장음표시 사용
71쪽
postquam autem monstrata est persona placens, rursus adorandum se conuertat pastor, ut Deus, si futurum est e re sua, coniungat animos vera storga. Hoc autem cum senserit, non more lenonum animum puellae, aut viduae explorabit sed honesta legatione amicorum,petet ipsius consensum. Qui si negatus fuerit, non est, quam Deus illi donare decreuit si consentit, speret eam diuinitus sibi monstratam fuisse Verum interim hoc pastori diligenter cauendum, ne sponte accersat sibi in luna loc est, ne eam ducat, quae Vel publice antea corpus suum prostituit quaestus gratia, vel ab alio est stuprata, aut est sus pecta. Qui autem hoc facit, prolibus stris, antequam nascantur, inurit infamia notam , ac domum propriam perpetua ignominia dehonestat ut interim taceam, vix fore tutam vitae sociam, quae alios antea turpiter amauit. Fieri autem posse fateor, ut quae fuit corrupta, poenitentiam agat, fiatque pia& honesta matronari tamen nolim pastorem meum tali spe periclitari. Leuitic et I lex proponitur leuitico sacerdoti , his verbis : Mulierem meretricem aut stupratam non accipient , neque mulierem repulsam a viro accipient,
quia sancti sunt Deo suo. Neque hoc
72쪽
tantum propter typum faetum est, sed mul id magis propter publicam honestatem, Ut recte Procopius interpretatur. Non enim solum pastoris est, ut fugiat manifesta mala sed etiam ut declinet illa mala, quae Minam ipsius suggillant. At quidam dicunt,
opus misericordia esse, si quis errantem reuocauerit, exvit scorto fecerition stam matronam Imo , quod melius est, schola Satanae in scholam Christi receperit. Nam pastoris domum scholam Christi esse oportet Fateor quidem ista magna esse Verum ut rarum est e scurra fieri bonum patremfamilias: ita rarum est ab impudica foemina, feri pudicam matronam.
hoc est, difficile est canem gustasse intestina. In scholam Christi recepta meretrix, hauddubie pudicitiam, castitatem disceret, ut lupus fertur in scholam receptus, didiciste sullabicare, pa, ier, interrogatus quid facerent S a respondit paci rursus quid facerent respondit ter Ha- uenus non insceliciter in schola versatus est lupus. Verum cum idem iussus sit coniungere syllabas , pa, cier, respondit, agnus . tiare ita quia aliud os animus aliud loquebatur. Os praeceptoris vocem secutum est, sed quod in animo latuit tan- delu
73쪽
dem erupit. Simile periclitum timendum iudico, si in scholam pietatis recepta meretrix, iuberetur syllabas facere, ex in a. S, i. 4, a, . diceret quidem primum ca deinde sti tum, tas. Sed ius a coniungere has tres syllabas in dictionem, haud dubie sonaret Amasius. Sed sit sane quod subito ex meretrice feret matrona, ex impudica pudica,ex publica foemina,vno contenta celsi huiusmodi metamorphosis est rara tamen in pastoris domum nolim tale periculum sponte recipi, praesertim cum debeat esse alijs exemplum pietatis, pudicident abi: tiae, honesta famae ut interim taceam nonnullam labem adhaerere ministerio, ex uxoris moribus viciosis. Quare nullo pacto ferendum iudico, ut is qui ad fanctissimum ministerium vocatus est, cuiust domus debet esse veluti officina quaedam omnis pietatis, castitatis &veritatis, ducat uxorem quae publica infamia laborat , aut quae alioqui ob aliquod crimen suspecta est Qualem ergo iudicas ducendam esse Pastor ducturus uxorem quatuor haec diligenter examinet. Numit is honesti sint parentes puellae, quae placere coepit. An Puella mores, graues honesti sint. An
ipsa aliquod artificium sciat. An obnoxia sit pubib
74쪽
sit publica famae Parentes requiro p os
honestos, cum propter futuram astinitatem, tum propter spem de pietate honestate uxoris ducendae. Nam a bonis nasci boni solent. Deinde, mores in puella graues&honestos postulo. Saepe enim fit, ut quae nata est ex bonis parentibus , cuius fama est illaesa, prodat tamen signis externis, qualis intus lateat animiis Philosophus quidam ait, non multum referre, qua in parte corporis quis sit impudicus. Aliquando vultus oculi, interdum incessi: s, non lautiquam vestitus , haud raro lingua animum impudicum prodit. De impudicitia ex oculis cognoscenda, hoc modo Syracides Impudicitia mulieris elucet in elatis ipsius oculis , atque in palpebris eius cognoscitur. Hic Syracides mulieris oculos, libidinis eius indices, in supercilijs
certa signa esse dicit. Ait ita vultu iculis, prodit puella, quod occultum esse putat. Benigni oculi, summam animi pulchritudinem comitari solent procaces oculis, animo etiam procaci sunt ut plurimum. Quare pastor uxorem ducturus , pudicis oculis praeditam quaerat. Ea enim videtur ingenio ad temperantiam , iusticiam, pudicitiam, continentiam, ad omnem de-
nil virtuteria irata. Incessus quot, haud
75쪽
rarb animi vicia prodit. Nam4 superbiae impudicitia signum est, arte veluti formatus incessiis. Multae cum incedunt, inundarum more torquent corpus multae
aerem occipitio feriunt cilice alias ineptias exprimunt, quibus impudicum produnt animum. Praeterea Vestitus iudicitiae Mimpudicitiae testis esse solet. Quae enim foemina nimium cultui vestium student, praecipue si status sui & conditionis non habent rationem, libidinem animi in veste pingunt. Maxime omnium lingua&sermo, animi character est. Loquaces foemina apud omnes, infames sunt Contra singulare mulierum ornamentuna est silentium, sicutiis Aiax sua obiecit loquacisceminae Pauca, inquit, mihi loquere dc grauia. Mulieribus enim silentium ornamento est. Hactenus de moribus. Summa huc redit, ut puella ducenda pastori in uxorem, sit pudica facie, incessu composito ad pudicitiamin grauitatem, vestitu decenti, 'ingua millime petulanti. De artificio restat. Non est utile pastori, eam ducere, quae tantum nata ad deuorandum videtur. Quare eam quaerat, quae muliebria artificia nouit, pro conditione sua personae,quae assievit in parentum aedib. ea curare Madministrare, a quae
76쪽
buntur Breuiter, si talis, quae, si res postulauerit, victum honeste quaerere possit suis manibus , honesto aliquo artificio. Non Cnim decet, uxorem pastoris ocio deditam esse quales solent esse, quae apud parentes nimis tenere sunt educatae. Nam pastor cum sua uxore, ad quamuis fortunam paratus esse debet. Sequitur fama publica, cuius etiam rationem habere debet pastor. Etsi enim cum ea sint salua, de quibus iam diximus, hoc est, si nata est puella ex honesi is parentibus, si bonis moribus et praedita , si honestum aliquod artificium nouit, fama honesta comitari solet tamen utile est , eam etiam in consilium adhiberi. Illa enim vere honesta est , de qua fama veretur mentiri. Vertim si fama aliquid contra ea, quae foriS videntur, ferar, prudenter circumspiciendum, ut quid veri sit inquiratur. Nam saepe usu venit, homines vana loqui, idq; vel benei nolentiae, vel odii affectu ductos, ut vere Nazian Zenus refert. Quare hic prudens circumspectio adhibenda est . Dixi qualem velim passorem meum qUaerere sponsam, quam cum nactus fuerit, debet in timore Dei, sponsalia, nuptias celebrare. inuitare filium Dei suis preci-
77쪽
bus V aspera, quae forte incidcrint in ista noua societate, velit mollire, laquam in Vinum conuertere, hoc est, tenues ipsorum facultates, sua benedictione prosequia au
gere. AppEC Tvs PASTORIS ERGA VXOREM.
V Tam pastor sciat, Qualem a Lsectum oporteat ipsum habere erga VXΟ- rem, quam iam accepit, respiciat cum ad Deum, quo uxorem peti)t, tum ad primam coniugii institutionem. Si ad Deum respexerit, admonetur amoris erga donum Dei. Non enim debet ut vilem contemnere, quam scit sibi a Deo datam esse imo potius vero de sincero charitatis affectu prosequi. Si ad primam coniugii institutionem, spexerit , animaduertet etiam de costa Adam extructam esse, latam fuisse Adamo in uxorem . Debet igitur eam amare, ut propriam carnem e debet eam fouere, ut propriam costam debet illam imbecillem refocillare, ut proprium membrum. Quis enim tam crudelis est, ut suam ipsius carnem amare, fouere, reficere non velit Deinde, quia Helia non de Adae capite,
ne i de pedibus est facta, sed ex latere est
78쪽
formata, admonetur pastor de rebus tribuc videlicet, quod uxor non sit domina sua, quia de capite non est sumta mec serua, quia non est de pedibus formata. Sed quod sit socia, quia de medio, hoc eli, de latere prodierit. Ut igitur non debet pastor, imperium in uxorem habere ut in seruam, nec illi subiici ut seruus cita debet ex lege initituti coniugi , eam ut propriam
carnem, ato sociam vitae, intimo amore complecti. Hic amor fundamentum erit reliquorum officiorum in tota vita.
ligo eam informationem, per quam consuetudo coniugum amabilis , dulcis, )ne omni molestia reddi possit. In primo enim congressu, iaciendum est fundamentum futurae consuetudinis in tota vita. Primum itaque pastor uxorem nactus, diligenter instruat eam, veluti de nouo paciscatur cum ea, de constantia & perseuerantia in vera pietate hoc est, quod velint una Deo obedire, statuanici se pietatem omnibus rebus mundi velle antepon re. Hoc iacto primo instructionis funda-1nento , omnia postea erunt faciliora.
79쪽
at. Nulla enim stabilis arma amicitia esse potest, nisi a Deo ortum habeat. Ad-nioneat omnem inimicitiam inter coniuges , cum pacto pietatis pugnare quod pactum violare summa temeritas est. Ad haec ex eodem fundamento doceat VXOrem, quod virtus ac morum probitas, inter coniuges mutuam oblectationem pariat. Quare ut pastor ipse virtutis ac probitatis exemplum, uxori esse debet ita eandam sedulo hortetur, ut in eius vita morum quaedam probitas reluceat, doceatq; non in auro splendidis vestibus, sed in morum probitate , praecipuum honestae matronae ornamentum se situm: iuxta hoc insigne Cratetis di etiam de ornatu mulierum. Ornatus est, inquit, quod ornat. Ornat autem quod ornatiorem uxorem facit facit autem ornatiorem neq; aurum,
ne P smaragdus, neq; coccus, sed quaecunq; grauitatis, modestiae, cingenui pudoris indicium addunt. Hoc comprobet pastor
verbis Petri, I Pet. Instituat praeterea pastor uxorem, de mutua lac κc α, hoc est, de aequitate moderatione qua uterin alterius aequi boni lconsulat mores errores. Hanc aequitatem omnino necessariam esse doceat. Nam
in hac natures imbecillitate multa errata in-
80쪽
36 DE PASΤΟRE.cidunt, quae nisi mutua condonatione tegerentur, horrendi tumultus orirentur, ii-to fieret alienatio animorum inter coniuges praesertim cum Diabolus insidiatur coniugibus, iraecipue incumbit, Vt coniuges suo venenocinficiat quo postea inde prodeant homines, apti ad propagandum Satan regnum. Multus ergo sit pastor, praesertim adhuc primo amore feruente, in
commendenda uxori hac mutua Ἀεικε et O
to vitae tempore necessaria. Hanc moderationem amor mutuus alet, fouebiti faciat quot, ut coniuges non nimis acute ab ter in alterius vicia, introspiciant sed ut multa aut non animaduertant, aut si animaduerterint amore mutuo tegant. Si quando necessaria est admonitio est ciendum ut ea ex amore proficisci videatur. Adhaec doceat uxorem, si opus esse videtur, ut pie sedulo praestet officium, non tanquam in conspectu hominum, sed et in conspectu Dei. Postrem, voce, SeseXemplo, doceat pastor uxorem pietatis exercitia, inuocationem gratiarumaci ionem, sacraSceremonias reuereri, c. de quibus rebus infra fortasse plura. Haec sit breuis instructio, qua pastor suam Uxorem, quam ducit iuuenculam, ii formare potest qui tum demum efficaciter