Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

st FRANCISCI FENELONII

tiae. Desine, Narbal, suadere, quod utrumque δε- eit reum. Norunt Dii nos liberandi, liberare si

velint, modum. Caesi, iis volentibus, erimus veritatis victimae, & in mortales magnum exemplum integritatem vitae diuturnae praeserendi. Et mea quidem ob calamitates iam diuturna nimis est. Tu vero, dulcis Narbal, tu unum es argumentum mei doloris. Ergone amicitia, alienam miseriam qua foves, te reddet miserum 3Huic de veritate certamini cum immoramur

diutius : Ecce tibii homo praecipitans ad nos eo impetu cursum, ut ageretur in anhelitus. Et ipse ex Regia servus erat, missus ab Astarbara, quae formam proxime divinam ingenii dotibus ex aequo augebat. Multi leporis, blanda, animosque hominum facillime subiens ; ceterum captiose elegans Sirenum ex more. Lenocinabatur aspectu, at seviebat mente barbara, malignaque. Sed

quod pestiferum) ipsius animi sceleratos impe

tus &consilia tam occulth quam acute reflectebat.

Praeterea & oris pulchritudine, & lepore ingenii, di muliebri vocis illecebra, molimmoque lyraeeantu ita noverat movere serreum alioqui Ρygmalionis animum, ut abreptus violento aestu libidianis, e tori societate eiecta coniuge, quam Topham

appellavEre, dehinc in una Astarbara deperiverit, totoque animo de explendis ambitiose huius mulieris cupiditatibus sibi putaverit cogitandum; seqvh miser alienos qmores consectando, atque alienas opes sordidissime sitiendo. Quamquam enim penitus sese in amores eius effuderat, ipsi tamen amasiae vilis erat, & perenni fastidio. Atqui

et istud tam intolerabili simulatione texit muli bris

92쪽

bris sallacia, ut vel tum eius unius gratἱa vitam se amare fingeret, cum maxir te odisset. Erat Tyri ex Lydia iuvenis. Malachonti nomen: forma admiraculum speciosa. Indoles tamen ipsa declinans ad muliebrem mollitiem, nec potens etiam immodicae libidinis. Plane singularis & omnis cogita. tio eius suit consulere oris teneritudini, suentis Comae cincinnos, germanos auro, & in humeros mollissime descendentes componere, unguentis sese perfricare, lepidissime disponere ac instruere snus vestium, denique personante lyra amores suos recitare. Videt Astarbara hominem : amat,

ct perdite quidem. Ille negligit. Videlicet prensabat aliam, & periculum erat, Tyranno rivalem esse. Ergo foemina, satis certa, se contemni, ab amore ruit in ulciscendi consilium. Desperatione surentem subit, effici a se posse, ut Malachon habeatur pro illo advena, quem inquiri rex iusserat, ct cum Narbale venisse fama disperserat. Et verδ, rem ita esse, persuasit Regi; aere corruptis, quicumque fraudem potuissent incidere. Nimirum bonos & oderat & ignorabat Rex; igitur latus eius cingebat una rei suae semper studiosa callidiras, quae, quorum incesserat animis, eos etiam iniqua & crudelia imperanti strenuos ministros applicabat. Atqui iidem, Astarbarae auctoritatem Potentiamque metuentes, fallacia eius & errorem domini adiuvabant, ne invisi redderentur adeo feroci dominae, cui is plane confidebat. Itaque Malachon,quamquam omnibus perspectum erat ex Creta advenisse, iubebatur haberi pro advena,

quem ex AEgypto Narbal advexisset. Traditur itaque in eostodiam. Astastae

93쪽

Astarbaea multum sollicita, ne accideret, ua illatus aulae Narbal, inito cum Rege sermone, indicaret stropham: servo, de quo antε dixeram, festinanter mista, significabat: etiam atque etiam velle se, peregrinum, quem adduxisset ipse, Regine proderet. Unum ab eo silenthim postulari. Facturam se, ut nihil detrimenti patiatur tacitumnitas. Iuvenem autem, ab AEgyptiis cum ipso prosectum, quanto posset oeyus, eum Cypriis Im

poneret navi, ut dehine effer extra urbanorum

conspectum. Quis oblata & suae & meae salutis oecatione Narbale laetior 8 Silentium eumulatis. simh pollicetur.. Quo obtento servus & ipse nihil tristior revertitur, expositurus Astarbaeae, quae

egisset Mirabamur Deorum clementiam, qui hanc Candori mercedem, manifestamque pvo virtute tentantibus ultima impenderent euram. Contra det lstabamur regem, qui nihil praeter opes spectaret, sordidaeque voluptatis illecebras. Unde nos hareinvicem: Qui metuit iusto diligentius, ne decipia. tur , dignus est dicipi, ac plerumque decipitur improbilis. Ahonis timet sibi, credit malis. Unus omnium, quae aguntur, ignarus est; & proh pudor i ludibrio habetur a prostibulo. Interim malorum saliaeta saepenumero instrumentum fit, quo

coelum bonos liberat, qui malunt non vivere, quam sallere. . Inter hos sermones mutabantur venti, obsecumdantes navigaturis Cyprum. Quo animadverso, ecce Deost Narbal exclamat,securitatem offerunt, Telemache. Fuge crudeles, suge infelices terras.

Felieem me, te si ad oras extremas sequi, si vivere

94쪽

TELEMACHUS. LIB. III. 62 ct mori tecum possem l sed eheul devovit me miserabili, qukm his vides, patriae triste fatum.

Cum ista me oportet pati, & nescio, an non eius quondam ruinis tegi. Utcumque autem res aderunt : satis mihi, si modo veri, rectique semper tenax sim. Tibi vero, Telemache, Dii, precor, quorum manifesto ductu videris gubernari, Divinum munus verae perfectaeque virtutis haud ve. 'lint umquam subtrahere. Valet Ithacam repete, solatium ager Penelopae, & libertatem h procerum molestia.Utinamillud celebre per orbemoraculum, Ulyssem oculi tui aspiciant, amplectantur manus lutinam & ille in te accipiar h sapientia sua non degenerem filium t at secundis rebus assiuens,aave obliviscaris mei, nec amare felix miserum desine. Huic postremae saturat; oni non verbis, sed la crimis respondi, quas vale dicenti affundebam. Voce enim prohibebar gravi gemitu. Itaque hsilentibus in ultimos amplexus trum, proeessumque ad portum , ubi subsistentem eum deserui. sublatis anchoris , 'uhm diu oculi serebant, mutuo inter nos aspectui est indultum.

TELEMACHUS

CAlypso eodem adhuc vestigio Telemaehum

audierat, mirabili rarum avenni impotenter affecta. Tune sermonem eius inter

pellans, ut uon nihil otii daret: Tempus est, in quit, i ut τοῖ ἶ-tasque molestias ct Iabores dulci, somno

95쪽

somno permutes. Securus esto huius loci, &patriam crede. Dimitte igitur sermonis voluptarem. Fruere quiete, & omni bonorum a Divis futura copia. Ubi primum orientem Auroraesignabit purpura & Phoebus illu1trem sed satalem- astris diem vehet , referemus nos ad multiplieis fortunae tuae casus. Sapientiae prosecto & fortitudinis exempla ipse tibi debet, cui tu vitam. Qui stravit Hectorem qui ex Inseris aperuir viam, &ipse adeo monstrorum domitor auxerint virtutem suam ex rua. Nox commoda mitiget tibi caliginis moram. At quam erit incommoda, quam spatiosa mihil quam non tolerabili conflictabor desiderio tui, audiendi te, revocandi sermonem ad cognita, quaerendi incognita. Agedum i Cum Mentore, a Diis quem recepisti, in hanc antri mei partem sueeede. Abstracta haec a reliquis,est, & diligenter praeparata dormituris. Morpheum precor, velit somniculosis palpebris vestris Omnem dulcitudinum suarum appararum inducere, divinis vaporibus irrigare in lassitudinem datos artus. Faciat in animos vestros ea per somnum visa incide. re, quibus oberrantibos iucundissimae species se. Poratos sensus titillent in iustae quietis subsidium. Ceteriim ipsa Telemachum deduxit ad cubile. Pars erat haec antri ab ea, quam incolebat Numen, diversa situ, non amoenitate ob eamdem amabilem naturae simplicitatem. Ex angulo saliens simul dulce murmur, smul blanda soporis lenocinia applicabat auribus. Duobus locis Nymphae molles herbas congesserant, duabus item pellibus, altera leonis, eui Telemachus, altera ursi, cui Mentor incubaret stratas. At

96쪽

TELEMACHUS. LIB. IV. 63

At iste prius, quam oculos daret in somnum, his verbis castigavit Telemachum. Secutus ea . impetum ea, quae tibi accidere, narrandi. Amavit te Dea, quod discrimina, ex quibus vigore solertiaque animi tui es eluctatus, commemorasti. At sic alimentum adiecisti sammis, quibus uri coepit, ct robur eheui tibi futuris vinculis. Dimitteriosei licet ex Insula Numinis, quod vel sola casuum tuorum audita initia fascinarunt. Cupido gloriolte 'orationem tuam extraxit finibus, quos praescribitratio. Spospondit illa, docere te, quae tum alths, tum UUui maxime accidi sient. Inde ipsi filum prolixistimi sermonis, verum ab eo, quem promiserat, omnino alieni. Atqui effecit sic tamen, ut eorum, quae scire avebat, nihil ex te ignoraverit. Eeee tibii hoc ipsum telum muliebris cupiditatis, dum indulget blandienti astutiae.Ah quando ita tibi 'maturescet prudentia, Telemache, ut nihil dicas

per ostentationem; ut taceas cum emolumento tuo, quae utiliter non proferuntur. Admirantur

alii sapere te ea aetate, cui abesse a sapientia permittitur. Ego vero nihil permittam tibi. Unus ego, cui manifestus & ita charus es, ut committere haud possim, quin vapulent a me, quae agis perperam. Alii quod multis adhuc te paras angis post se videt genitoris sapientia lΡotuine, Telemachus reponebat, nolle Divam de sorte mea erudire 3 haud sane, Mentor assirismat. Id magnopere oportebat; at oportebat ali. ter, ita videlicet, ut niihil praeter miserabilia commemorares. Scire licuisset, iter longiusculum tibi& varium suisse; aliquandiu apud Siculos & de. inde AEgyptios te detentum in vinculis. Haec po

terant

97쪽

terant lassicere. Quae addidisti porro, ad augemdam pestem duntaxat erant, quae iam alths cor Divae depascitur ; vel1ntque Dii , ne depascatur tuum lQuid ergo suades ii me fieri, non modestitis quam disciplinae studiosius iuvenis rogati negabat

Mentor, amplius celari Deam posse, quae etiam' dum ex satis eius ignoraruta Iamque tantum, in

quit, ex istis prodidisti, ut eam reliquorum notitia fraudare haud queas. Indignationem moveret,h semineis auribus si quid rerum tuarum exclud res. Crastinii igitur, quidquid adhuc nosti h Diis in te beneficii expones. De cetero disce in posterum cautior esse & parcior illis in rebus, quae quoquo modo ostentationis quid praeserunt. Consilio patienter accepto, initus ab utroque somnus. Simul terris primum diem Phoebus dispensave rat simul voce Calypsus Nymphae exactae in nemus. Quo audito, Mentor inclamans iuvenit heus t inquit, somnum, somnum solvere tempus monet. Agel revertere ad Divam; sed cautior de inceps ad mella, quae loquetur tibi. Reconde ab ea semperiquae sunt in animo tuo.Time, si lauder,blandientem viperam. Heri prae genitore tuo ipsi

sapiens, prae Achille invictus fuisti; Thesei fama

decessit tute ; semi Deorum album oecupare debueras expuncto Hercule. Numquid laudavit intra modum y Numquid, quae argutabatur, tibi secerunt fidem Z ipsa hercle credidit se mentiri. Laudat tamen, quia videris,ad laudes impotentilis incumbere, quhm ut laudum tuarum amplificatio nes , etiam non distanulanter fictas, retundere aut valcas, aut velis.

98쪽

aeum processere ad locum, ubi exspectabantur Dea. Uenientibus in conspectum leniter arrisit, premens laetantis specie metum curamque incerti animi. Praevidebat enim, Telemachum perinde elapsurum sibi Mentoris ductu, ac Ulysiam ingenio suo. Tum, Elat matura, inquit, Telemache, dare pabulum, quo satietur in me novorum avi- ditas. Tota nocte videbaris mihi proficisci h Phoenicibus, & nova in Cypro fata aucupari. Cedo igitia D nobis rationem huius itineris. Cave vel tantillum morae. Mox consessum est harbescente

solo, operto violis, & ex humiliori pone sylvula

umbros .

Ceterum Calypso nequicquam imperavit Oculis, 'ne continui essent molliori iuvenis aspectu. Unde haud alias quidquam illi erat molestius, quam

ita observari a Mentore, ut nec oculum sas esset sine nota movere. At Nymphae integerrimo silentio, admotaque in sermonem aure perseverabant, in orbem astusae, cuius pars altera vacabat, ut &commodius audire, & intueri loquentem possent. Itaque Oculi ex omni coetu in Telemachum aExi

ct immobiles. Ille deorsum aspiciens, S perquam

decenter subeunte rubore, pridie coeptum sermonem hunc in modum pertexuit. Explicatis carbass interceptae aurae nos δPhoenicite conspectu celeriter provexerant. Unus ego PCregrinu S eram, nec vectorum mihi perspecti mores. Itaque decrevi silentio, & omnium, quae serent, Oblervatione uti, Omittereque, ne Inteneos haberer ignobilis, quidquid mouestiae regulis cavetur. Ceterum conticescentem de industria, approbe irrigare dulcis sopor coepit. Torpebami. E hebe-

99쪽

hebetat1 sensus: commosssimh erat animo: veriς sima pectus voluptas solverat. Cum eccet sive vera ea species fuit, sive notiumum ludibrium didivisis nubibsis velox currus trahentes columbas sequitur. Venus in eo eminebat. Illa ab unguiculo ad summurn capillum speciei felicitas, ille iuvenilium membrorum vigor, & ciendis illecebris moblitudo erat, quibuscum prodiens ex spuma oceani ipsum aeternumque Iovem perstrinxit . Allapsa ad me praecipiti curru, manumque leniter imponens humero, levi cum risu: heusi paulo post, inquit, regnum meum intrabis, Graecule; id quippe nominis praemiserat sermoni. In illam venies Insulam qua dulcedo, securitas, ludorumque ioci subnascuntur meis vestigiis. Hie locorum aras meas odorum deliciis coles. Hic te circlim torrens voluptarum

fluet. Pande aniniuri 1 tam dulci spei, & cave resistas Dearum principi. Sie per me felix, sic beatus eris. sub haec puerum aspicio. Cupido erat. Motis subitide pennis iisque non magnis vagabatur circurii matrem lenimmo volatii. Erat os molliculum , eiusque amoena festivitas , quali anni primae pueritiae lustiviunt. Oculorum argutissima acies, 1ed ad fori nidinem , nescio quid, alens. Aspiciebat eum risu , sed maligne; conterilptim , atrociter Educebat ex aurei pharetra, qua cingebatur, sagittam, inter omnes stptissimam vulneri Parabatareum adductis nervullgi Iamque ordiebasur in me Iactunt: curn adest Minerva, obiecta AEgide Impeovisum auxilium. Forma illi non mollis, non ad amores liquescens qua eum Venus habituri

opis & corpolis sui offerebat) sed siniplex, non curata, di quam sine libidinis illecebra pudieus

100쪽

TELEMACHUS. LIB. IV. 6 aspieeret. Nihil in ea remissum, fractum, humile,sea vigor in omnibus, august que dignitas. Ceterum praevalente AEgide, sagitta cupidinis decidebat sine noxa. Tum ille stomachari, quati acerbo gemitti, rubore natare ob ereptam palmam. Auser hinc, puer improbe, Minerva exclamat, apage lanimos angustos, sordidosque pete, quibus sapientia, virtus, gloria ad turpitudines tuas eviluit. Lauros tuas ex his solis leges. In hos sarcasmos fremens amasium Numen se alis proripuit. Venus quoque tollebatur in olympum, curru iugatisque

avibus in illustri & caerulea nube diu mihi conspicuis subducta est. Minerva, cum h fugitivis Numinibus versiis terram reserrem oculos, discesserat.

Videbar mihi in loco versari, qui Elyseos hortos laudaturo suggereret idoneas species. Et ecce libi Mentor se mihi. Heu fuge, inquit, crudele terras, fuge littus ex voluptate, quam colit unam, pestiferum i hic trepidandum etiam constantissimae virtuti, sugiendumque, perire si nolit. Ego, simul atque Mentorem aspexi, parabam in eum involare, amplectique. Sed nimirum torpebat in haec sita dormienti visum) pes, lababat genu ; S manus,

amicum contentilis adnixa stringere, inanem complexuSque non capacem umbram captabat, Atqui

haec ipsa contentio iomnum rupit; sensique oblatam in quiete speciem, quam tot varitissent mysteria, Deorum monitum esse. Deprehendi me ad voluptates mollitiemque Cypriam heroem, sui dissidentia, ne temere facerer, abunde instructum. AEgritudo tamen non aberat animo. Credebam Mentorem expulsum e vivis, superata styge iam ausiisse ad iustoxum manes. - Ε a Hanc

SEARCH

MENU NAVIGATION