Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

118 FRANCISCI FENELONII

set ipsa vel viribus vel illecebris. Ut enim Prae rupta cautes frustra tentatur humano vestigio ventisque illudit potius qui1m obsistit, si aut vicina aut altior nubibus: ita inutilissime Calypso tentabat obfirmatam ad celandum se Mentoris constantiam. Is quippe apta simulatione eam admittebat quandoque in spem, cumulatis interrogatiunculis implicitum proditurum simpliciter, quae tegebat animo. At vix ingressa in eam haesit, omnibus, quae iam credebat manifesto tenere , vel unica Mensoris responsiuncula recidentibds in caliginem dubiae suspicionis. Ita dies absumpti a Dea nunc adhibitis Telem .cho blanditiis, nunc rationibus inveniendis, quibus alienaret a Mentore discipulum, posteaquam toties delusa magistrum sibi apertum desperaverat fore. Ergo ut primis amantium igniculis ad illecebras rude etiamdum iuvenis pectus libaret, servitio eius ex Nymphis destinat, quarum excellebat forma; accessitque huic furto ingens h maiori numine, quam erat ipsa, auxilium. Venerem, perseverante adhuc dolore, quem spreto apud Cyprios cultu eius Mentor & Telemachus inusserant, vehementius tum coepit ass-gere, quod ambo ex procellis plectendae temeritati illorum concitatis sine noxa evasissent. Iovem certe convenit gravissimis querelis. Et ille celans,

iuvenem Minervae praesidium habuisse Mentoris habitu, len1sque modico risu, copiam facit indignanti Divae omnes persequendi vias, quibus sibi videretur ad vindictam posse pervenire. Ergo illa delabi Olympo; negligere odores, quOS arae Paphiae, Cythereae, Idaliaeque Numini Eius exhalant; volare

152쪽

TELEMACHUS. LIB. m. I 29 volare curru iugalibus columbis; accersere Cupiadinem, &s percurrente os Divinum maestitia, ex qua vel ipsa decus formosissimae accedat in haee verba assari. Videsne, nate, homines, quibus potentia tua despectui, mea ludibrio est 3 ecquis numen nostrum adorabit in posterum 3 i, tela habes; amborum corda serrum sint licet) feri. Hane in insu-

Iam mecum delabere. Quae agenda, ex me nune

Calypso percipiat. His dictis exceptam aurea nube vectamque per aerem tellus & Calypso accipit, quae tum forte ad marginem sontis paulo longius ii specu sua nulla comite secesserat. Itaque Venus:

Miseram te Deaml ab Ulysse spreta, sperneris amplius ab Ulysiis filio. Sed eccet tibi subsidium& vindictam ipse properat, amoribus qui praeest,

Deus. Hunc accipe. Ρatere illum cum Nymphis

tuis esse; nam & in Naxo insula) liberi patris pueritiam curarunt Nymphae. Ρuerum credet Telemachus, qui hic genitus & innoxius sit. At saxim, ille quid valeat, ne ignoret diu. Haec Venus. Mox evehente nube, qua descenderat, tollitur; odore, qualem ambrosia reddit, per circumiecta Calypsus nemora recessusque diffuso. Remanebat itaque puer in Calypsus amplexu. Non potuit non haec, quamquam Dea, 1 entire ignes, qui iamiam tentabant sinus. Erat ex Nymphis proximaEucharis .Huic,ut frangerentur primi huius repentini caloris impetus , tum Veneris pignus dedit, consilio deinde millies damnato. Equidem inter initia consuetudinis eius nihil in hoc puero apparebat, quod aut emendaret innoeentia, aut mansuetudo, ipsaque venustas non am

153쪽

amaret. Nihil eo candidius, nihil blandius. Ctebrae

Iepidaeque assentatiunculae, oris tenerrima perpetuaque iucunditas non nisi laeta intuentibus promittebat. At vel ipsa blandiendi exordia incaute admittentibus inspirabat incognitum virus. Adulebatur simulator nequiculus, ut deciperet; nec solvebatur risu, nisi aut machinatus pestem, aut machinaturus. Abstinebat Mentoris congressu. Invisa erat leviculo gravitas ignoti viri, quem sentiebat numquam ob noxium futurum vulneri, posteaquam omnia amoris tela hebetasset. Nymphas vero celeriter flamma corripuit, excitata manu puerili imponentis specie; curabantque, ne fatalis plagae indi-eium sauciatus gnimus evolVeret. ,

Interea Telemachus puerulum inter Nymphas lusitantem conspicatus, visaque pulchritudine eius paulo infra stuporem affectus; adductum in ammplexus nune sinu nunc brachiis fovet. At dum cervici innectitur, dum admiratur, sentit miniis

rect 4 habere animum. Causam huius rei perscrutari non valuit. Incerta & arcana voluptate eo liquescebat magis, quo innocentiores captabat ex consuetudine tam tenerae aetatis iocos. Viden' has

Nymphas 3 ad Mentorem aiebat. Ut abeunt , moribus Cypriarum mulierum i pulchritudinem illarum ex Cypro aperta libido deformat honestis

oeulis. Praesentes formas, praeterquam quod exstingui non valent, ipsa innocentia, ipsa modestia, ipse eandor commendat intuentibus. Comitabatur has voces rubor, loquentis vultui incerta tunc ipsi causa suffusus. Nec tacere poterat; nee, quae erat orsus, persequi. Ceterum ipse sermo eius alias interruptus, alias obscurus, atque etiam desectens a sensu. Tum

154쪽

. TELEMACHUS. LIB. III. Iat Tum Mentor cum gemitu : ΕΡidem periclitabaris Telemache, in Cypro ; at quanto nune mag1s in hoc insula, ubi vel ignoras te periclitari.

Damnantur immania flagitia ; horremus apertam impudentiam. Venustas autem, quae procax non

sit, ipsa continenti 1 agendi nocet liberius. Dum amatur illa, virtuti studium credas impendi. Interim male securus animus ad pravae cupiditatis illecebras defluit, oceultas, donec serme ad frenum occaluerunt morti. Fuget fuge has Nymphas, Telemache, tam indulgentes tuo arbitrio, ut circumveniaris expeditiore fallacia. Fuge tuae scopulos iuventutis; maxime autem hunc, cui blandiebaris, puerum. Quis sit quantusque, ignoras. Amorum Deus est, h Matre Venere hie depositusta loci ad vindicandam iniuriam, quam illi inserebas spreto apud Cythereos sacrificio. Calypso scave sis tacta pueri manu, amat te ; amat, quidquid

puellarum est circum amantem dominam. Quid quod ipse ardes, dum nec repere putaS animum. Plerumque interpellabatur h Telemacho Mentor : quae hinc proficiscendi ratio 3 Ulysses vixit.& nisi fallor, diu est, cum undae hauserunt nam fragum. Scilicet desperato meo patrIsque reditu Penelope adhucdum una illam phalangem procorum sustinet, & Icarius, quam genuit, etiamnum iubet recusare alterius nuptias, atque in id usque temporis periclitari. Et tu filium cogitare mones de reditu, intuiturum, si revertar, genitricem aut impudentis Antinoi aut importunioris Eurimaehi spolium, innexamque alienis amoribus post prosa

155쪽

vertenti stio. Portus intrare non licet nostrae insulse. Occupantur illi amantium manu, ne certius Perire venturus non debeam. Ita argutatur Mentor aiebat) inconsulta cupiditas, quae adinveniendis commodo suo rationibus perspicax, caecutit ad argumenta, quibus erroris convincitur. Armat ingenium nugacissimi solertia, ut ipsa imponat sibi, & obtundat stimulos aς

fictae consesentiae. Nonne beneficia recordaris hDiis tanto numero, tanta aestimatione exhibita, ne

extra patriam perires 3 quam mirabili fato eripuere te Siculis Θ & AEgyptiacae probrum servitutis qu1m subita fortunae quam felix submovit mutatio i iam futuris h Ρygmalione calamitatibus, numquid Divina fuit, quae te praeripuit manus 3 tot tantisque prodigiis in tuam unius salutem consumptis ignoras scilicet, quid sata destinaverint tibi. Ignoras autem Z imo & dignus es, qui ignores. Ego infelices hos locos desero; quo modo Τinveniam. Tu vero tam provido, tam mugnanimo satore inconsulta, vilis progenies harum in amplexu muliercularum perge effoeminarit l, trophaea gloriae tuae immortalis heros & semi-Deus graecipe inter puellas constitue. Agedum, quod coelum, quod, velut inferius gloria sua, tuus damnavit genitor, exsequeret Haec convitia ferrea Telemacho fuere. Namque & peracute iis movebatur, & pudentissimo

dolore exarsit, plurimum sollicitus, ne offenderer, neve amitteret virum tanti consilii, & servatorem sui. At vero totus aberrans a se tunc novitio desiderio, extra cuius ipse erat notitiam: Ergone, cum fletu inquit, hili h te ducitur oblata manere volenti

156쪽

TELEMACHUS. LIB. VII. immortalitas 3 imo, Mentor ingerit, minoris hil3, quidquid virtus, quidquid aversantur pii. Virtus te in patriam, & ad genitorum tuorum aspectum

revocat, damnatque, vesanae cupiditati quod paras, obsequium. Dii vero, quorum beneficio prorsus immortali tot casibus tertii marique superstes paternum nomen & gloriam adaequabis, iubent te ex , hoc sincerte gloriae exilio discedere. At tyrannus ille plenus ignominiae, amor unus retinebit te,

Vahi quid Telemacho cum vita immortali, sed servili, sed sterili virtutis & gloriae 3 vah vitam

morte ex ipsa immortalitate longe deteriorem lHis muro gemitu responsum a iuvene. Alias optabat, ut ex loco tam fatali Mentor vel nolen tem abstraxerit. Alitis poenitebat eum temporis, quo etiamdum Mentorem cernebat versari in insu. Ia, iuvenili fragilitate monitorem amicum, gravem tamen iamiam exosa. Haec tum in iuvene fervebat cogitandi discordia, aliud atque aliud nunc admovente nunc obtrusis recentibus elidente animo, ut mens nulli rei diutius insisteret; serδ sicut alia atque alia suinium mutatio ventorum vicissitudinem in mari consequitur.Ιnterdum littori omnibus artubus exporrechum corpus assixit. Subinde illa. tus intimis saltuum latebris amaro indulgebat se- tui, edito clamore, quem rugitum creaidisses, membrisque omnibus miserabili macie arescentibus. Recedentes sub fronte oculos igneus

quidam ardor exedebat. Pallor, animi abiectio &paene desperatio, deformitas Telemachum Telemacho abstulerat. Illa venustas & oris gratia, ille lepor festivae indolis, nobilis illa & quae natos ad altiora decet, ferocitas decesserant. Vidisses flosculumst

157쪽

Ium, cuius explicatum sub orientem solem apparatum elegantiae & odores late diffusos matutinatam tempora admirantur, extinguit vespera.Εluitur varius quam illustris color: vigor eximitur: succus exhauritur: maiestas verticis debilitato, quod eum sustineat, deprimitur. Ita ablatis, quae seu Ornant seu conservant iuventutem, neci admovebatur Telemachus. Neque latebat Mentorem, alumnum suum paulatim obsecundare violentae cupidini. Itaque p.riclitanti statuit cavere consideratiore consilio. observaverat, Deam impotenti iuvenis amore

pereussam ; ipsum vero iuvenem in Nympham, quhm Eucharin supra diximus, propendere. Atque hae Cupidinis sunt artes. Ne une supplicio amet mortalitas, id agit per crudeli ingenio suo, ut nulla ferε amantis apud amatum sit gratia. Mentor ergo data operii constituit Telemachum Deae suspia tam reddere de alienis amoribus. Scilicet Eucharis

rogata suerat a iuvene, venatum deduceret. Tum Mentor commode admotus Calypsos alloquio rVenandi studium, inquit, quod huc usque aut non suit aut me fefellit, alumnum meum mirum in modum, imo & in nauseam trahit ceterarum ob- Iectationum. Solis montibns, saltuumque reces

sibus gaudet, & ipsis adeo, quorum horridior faeies alilis delicatam iuventutem consuevit repelle- se. Tuumne, O Diva, Numen ardorem hune iuveni ΤHis illa vocibus dolenti us perstricta, qutim ut silentio exciperet: Iuvenis hic, inquit, adhuc contemptor voluptatis, illius etiam , quae Cyprum egeminar, nunc mediocribus unius femellae &

158쪽

TELEMACHUs. LIB. VII. ras

pedissequae meae ornamentis blanditur. Illεne iactare suarum prodigia virium, quem vilis adeo indignaque voluptas debilitat Τ quem non videntur nisi ad ancillularum servitutem destinasse fata 3

nihil iucundius erat Mentori, quhm haec luculenta ex aemulationis aegritudine Calypsus perturbatio. Vocem non addidit, ne diffidentiae aperiret locum. Assiicti duntaxat & dolentis vultu maerentem aspexit. Itaque Diva hospitem nihil celabat praesentium, quae molestiam sibi conflarent; nec ex querelis emergere poterat muliebris dolor. Ut autem Mentor certiora de venatione illa sermoni intulit:

tum vero in rabiem coepit efferari, & penitus h seipsa discedere. Neque enim dubitabat, Telema elium id genus relaxandi animi poposcisse, ut di- , gressus in diversa sine arbitris compellaret Eucharin. Itaque cum ab amantibus iam etiam secunda decerneretur venatio: Calypso satis certa,Telemacho rursum magis de irretiendis animis quhm feris agi, ut amatorium hoc furtum praeverteret, enuntiat, se uni, processuram in sylvas. At puncto temporis victa praecipiti dolore, his vocibus cinis Pit in iuvenem debacchari: Huc ergo, vecordissime iuvenum, tua te egit temeritas, ut & illatum h Neptuno naufragium, S inserendum ab iratis Diis supplicium , utrumque iustissimum, effugeres Z anne potius, ut in regno hoc meo, in regia hac mea, vestigiis mortalium aeterna lege fatali, potentiam meam illuderes , benignitatem profanares 3 huc Olympi, huc Stygis numinal audite mortali sacrilegio proosanatam infelicem Deami hoc perfidiae, hoc ingrati, hoc monstrum imbi animi quid cessatis dispar

159쪽

. 126 FRANCISCI FENELONII

disperdere 3 patre tuo non solum immanior, sed longe etiam multoque malificentior primo omnia illius mala diuturnitate ferrea, aerumnis horribilia, deinde his etiam asperiora velim persentiscas. Ithacam tuam pauperculam & diobolarem, saxo, numquam, numquam Deae vota si quid possint aspicias, ex quo tu eam ipsi adeo immortalitati, proprio coelestibus dono, non erubuisti praeponere. Imo aspicias, sed h longinquo, & iamiam periturus iniuriae meae ultricibus aquis. Tum vero corpus tuum expulso ingratissimo spiritu, postquam satis fuerit iactatum immani ponto, has in arenas vindictae meae administri fluctus eiiciant, futurum nullo sepulcro volucribus spolium. Ut pascam hos oculos, chim sagitiorum tuorum participes artus impuri vultures diripienti cuim funesto spectaculo adesse cogetur vel ipsa, quam deperis miser i cum in partes divulsum cor turpissimi huius cadaveris dotem extradam in lici ama-sael tum desperabit, contabescet; mihi vero inde salus, inde spes nova felicitatis suscitabitur.

Haec vociferantis ardebant inflamati oculi: errabant obtutus crebro celerique motu & inusitata quadam caligine trunculentiaque efferati: inhorrescentes genae foedum in modum livescebant in- Iercurrente nigrore. MOmentis singulis alius in amentis vultu respondebat color. Subinde toto ore unus pallor 1Sque recentis funeris apparebat. Quae modo prodigebantur, rarius manabant lacrimae, ardore animi in rabiem desperationemque

adducti forsitan exsorbente, quidquid humectare dolentis vultum poterat. Vix adhuc per moras ct singulae eadebant. Vox delapsa ad ravim interpellata

160쪽

TELEMACHUS. LIB. VII. 12

pellata tremore, iugulatoque syiritu iterum atque iterum i ntermissa. Mentor nihil hoc articulo rerum non observabat. Ceterum perdita toties operi ratus Telemachum collocandum inter depositos, deinceps ab eo sermonem abstinuit. Adiectis tamen subinde oculis commiserationem testabatur. Contra iuvenis stimulante conscientia se reputans indignum, quem Mentor diligeret; non movere, non attollere oculos audebat, ne scilicet in obtutum amici inciderent, cuius vel silentio damnabatur. Nonnumquam erecta cupiditas invadendi in collum eius, ut quantum poeniteret com- 'missi erroris, ostenderet. Sed alths absurdus eam pugor restrinxit, alilis inconsulta religio, ne amplius poenitentiae dolor ostenderet, quhm utile fuisset amanti tam dulce periculum. Neque enim :obtinere k se potuit, ut nuntium remitteret desinderio, ex animi caecitate amplius nocituro. Dii, Deaeque in Olympo convenerant. , Nihil considebant in medium. Fixi duntaxat in insula Calypsus oculis suspendebantur eventu, quod Minervae cum Cupidine erat, certaminis. Iste ludibundus cum Nymphis, quidquid in insula capax

erat amandi, accenderat. Illa Mentoris specie aemulationem, aeternam amoris comitem, adhibebat in telum. Iovi sine partium studio & otiosEspectare pugnam fixum erat. Inter haec Eucharis ad roboranda vincula, quibus Telemachi animum induerat, nunc autem, n ob ingens h Calypso periculum iisdem exiret, verebatur, universis artibus ingenii sui incubuit. Secundo ad exagitandas seras contenditur. Illa assumpto Dianae habitu, novisque ab amantium

SEARCH

MENU NAVIGATION