Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

N FRANCISCI FENELONII

mihi de Cypriorum moribus & disciplina, interrogat. Ego, quibus periculis flos artatis meae sue rit expositus, atque ipsas adeo pugnas interiores animi mei nunciabam simpliciter. Ille vero in- audiens, horrori fastidioque mihi fuisse, quae vidissem turpia ; haud paulo intentiore cum motu animi: Quantum tu cum filio tuo, inquit, possis. o Venusi scio. Ambos thure colui. At erubescendam mollitiem, qua liquescit vestra Insula, deinde alienas ab homine libidines, quibus celebritates vestrae inquinantur, sinite, quaeso , transcribam Diris. Postea sermonem instituit cum Mentore de sum' ma illa, primaque potentia, quae coelum terrasque condiderit; de immensa illa, immutabil1que luce, quae quanquam omnibus impertita, ipsa tamen non

dispertiatur sese ; de illa suprema veritate & universali, quae omnes animas perinde atque hune

spectabilem mundum Phoebus, mirabili radio illustret. Et hanc quidem lucem, ille subiungens inquit, qui aspexit numquam, primigenia quadam

caecitate laborat. Equidem vivit is, at noctis concubiae occultatus tenebris ; veluti quibusdam nationibus frequentior annus ex absentia solis caligat. Maturum se iudicat fundendis oraculis, & im sanit. Lynces provocat, & caecutit cum talpis. Clauduntur morienti oculi, quos nunquam utiliter aperuit. Aut certe praeter obscuras fictasque species, praerer inanes umbras, & exerrantis phantasiae excrementa haud intuetur quicquam. Hane caecitatem caecutiunt, hanc insaniunt insaniam, qui

illecebris sensuum , & captiosis aberrationibus

animi tanquam incantamentis abripiuntur. Simus lacrum

112쪽

laerum hominis est, hanc aeternam mentem qui non confulit, non amat, non sectatur. Quae cogitamus bona , inspirat; mala impune cogitare non sinit. Ratio nostra, vita nostra illius donum est. Animi nostri velut rivuli; illa mare quoddam luminis: ex quo progressi in idem sese denuo, ut

absorbeantur, recipiunt. Ego sapientiam huius sermonis assequebar mi-ntis. Ceterum, cum proferretur, sentiebam exqui situm quid esse, & h communi usu remotum; neque in praesentiarum ei enuntiando sum. Arderibam illis miscentibus talia; &, quot verba, tot argumenta veri credebam me non audire, sed intueri. Dicendo progressi de origine Deorum mutavere verba. Ab his ad Heroes poetasque sermone translato auream aetatem largitis delibhrunt. perstricta etiam universi orbis inundatio, mixtaque historia primorum temporum. Ventum Praeterea ad Aquas oblivionis, quibus immersae animae meis moriam praeterirorum abstergunt. Poenas item suppliciaque memorabant, quae Tartarus parat semper: cruciando sceleri. Ab hoc loco infelicitatis ad felicem tranquillitatem deflexerunt, quam bonis Elysii campi nullo metu amittendae eius

servant.

Cetersim his sermonibus iucundum intervenit spectaculum. Delphini subibant, eminentes ex aquis. Aureae illis squammae, & quem in sudo

coelo videmus, color. Alludentes mutud, placidam intemperiem induxerunt mari, motis fluctibus & liberaliter emicante spuma. Tritones secuti, conchis ingenti tortis sexu tubarum clangorem imitabantur. Circa Amihitrites currum eram,

113쪽

. go FRANCISCI FENELONII

erant, quem equi marini trahebant, magnum ornamentum speitaculi. Illi candore nives, illi Notos velocitate superabant adeo, ut ruenieS per altum, alveum largiori spatio deducerent. Accedebant sananiae oculorum, & ora fumantia, iugalium ingens decus. Concha praestabat Divae currum.. mirabili specie. . Candebat prae ebore, rotae ex auro. Volare eum credidisses per stagnantes undas , supremae etiam aquae salva tranquillitate. Nymphae proximae, frequenti natatu sertisque adornatae caesariem, quae, descensura humeris,

dabat se aspirantis coesti ingenio. Amphitrite imperabat fluctibus aureo sceptro, quod manum

iteram Occupaverat. Altera parvulum filium eumque Deum Palaemonem stringebat commode exceptum sinu, & trahentem alimenta suae infantiae. Frons Divae parentis serena, maiestas facilis, ceterum ventis tempestaribusque infensa, quorum seditionem horroremque excludebat mari. Equis Tritones moderabantur; aureae item habenae, quas admovebant. Purpureum velum & capax multae aurae tegebat currum, fluitante per aerem

. modico sinu. Quippe partem eius duntaxat impleverant numerosi Zephyri, ambitiosum aspi- , tando promerendae Divae samulitium. M edio aere se reolus suspenderat; intentiorque cura, aestuans sollicitudo, & acriter agendi fervor fatigabat. Fa-eies ex rugis difficilior vox acerba ad terrorem: supercilia denso tractu temere incurrentia in palpebras: immitius quam luculentius ardentes oculi, quibus turbulentum murmur aquilonum, nubiumque decedebant minae. Immensae moles, del-

ehini, quaeque orta imari ob inusitatam speci m

114쪽

TELEMACHUS. LIB. V. 8 Imonstra dicimus, attraius, deinde refusis per spiTamenta narium aquis, aestum faciebant pelago; S celeritate , quam vix eredebam capere polle tantam mRgnitudinem, e cavernis suis, imo impressis fundo, eluctata Deam suam mirabantur.

TELEMACHUS

LIBER RHoc spectaculo suspensos Cretae iuga procul

adverterunt. Laborabat adhuc incertus oculus, ut v nubibus pelagoque ea dignosceret. Paululum provectis apices suos ad reliquorum invidiam mons Ida nudavit; quos, velut cervus ramosis cornibus insigniter armatus iustae- , que aetatis hinnulorum, qui sequuntur, seriem altitudine superat. Leniter deinde se nobis Insulae iora amphitheatri in modum applicuit, iam certi- . oribus, quae paterent videnda. Cyprus ineuita& expers humanae industriae videbatur; Creta autem fertili solo, diversorum praeterea fructuum eopia solliciti cultus ostentabat argumenta. Pagi firmiter extructi, vici oppidorum specie, urbes magnificentia singulari; omnium magna frequentia. Agri aratoris manu diligenter signati: sulci non leviter impressi. Fruticum & veprium impedimenta, herbsisque inutiles felix gleba ignorat. Quam volupe nobis erat aspicere valles profundas, boum mugitibus resonantes , qui pingui

gramine secundum aquarum manantium crepidines vescebantur l aspicere vervecum greges ex

115쪽

82 FRANCISCI FENELONII

pendentest fluctuabant immensa agrorum aequora faventibus aristis , quas velut Opimum munus iamiam messorum salcibus ingerebat frugum Ρarens. Colliculos pampini tegebant racemaque, prI-mO livore ad iucunditatem mitescentes. Erat hoc dulcissimum & a libero Patre pararum collecturis donum, atque ad humanas curas aegritudinesque

pharmacum.

Se alias in Creta fuisse, Mentor dicebat; nihil

celans eorum, quae de ipsa vel auditu hauserat, vel experientia. Haec Insula, inquit, exterarum gentium admiratione & centum, quibuS Occupatur, urbibus celebris, nihil alimentis incolaram, quam quam pinne innumerabilium, laborat. Scilicet numquam terra fraudat colentium industriam, neque illius senescit foecunditas: augetur, quantum multitudo hominum, tantum abundantia rerum, modo non nullius laboris illi sint; & sine causa se aut aemulationibus insectantur, aut invidia. Be nigna mater tellus est, cuius liberalitatem numquam superat liberorum frequentia, nisi egere mereantur ob desidiam. Ambitio , avaritiaque una scatebra est & origo malorum, quae mortalibus incumbunt. Nihil est, ad quod non excurrat humana cupiditas: aucupatur superflua, atque ita necessariis quoque exuitur; quaeli nihil requireret praeter simplex vitae genus, eaque, quibus In vita carere haud licet, ubique beata rerum copia , liquidissimo gaddio, suavistimae concordiae pacisque fiducia redundaret. Id Minoem, ut erat prudentia & bonitate summa, haud fefellit. λ Legum, quas condidit, fructus est, quidquid oculos vestros subibit admiratione digninn

116쪽

TELEMACHUS. LIB. V. 83

gnum. Liberos educandi ratio, quam itidem ab eo Cretenses accepere, sanitatem corporibus roburque tribuit. A teneris assuefiunt simplici sobriaeque νitae; amoventur ab otio: cumque ex voluptatibus credatur certa corporis ruina animiqUe existere, non commendantur oblectationes, nisi quae virtutem acuunt robur subministrent invictum,

glorsaeque subsidium. Neque soli laudem sortitudinis capiunt, qui obire non timent per belli discrimina; sed & illi celebrantur, qui opes nimias spernunt, & voluptates calcant. Ingratus, fictus, S avarus animus rer nefandum monstrum dc alias per orbem ob impunitatis indulgentiam licentius grassatum) his gentibus abominationi &numquam sine supplicio est. Ad luxum quod attinet,mollitiemque : ignota haec sunt Cretensibus sagitia, ideoque Censorum haud

fatigant operam. A labore tam vacui non sunt, qui1m a ditescendi voluntate alieni; creduntque pingue esse laborum suorum praemium, posse vitam modes ἡ & naturae eonvenienter exigere, cum nihil sit, sine quo ita tranquille commodeque vi ventes esse non queant. Non ibi permittitur lauta supellex, non ornatus vestium splendidior, non delicate opipare que adornata convivia. Auro illinere aedium interiora nefas. Vestiuntur molli Iana, decenter, quanquam non varie, non acu picta. Moderate sobrieque convivantur. Fercu lorum caput est panis cibarius; missus praecipuos arborum faetus constituunt, ad hoe velut sponte

ab ipsis oblati. Additur lac, quod greges ministrant. Qui largissime indulgent genio, obsoniis

utuntur crastis, durioribusque S ita apparatis, ut F a non

117쪽

non blandiantur gulae. Aliud frugalis parsimoniae argumentum est, quod magnopere cavent, ne, quibus abundant, armentorum Optima eum agris culturae promovendae detrimento mense absumant. AEdes non ornatae, sed nitidae, commodae,

amoenae; neques id, quasi artem, quae pompas i vat struendo magnifica, ignorent shabent enim

machinatores suos, architectosque sed quod solis

Deorum immortalium templis reservetur. Quippe arbitrantur sine Deorum iniuria domos haberi non posse, quibus recipere Deos sine rubore queant. Sanitas, robur, fortitudo , pax, concordia, propinquorum, communis libertas, copia adrum, quibus indigent, & eorum, quibus carere possisnt, contemptus, bona Cretensium sunt, quibus maxima delectantur. Accedit praeter assuetudinem laboris, horroremque otii studium virtutis, ct in leges iustissimosque Deos revorentia.. Porro fundamentum auctoritatis & potentiae quae regibus tribuuntur me cupientem edoceri Mentor admonuit: Regem quidem summo cum imperio praeesse populis, legibus tamen penitus

subesse. Penes ipsum est sinquit benefaciendi a

summum arbitrium, malefaciendi nullum. Solent peregrinae curae mandari pignora ; at horum pre

tiosissima sunt populi, quos dum regi committit legum conditio, simul aa patris ossicium exhiberi, dum adstringit, quo levare subditum oportet. Ur homo unicus adiumento sapientiae sobrioque po- restatis Regiae usu instrumentum sit, quo nihil non optabile consequantur tot hominum, quibus praeest, millia, leges iubent; tantum abest, ut

velint miseria tot gentium servienesque vilitate, d

118쪽

TELEMA Us. LIB. V. Is

ad quam abi ieiuntur, ad palpandum unius hominis fastum mollitiemque abuti. Regalis dignitas

communi hominum sorte potior haud est, praeterquam in iis, quae vel ad levanda eius onera, vel ad excitandam eonservandamque eius utpote vindicis legum, reverentiam oppido requiruntur. Ad Regem denique pertinet intemperantiam, moulitiem, arrogantiamque, & quidquid ab insolentia

elationεque diversum non est vehementium, quam xeliquum hominum genus aspernari Non opum assiuentill, non artificiis relaxandi sese,praestare suos debet, sed ubertate sapientiae,virtutis, gloriae.FOris dosendet patriam, educet copias; domi aequitatis exercitio populis probitatem, sapientiam eum felicitate conferet. Regnum h DEs immortalibus non sua ipsus gratii, sed populi, cui dominatur, accepit. Subditis tempus, euram, amorem debet; quantum sui obliviscitur, hono Reipublicae, tantum nec amplius dignitatis suae meretur usurpare. Certe Minos gentis quam stirpis suae scienter amantior) noluit successorem ex iis, quust genuit, nisi qui praeceptis suis consormem in imperio mo- dum teneret. Atque hac sapientia adeo potentes, adeo felices Cretenses reddidit. Hac modestia Continentiaque induxit caliginem luculentissimae victorum gloriae, incrementum magnitudinis seu vanitatis suae ex popularibus servitiis captantium. Et ne multar Dii Minois iustitiam supremo in I

serorum Urnam arbitrio compensarunt.

Haec loquente Mentore ad Insulam appulsum fuit, itumque ad Labyrinthum invitante fama.

Daedalei ingenii opus est, Labyrinthi in AEgypto is nobis visi aemulum. Quod dum ob rariora mo- . F 3 numenta

119쪽

8 6 FRANCISCI PENELONII

numenta perlustramus diligentius, populum in maritima ora diffusum aspeximus, in propinquum

erepidini locum turmatim concurrentem. Camsam sol licitae festinationis percontantibus Nausi- crates quidam & ipse Cretensis narravit sequen

Idomeneus Deucalionis filius & ex Minod nepos ceteris Graeciae Principibus adiunctus ad vin dicandum Helenae raptum regno suo excesserat. Exscii: s Ρergamis recliurus ad shos pependit vela. At ea vis tempestatis perculit infaustum, ut &qui moderabatur navigium eius, & qui alias rerum maritimarum non ignari vehebantur unh, haud ambigerent naufragium futurum. Unus omnium oculis obversabatur interitus. Patebant immensi

pelagi deiectus, paratum intuentibus sepulchrum. Dessebatur communi planctu ad singulos pertinens ealamitas, ne spe quidem rellicta amarissimae quietis, qua exhibito sepulchri honore per Stygem

evelli manes perfruuntur. Tantum S commune periculum miseratus Idomeneus sublatis oculis manibusque Neptuni opem inclamans deprecabatur : o Divo, cuius imperium reveretur pelagus, audi ad Numen tuum suspirantem miseriami si mihi concesseris, ut Cretam isto ex periculo salvus aspiciam, primum, quod in ea caput aspexero, hac dextera mactatum accipies.' Interea puer, quem in spem regni Idomeneus genuerat, urgente salutandi Patris desiderio, in occursum eius amplexusque festinat; miserabiliter ignorans, se quot ad vitae suae auctorem, tot ad mortem passibus eontendere. Idomeneus por. tum incolumis intrat, praestitum ad voventis gere

120쪽

TELEMACHUS. LIR. H. 87mitus auxilium Neptuno prolixissime gratulatur. At protinus, quam promisisset satali a, sentire coepit. Movebat natio animi malum praesagientis Ve-hςmentem temere suscepti voti poenitentiam. Horrebat pervenire ad suos, verebaturque rursus aspicere, quod ipsi in orbe charissimum. Verum truculenta Nemesis, cuius inexorabile Numentum in mortalium, tum maxime in Regii tumoris

supplicia acerrime vigilat, singulari arcanoque impetu Regem protrusit ad littus. Appellitur :aegre ad prospectu in Rex amolitur palpebras: filium aspicit: retrahit pedem attonitus; aliud caput requirunt palpitantes oculi, quod minu S charum, quod in victimam sit. At errorem inutiliter quae-xit. Involat in collum filius, stupetqne plane alienum ab ignibus animi sui patrem; quippe videbat eum lacrimis dissuere. Unde trii itia, dileSle genitori exclamat; post diuturnam adeo absentiam eum dulcissimo ni titui solatio huc piget reverti 3 quid commisi Zoculos avertis 3 itane aspicere times, quem lumen vocabas tuum 3 Tacuit moerore penitus & rniserrime oppressus pater. Ad ultimum post gravissimos gemitus: ali quid vovi, inquit, Neptune, tibi lquanto & quam amaro pretio redimendum naufragium misero genitorii trade me insanis fluctibus : impinge immitibus scopulis, quibus allidendus eram, & abrumpenda fatorum meorum infinita calamitas; vivere natum sinet Crudele nument habe hanc animam, vivere natum sinet Stricto inter haec verba acinace se interfecturus videbatur, nisi, qui circumstiterant, cohibuissent vibrantem manum. Aderat inter eos, qui obviam Regi

SEARCH

MENU NAVIGATION