eius quod premit. Aut enim animam attingit

solum, saluo corpore aut corpuS.Corpus affligunt morbi, carcer, exilium , c. Quibus accommodantur ea quae de consolationibus dicta sunt. Animorum autem cruciatus, habent Varias causa. ut sunt, error, dubitatio, tentatio, desperati , metus imminentis Ortis, dolor ob amisitas res. His malis non succurritur eodem pharmaci genere.

ossit

189쪽

issis ,

pali

Errori medebitur pastor, si monstrataveritate erroris causas euerterit. Errarunt Romani de iusticia. Hunc e rorem tollit Pauliis, sublatis errori Scaussis, honstrata veritate ex verbo Dei. Errauit Nicodemus, sed Chraltus cum ab errore liberauit , ostensa veritate , confutata erronea Pharisaei persuasione. Dubitationi facilius occurritur . Nam dubitatio est cum in utrunq promiscue se habet antinus. Hic ubi pastor ostenderit alterius partis falsitatem acquiescit qui dubitauit in altera. Tentatio praecipue oritur excogitatione praeteritorum peccatorum .eximaginatione stoica de particularitate. Si tentatio oritur ex cogitatione praeteritorum peccatoria, duo faciat parochus. Primum instituat collationem peccatim misericordia Dei. Quantumuis magnum fuerit peccatum, tamen verum est quod dicit Paulus: Peccatum exuperat gratia. Et illud Dauidis Nisericordia Domini super omnia opera eius. Deinde cumulet exempla misericordiae Dei erga maximos peccatores quales fuerunt Adam, Manasses, latro, David: dicat ista edita esse, ut sint testimonia misericordiae Dei, quae testantur quomodo De-M 3 us Ve-

190쪽

iis vella cum poenitentibus agere. Si tentatio oritur ex imaginatione stoi cade praedestinatione, ea superabitur, pastor has sequentes regulas commendaue rit ei, qui se tentari conqueritur. QP RIM A. Non ex ratione, sed ex solo verbo Dei, iudicandum est de voluntate Dei. Dicitur enim ideo verbum, testimonium Domini fidele, quia certo testatur de

voluntate Dei. Nunc autem hoc verbum dicit Deum velle omnes homi iac fatuos fieri, nullos perire. Hoc igitur verbum omnibus imaginationibus stoicis opponatur. Habetur autem hoc Verbum expresse I. Tim. a. d. Pet. 3. saepe alibi. SEcvNDA . Promissio gratiae est niuersalis, ut habetur Matth. I. Venite ad me omnes, qui laboratis inerati estis. Ioan 3. Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitana

aeternam Rom. 3. Iusticia Dei per fidem Iesu Christi, in omnes iuper omnes qui credunt. Ad haec, Mandatum Christi Matthaei 28 uniuersale est: Ite in mundum, niuersum praedicat Euangelium omni creaturae. Qui credideritvi bapti Eatus fuerit, saluus erit. Qui vero non crediderit,

SEARCH

MENU NAVIGATION