Institutiones poeticae ad vsum collegiorum Societatis Jesu. Ab vno ejusdem Societatis rhetorices professore

발행: 1685년

분량: 166페이지

출처: archive.org

분류: 시학

61쪽

o poetscestim ad praeclara sacta accendat, ad easae

quasi viam sternat, ponendo ob oculos illustrem quandam actionem , de qua in capite proxime consequenti. Atque ex his patet legitimam hanc esse Epop 1arde finitionem: cum ea complectatur, qua sunt ei addicta sic, ut ad alia traduci nurula ratione possint.

CAPUT II.

UA, est materia Epopoeiae pM. Est Actio personae nobilis, una, tota , vera, verisimilis, illustris, ac felix. D. Quare debet esse Actio personae nobilis λM. Quia cum finis ille sit Epopoe 1ae propositus, ut Viros principes ad praeclare facta accendat: debet certe, proponi personae actio , quam imitari sit gloriosum. certum est autem sibi laudi vertere Principes, non plebeias, aut obscuras personas, sed nobiles, atque illustres imitari. Sit itaque illa Actio insignis alicujus v. g. Herois, qui Principum animos laudis studio incensos ad sui admirationem,

imitationemque rapiat. D. Quem Vocas Heroem

M. Antiqui fabulabantur Heroas esse quoddam genus Deos inter & homines;

62쪽

Liber I L. s r

hatos illos vel ex dea aliqua , & mo tali viro, ut Achillem , & AEneam ; vel

ex deo, & muliere mortali, ut Herculem. Iam vero Heros Virum extr*ordinarium sonat: in quem tria haec maxime dicuntur confluere. I. Corporis habitudo firma,ac laborum patiens. 2. Aniamus praesens, erectus , & robustus quodammodo : cui ab optima corporiS temperatione accedat magnitudo. 3. Divina

quaedam vis, & essicientia; qua qui aia flatur , supra hominem & sapere,& posse videatur. v I. Actio Reminae an materia Epopaeis is D. T Tane Actio Epopoeiae debet esse 1 Herois, ut non possit esse Foemi

nar, quae dicatur Ileroina λ 1. Actionem Foeminae esse posse materiam Epopoeiae assirmant aliqui. negant alii. Utriusque partis rationes subjicio. Qui assirmant, aiunt r. non Obesset Foeminae animum , qui virili similis est, ejusdemque naturae; huic esse posse armorum usum; atque etiam Foeminas ali, quando & corporis firmitate,& labo Tum patientia viris praecellere. 2. keminae actionem esse saepe materiam

Tragoediae, quidni R Epopoeiae 7 3. sce-

63쪽

e 2 Poetiaes minae actione ad eraeclare facta accenstὴ

posse viros principes, quibus turpe sic ea non posse agere , quae foemina ge serit. q. foeminas a praestantissimis Poetis inductas esse in Epopoeias, & max mis celebratas laudibus propter fortitudinem bellicam, puta Clitorindam a Tas is, a Virgilio Camillam. s. excitari a Deo posse Heroinam quandam, cui belli

alicujus summa committatur; quae habeat omnes Herois dotes , nullos habeat sexus desectus. Qui vero negant Actionem foeminae esse posse materiamEpopoeiae,respondent I. animorum quidem sexum esse nullum: at foemineum corpus esse imbellius, cujus

contagione languet animus; neque rebus

bellicis perfecte tractandis idoneas esse

foeminas : quibus Aristoteles curam rei domesticae attribuit; arma Vero, & ea, quae non modo extra civitatem,sed etiam extra privatos parietes fieri necesse est, viris concedit. Reponunt α. Actionem foeminae covenire Tragoediar,non item Epopoeiae:

quia snis hic est Tragoediae,ut excitentur, purgenturque quidam animi affectus; qui finis tam facile obtinetur, sive viri, siyesteminae celebretur Actio ; at Epopoeiae cum sit ille finis, ut ad ardua quaeque repraeclara facta accendat viros principes,

huic rei imparem esse foeminae Actionem; vade

64쪽

tra as

ii illi

Negant. 3. Actionem foeminae talem esse posse , quam velint viri principes imitari. Esto possit illa foeminae Aetio incitare viros principes ad arduum aliquid sescipiendum: sed actione illi foeminea movebuntur tanquam argumento,

quod vocant a minori ad majus ; quod tu pe sit viro, maxime principi,ad illud non agredi, quod foemina fortiter gesserit; atenim non erit haec Actio exemplaris loco , quod sibi proponant viri principes imitandum. Observant. 4. Nullam unquam scemunae Actionem a praestantissimis poetis in materiam Epopoeiae fuisse assumptam; celebratas quidem a Tasso, & Virgilio foeminas ; sed in Episodia quasi contrusas illas fuisse, atque etiam in poenam temeritatis obscura morte fuisse multatas: ne fuso imbelli, indignoque sanguine virum aliquem fortem contaminarent. Sic Chlorinda, de nocte,& ab imprudenti Τancredo perimitur apud Tassum , ab ignobili viro occiditur Camilla apud Virgilium. Atque etiam fictitiae illae Heroina non stant ab Heroe Epopoeiae; imo ipsi adversantur ', ut Chlor inda, quae Maho- metanis, & Camilla, quae Turno militabat. Adde quod unam Camillam uno in libro pugnantem adducit Virgilius, quae Venatorem , & Sacerdotem interimat, Heroem nullum.

65쪽

Poetices Notant. s Actionem foeminae a Deci

excitat ,quq nullos habeat sexus desectus, non esse aptam Epopoeiae: quod solvatur hoc pacto Actio primaria per machinam, quod vitiolum imprimis esse contendunt. Verum ne quid modo dicam de solutione per machinam de qua postea in Forma Epopoeiae: belle reponant hujus secundae sententiae patroni de Actione Heroinae

ordinariae , at non extraordinarie, M per miraculum a Deo excitatae procedere

qu stionem. Atque hae sunt utriusque

partis rationes, quae suum utrimque pondus , suamque , quamvis . forte non ex

aequo,videntur habere probabilitatem, s. II. Actio Epopoeiae quomodo Una.

v. Uo sensu Actio Epopoeiae debet gesse Una pM. Eo sensu, ut sit illa Actio per se simplex, nec dividi possit in plures Actiones

primarias. Sic Virgilius Troiae ruinam,& multiplicia sui Hero is facta contexuit in Jneide , quae sunt quidem variae per 1 e Actiones : sed habet tamen unam simplicemque Actionem , eam'ue primariam,quq est in Italia Religionis , Regnique per victoriam de Turno constitutio,

unde pendet Herois felicitas ue ad quam

66쪽

e teras omnes retulit, tanquam Actiones secundarias. D. Quare una debet esse Aetio Epopoeiae3M. Hanc affert rationem Aristoteles, quod omnes artes , quae imitatione aliquid perficiunt, ad unum quid imprimis

absolvendum allaborent , cujus gratia alia esse videantur ; talis v. g. Pictura, quq unum aliquid in unaquaque tabella sic perpolit, ut caetera ad id referri omnia Latis intelligantur.

D. Qui Poetae contra Epopoeiae peccant. unitatem λM. r. Qui multas Actiones unius, ejus. demque Hero is primarias uno poemate complectuntur. Reprehendit certe Ari- cstoteles eos,qui ab Hercule,vel Theseo res omnes praeclare gestas uno eodemque Opere definiri poste putaverunt. Vitio Vertitur Statio quod in Achillei de Herois sui vitam persequi velit integram ; canit

enim initio poematis. Magnauimum Eacidam formidatami Tonanti Progeniem , ct patrio vetitam sucs e dcre csto. Diva re ier. 2itanetitam acta viri multum inclyta cantu Moeonio, Ied plura υacaηt. Nos ire per o nem Sic amor est, Heroa υelis, Scyr9 ure latentem

Dulichia proferre tuba, nec in Hectore tracto Sisere , sied tota juvenem de cere , fora.

1. Qui duas diversas Actiones prima'. vias, quod uno eodemque tempore con f

67쪽

poeticestigerint, una Epopaeia velit celebraret Arist esto id concedatur Historiar, at Epopoeiae

c. a 3 non licet.

3. Qui plures Heroas inducunt; quibus eandem ex aequo gloriam tribuant ;plures adsint , esto, uno in Poemate Η roes : modo unus caeteris videatur praecellere , cujus sit Actio primaria. Sic Pallas & Tarchon aeneae nihil ossiciunt gloriar: quamvis fortiter pugnet uterque, atque unus multum conferat ad victoriam de Turno reportandam.

s. III. Actia Epopaeu quomodo Tota. . Uo sensu Actio Epopoeiae debet esse Tota

e. 3. M. Eo sensu vult esse Totam Aristoteles ut sit in illa Initium,.Medium, & Finis. D. Quid intelligis per Initium,Medium, ει Finem Actionis M. Per Initium intelligo causas,& con Ila Actionis suscipiendae; per Medium, causarum illarum effectus omnes accipio,& effectitum dissicultates ad felicem exitum perducendorum; per Finem vero ita Iarum omnium dissicultatum solutionem

interpretor. D. Rem pone in exemplo.

M. Exemplum esto in aeneide. AEneas

68쪽

incensa Troia in eam regionem , unde majores sui venerant, Vocantibus fatis, collecta Troianorum manu conferre se constituit: ecce Initium. Post multos temra marique exantlatos labores Iunone totam Troianornm gentem dirissimis odiis ubique prosequente in Italiam tandem appellit, amice a Latino rege accipitur, atque etiam in generum asciscitur. AEgre admodum id ferensTurnus Dauni Rutulo rum regis filius, qui jamdudum Lavinia Latini filiae nuptias ambiebat, grave bel- Ium movet contra AEneam quocum saepe pugnat & atrociter: en Medium. Sed victor tandem aeneas Turno occiso & Laviniamin regnum obtinet ren Finis. R

liqua sunt in Epis odiis. D. Quid itaque Maphatus Vegius librum

adjecit Aineicii, in quo dolorem Rutulorum , Dauni fletum de morte filii, nuptias Laviniae & AEneae apotheosin prosecutus est 3M. Vitiose nimirum,& inepte egit: cum id satis intelligatur consecutum, & multa circa duo postrema insinuet virgilius in suo opere absolutissimo. D. An ideo perfecta dicenda est, quod Τota sit Actio Epopoeiae λ . Cum Tota sit illa Actio, cui nulla pars deest: perfecta ut si, requitur prae' terea, ut partes inter se apte cohaereant, accedatque rerum omnium persectio, ae

69쪽

3 8 Poetices

absolutio. Quare prςcipit Philosephus, ut poeta qui Fabulam recte velit dotisti

tuere, non tantum eam non incipiat temere , aut finiat, sed etiam formis tr ditis insistat. Verum & haec, & quae ab eodem traduntur de magnitudine Actio nis , commodius, cum agetur de Forma Epopoeiae , tractabuntur.

f. IV. tactio Epopaeis qu; Vera, ct Verisimilis.

D. Uo sensu debet esse Vera Actio Epopoeiae M. Eo sensu, ut poeta teneatur proferre Aetionem, quae vere contigerit; quam tamen sic ornabit: ut in ornamentis si deat magis virisimilitudini,quam veritati.

D.Quare Actio Epopoeiae debet esse veraΘω. Quia nemo ad praeclare aliquid gerendum incitabitur proposito aliquo con- sina ili facto, quod certo tamen cognoverit osse falsum ; ac proinde sine suo excideret Epopoeia , si falsa induceretur Actio primaria. D. Poteit Actio Comoediae este falsa . qua ad agendum aliquid movetur Auditor, quidni & Epopoeiae λM. Ratio discriminis est,quod cum Actio Comoediae per se sit obscura,&persona xum vulgarium: satis est illam esse ver

70쪽

Liber ra. 39

smilem,ut credatur esse vera: cum aliut de ignoretur an vera sit, vel falsis; Actio vero Epopoeiae cum sit illustris, & nobi . Iium personarum , non potest ignorari qualis sit, adeoque certo creditur vera vel falsa; si autem teneatur ejus falsitas, ea non incitabuntur ad imitationem viri. principes : quandoquidem nemo falso, quod agnoscit , movetur ad agendum.

Idem plane de Tragoedia dicendum est, cuius Actio ut illustris , sic vera debet

esse, ut moveat.

D. Possunt esse falsar Actiones secundariae in Epopoeia, quidni pariter & Actio primaria λM. Eodem modo de secuiadariis illis actionibus dicendum, ac de Actione pri mariaComoediar; si sint illς non admodum illustres : satis est verisimiles esse. Tunc enim cum nulla subsit falsitatis opinio,

cum Veris ex aequo fere mOVebunt.

D. Quo sensu debet esse Verisimilis Actio Epopoeiae p. Eo sensi, ut, suod narratur , credi facile possit contigisse. Nihil praecipit studiosius Philosophus , quam ut verisimilitudinis habeatur ratio. D. Quare debet esse illa Actio verisimilis PM. Quia non satis est aliquid esse verum nisi & illud idem verisimile sit , ut ad imitationem excitet. Nam qui fieri po-

SEARCH

MENU NAVIGATION