Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

Ulysses est. Sic eius accendebantur, sic vigebant in impavidum aspectum oculi. Hi gestus fuere, dc exterior habitus, cuius primum moderatio &continentia admirabilem celabat alacritatem animi, ingeniumque quo nihil amoenius : quin &ipsi risus ita temperati: hic modus agendi parsim sollicitus': haec vox, Ita dulcis, ita candida, illabensque in animos validius, quam ut moram inisdulgeret suspendendi assensum ob erroris metum.

Es, mehercle es Ulysiis filius Sed & meus eris Ah filii mi filii quis ad hanc te gentem casus 'profectus ad nos es investigandi patris causa, de

quo tamen ego nihil Τ illum, quam me fortuna naud iactavit miniis. In lix ille ob non inventam patriam, Ob .inventam ego; quippe quam Deorum in me indignatio replevit. Sub has voces in Mentorem intenderat Oculum, credebatque eum hominem esse, cuius vultum nosset, nomen duntaxat reddere non amplius valeret memoria.

Ceterum Telemachus multo fetu : Ignosce, rex, inquit, dolori meo, quem continere haudquaquam possiim, etsi animur' ad laetitiam cogere deberet regiae benevolentiae celebrandum benefi- eium. Tuum ipsius desiderium, quo Ulyssem prosequeris, docet, quantum dolere ob frustra quaesitum genitorem filius debeam. Quae freta non excusi; quae maria, quas terras, & quam diu, ut invenirem 3 At per irata Numina carendum eius aspectu est; imo carendum vel nuntiis, qui de naufragio, quod aiunt fecisse, sinε errore edoceant; earendum ipsa denique Ithaca, ubi ex procorum insidiis deficieria emergendi miseram Penelopen conficiunt. In Creta, ubi quam gravia sustinueris,

212쪽

TELEMACHUS. LIB. IX. 179

intellexi, speraveram tui me copiam habiturum, eredid1que nefas esse itinere meo tentare, in qua condidim regnum, Hesperiam. Sed huc ad te extrusit nos fortuna , humanarum rerum arbitra& ne procul non h. patria oberrem , pertinax obsta culum. Ceterum ex omnibus noxam mihi

levissimam nocuit, cum huc perduxit loci. Reiicith patria; at conspectu me solatur rari inter magnanimos prodigii. Haec dicentem vehementissimi amplexus Idomeneus ducit in regiam, petens ab eo senis, qui comitabatur, nomen. Alias, inquit, hunc, puto, hominem, hanc prudentis viri speciem vidi. Docente Telemacho, Mentorem esse Ulyssi amicum, puero sibi custodem datum, assequi sermone eius in se merita non posse : Rex protinus sexus propiore vestigio, Mentori dextram offert, &: Fuit, inquit, cum invicem vidimus. Ρotesne reserre animum ad profectionem ili Cretam 3 subeuntne, quae tum mihi suadebas utilia 3 Qua ' ego, iuveniliter tunc aestuans & indulgens ludicris, risi: At demum magistra calamitate addidici, quae, ut credibilia mihi essent, non optavi. Ah utinam admisissem tuum exercitatae senectutis consilium lVideo autem & admiror, post tanta tempora te mihi pene eundem reddi, nih1lque deposuisse ex pristino habitu. Adhuc illa oris alacritas, adhuc ille vigor perseverat. Soli crines declinhrunt in

canitiem.

Mentor autem: Si rex magne, inquit, auribus consuevissem inservire, ipse pariter affirmarem, Ierseverare adhuc in ore tuo speciosae iuventutisorem, quo illustrabare nondum Phrygibus in- M a ' fensa

213쪽

sensi Graecist. Sed displicere tibi, quam imponere malim quamquam sermones ipsi, quos cordata

profers, videntur odisse adulatorum lenocinia, utque non confidentius quam sinceriuS agatur te- cum, invitare. Non nullius me hercle operae fius et te ex vultu cognoscere, a se nune tantopere diverso atque immutato ; cuius quidem causam

aerumnas tuas fuisse, satis intelligo. Sed suere hae tibi perutiles, quando animum tuum ad sapientiam instituerunt. Facile tolerandae sunt incumbentes ori rugae, si, dum sensim illae subeunt, ad

solidae virtutis exercitium continenter incumbit animus. Ceterhin corporeae regum VireS praequam aliorum mortalium profligantur, utpote quibus, dum premuntur adversis , curae, & aegritudines animi, item illa, quae corpus in lassitudinem dant, immaturam canitiem accelerant; dure1 prospere habent, voluptates, quam bella, maiorem cladem afferunt. Nihil enim voluptate, quae modum non tenet, damnosius. Haec quippe facit, ut regum, seu pace seu armis utantur, eius sint generis tam labores quam deliciae, quibus iii aetatis ruinam praeter naturae ordinem necesse est labi. Vita sobria, moderata, simplex, tranquilla, non cupiditatibus, non intemperantiae obnoxia, ct expers otii, viri sapienti, vigorem iuventutiS tuetur, infami temporis inconstantia alioqui mobi

liorem.

Diutius Mentorem auditurus fuisset rex, sermonibus eius mirum in modum affectus; ni si in . terpellas ent admonentes de sacrificio, quod debebat Iovi. Itaque euntem eum sequebantur advenae inter cuneos populi, quos utriusque lateri appli

cuerat

214쪽

euerat diligentius exteros spectantium aviditas. Hi homines, Salentini aiebant, admodum inter se differunt. Commendat iuniorem vigor ingens, ct mores suaves admiraculum. Osteni at, quidquid iuventus leporis ac venustatis habet. Neque vero declinat ad muliebrem langurdamque elegantiam. Hi anni, quantumvis teneri prae se serunt virilem animum, robhirque in labores etiam diuturnos suffecturum. Contra alteri artas quamquam longEgravior nihil dempsit de integritate virium. Speciem eius vultumque minus quidem reverentur

primi obtutus, amantque. At fixi e propinquo deprehendunt in eo numerosam animi probi &sagacis notam, indoisimque admirabilem ab exeelsitate. Hercle isto peregrinantium habitu dissim laverunt se futuri cum mortalibus Dii. Ventum est interea ad templum. Magnificem tisimum erat, ex Idomenei religione liberaliter

colentis, ad quem genus suum referebat, Iovem. Marmoreae columnae, Iaspidis variatae colore, geminum ordinem intus circumscribebant aedi, inargenteum quaeque desinentes caput. Ρarietibus marmore vessitis applicabantur imagines dimidia eminentia, quae Iovem tauri specie eaque arte referebant rapta Europa transmittentem in Cretam, ut videretur undis etiam hoc habitu imperare. Aliae deinde nascentem Minoem imitabantur, adolescentem aliae. Nonnullae demum exhibebant valentio-xibos annis insu ae suae leges dantem in perpetuum incrementum felicitatis. His adiuncta visebantur, quae obsessis Pergamis ad digniorem posteritatis

memoriam contigere, Idomeneo egregii laudes ducis inde consecuto. Inter haec praelorum re-

215쪽

18a FRANCISCI FENELONII

rumque belli gestarum simulacra Telemachus genitorem requirebat. Victique hic Rhoesi tam forte ii Diomede intersecti abducentem equos, ibi congregatis universis Ducibus cum Aiace ob Achillis arma; alias ex fatali equo in Troianas clades prosilientem. Haec cum & frequenti tunc volverentur sermone, & ipse Mentor etiam denarrasset Telemacho: quam mox in cognitionem genitoris duxere. Ibat tum videlicet in lacrimaS, mutatoque vultu praeferebat perturbationis notas; quod clim Idomeneus adverteret, etsi ad tegendum dolorem averso Telemacho: Ne erubescaS, rex inquit, gloria genitoris tui sortunaque etiam aperte Spalam nobis

Commoveri.

Religioso domicilio columnae gemina serie descriptae, circumdant ingentis laxitatis porticus. Subter has interea confluens populus stipabatur in turmas. Adiuvabant publicam pietatem cantiones quaedam, in laudem depromptae torquentis fulmen. Pueri, puellaeque modulabantur divisi in choros sui sexus, atque ad id muneris ob meliorem formam selecti. Sparserant promissiim in humeros capillum, cui ornamentum rosae praestabant, in sertum textae, & capitibus odore delibutis impositae; candidaeque vestes erant, quibus singuli induebantur. Centum tauri in sacrificium, adhibiti ii rege, propitiante Iovem, ut assisteret bellum molito finitimae genti. Aureae argenteaeque paterae erant & depressioris alvei, quibus ex vie imis sanguinem excipiebant sacrificuli, ubique vapores recenti nidore diffundentem. Erat Theophanes aetate profecta, amicus Deo

rums

216쪽

TELEMAcΗUS. LIB. IX. 183xum, rei Divinae in templo praepositus. Hic, cum caedebantur victimae, caput ora purpureae tunicae velaverat. Tum ad inspicienda adhuc palpitantia exta progressi1s, super divum tripodem sedit, protinusque : Quos huc misistis Dii, quinam hi advenae 3 Qui si abessent,belli nostri sunestus sit exitus, Salenti praesens ruina, priusquam initia sua extra

fundamenta extulerit. Video Heroem iuvenem. Sapientia ducit manu. Cetera tacere mortalis iubeor. Haec vociferantis aspectum repentina mutavexat feritas. Emicabant scintillis oculi, visi ad alia, atque pravio tum erant, pertingere. Amabaturimo dico aestu facies : percitum & alienatum 4 se exasperabant horrentes capilli, os spumans, proiecta in altum S in rigorem lapsa braehia, vox ultra humanam intensa. Concitabatur ad anhelitum , impulsus interiori numine, quod continere

snu non valebat. Porro vociferatus: Felix Idomeneu, exclamat,

quid video i quanta aversa discriminal quhm iucunda pax domit quae foris pugnael quae victoriae lGemit, o Telemacla et resupina in pulveres hostilis

serocia impendente serro tuo. Corruunt ad pedes tuos aeratae portae, Vallaque non admittentia humanum vestigium. O Magna Diva, cuius Pater visurus es, Oiuvenis Sic coeptam sententiam incidit insolitus stupor ; visusque Theophanes tacere invituS. Rigebat pavore universa coneto. Idomeneus concussus metu non audebat monere, Ut sacra verba vates absolveret. Ipse Telemachus motus rei insolentia, vix poterat aut intelligere quae audierat, M 4 aut

217쪽

aut credere se audisse ex oraculo tam sublimes sortes. Mentor unus ad Divinas voces intrepidus rQuid placeat Diis, rex sinquit) intelligis. Vinces, quaecunque gens inimica sit tibi; & per stitim vinces amici tui. Fac, istud tibi dolori ne sit. In

rem tuam converte, per eum quod praestant Dii Nondum Idomeneus ex consternatione receperat animum unde obtorpente lingua. frustra conabatur voluntatem respondendi verbo sequi. Contra Ithacus ex leviore perturbatione

promptior Mentori respondit: Gloriam , quam insignem mihi coelum parat, non respicio At quid verbum ultimum : Visurus es 3 -- Patremne meum, an solam Ithaocam 3 ah qud sermonis cursum intercepit silentium 3 Ita roboratur, quae ani emum suspendit haesitatio. Ulyssςs i Genitori tusis utinam, quem ego visurus sumi &utinam hoc voto, quae sutura sunt, velim l at blandior inutiliter affectui meo. Scilicet infelicem ludis, crudele oraculum, quem adiecta voeula in fortunae posuisset sinu.

Increpabat haec lamenta comes. Venerare, inquit, quae tibi revelarunt Dii. Cetera, quae comaunt, cave velis perscrutata Meretur, sue conristio curiositas, in ruborem dari. Sapientissima pietas est Deorum, Mod mortalium fata premant tenebris, ex quibus nequeunt humano ingenio trahi. Utile est praevidere , quae in nostra sunt Potestate, ut rite nant & cum consilio. Sed neque minus utile est nescire nostris superiora viribus, ct quae de nobis omnipotentis Dyphtera decrevit

Hae Mentoris voces, auditae cum assensu, tamen

egre querelas a clemachi competscuere. Cetero discus'

218쪽

TELEMACHUS. LIB. IX. discusso pavore Idomeneus pro se laudes Iovi

exordiebatur, qui Telemachum iuvenem, qui se pientissimum Mentorem ad obterendos hostes uos misisset. Igitur post rem Divinam exornato lautissimo convivio, versidque sermone ad utrumque hospitem : 'Fateor, clim in Cretam eversi Troth reverterer, Tegnandi praecepta me nondum calluisse. Ex tantae imperio insulae quae sors me deiecerit, ignorare,

amici, non potestis; quippe qui post meam fugama severastis vos contendisse in Cretam. Non tamen nihil sortunae debeo, quod portentosa vicissitudine erudierit incautum ad cfisciplinam prudentiae. Transmittebam maria fugitivorum ritu, qui Deorum hominumque odiis perurgentur: idque deismum impertiebatur mihi pristinae dignitatis universus apparatus, ut ludibria vicis meae molestiasque augeret. Fugam denique meam excepit haec quatiens ora, ubi Penates meos supplex exposui. Vacua grat agrestique cultu, septa, obductaque dumetis & vepribus. HorrebanF sylvestria, ipsi telluri non inferiora senio. Montosa praeter ferarum aegre pariebantur vestigium. Eo res meae de- Venerant, ut gratulari mihi debuerim, haec inculta stiperesse terrarum, quae obtinere cum exigua militum manu comitsimque fuga possem, & habere secundam patriam. Quippς deinceps sperare non audebam a1pectum beatae insulae, euius in imp rium Dii hanc mihi animam dederant. Miseram. aiebam mecum, Catastrophen l nae ego tragicum regibus exemplum. Dignus mehercle sum, in quem omnes intueantur, qui regnant, sceptro ut

219쪽

pareant, non esse, quod metuant ; clim tamen ipsum hoc sit, ob quod nihil metuere non debeant. Eeeel ego hostibus formidini, subditis charus fui Dominabar genti non destitutae viribus, non Pugnandi, opus si erat, desiderio. Idomenei nomen remotissimi populi cum admiratione acceperant. Florebat ager imperii mei ad subsidium non vitae modδ sed etiam iucunditatis. 2Erario UrbeS centum inserebant census , ex facultate testimatos opum. Salutabar Iovis nepos populis, in sua ipsorum patria, Creta, geniti; crescebatque erga me populorum communis amor, quod Minoem habebam avum, quippe cuius legibus, quantum vigent valentque ipsi, debent. Ecquid tum deerat felicitati meae, nisi ea moderate utendi prudentia 3 Sed fastu, sed assentationibus, quas amabam, excidi solio. Et vero vapulabit hac sorte, quisquis cupiditatibus animum & adulationi rex dederit. Ceterum de die numquam vultum demisi in tristitiam, sed laetus simulata fiducia, quo minus frangerentur meorum animi: Agite, inquiebam, aedificemus urbem, rerum omnium, quas amisimus, suturam latium. Exempla, qui circlan nos iacent, populorum commendant, quod decrevi cum animo. Videmus Tarentum in proximo, cui Ρhalanteς cum Lacedaemoniis suis novum hoc regnum adiecit. Petiliam amplam urbem Philoctetes huic eidem 'orae imposuit. Metapontidem quoque coloniam non ignoratis. Pigriores ergo erimus his & advenis & ritu sortis nostrae palantibus Θ non iniquior, non pertinacior nos fortuna premit. Hoc remedium sociorum dolori adhibebam, dum occultum & pestiferum vulnus dolebam sae- vire

220쪽

TELEMACHUS. LIB. IX. Is

vire in animo. Solatio mihi erat, discussa coelo luce umbris liberius posse calamitosos gemitus impertiri. Somnum ex oculis non guttae, sed duo imbres diluebant lacrimerum. . Nihilominus novum semper ardorem postridie asserebam ad coeo Ptum opus. Vides iam, Mentor, quid mihi in hae ora tam triste induxerit senium. Expositis, quae sibi acciderant mala, Idomeneus hospites rogat praesentis belli auxilium ; utique, quod adpromittebat rex) finito eo, reducendos in Ithacam. Interea mittam, inquit, in disiunctiLsimas oras, qui certiora de Ulysse colligant. Quo-Cunque locorum, quos novimus, vel mare eum eiecerit vel irati Dii, potero rex sequi, ut reseram. Atque utinam adhuc superstes siti vos vero optimis navium, quas umquam Cretes condidere, re-ὰ ferri curabo in patriam, iis videlicet, quibus materia adhibita, quam illustris ex Iovis partu Ida protulit, ruinae ex undis S putredini resistentem. Sacra est h nascentis religione & tam procellis

quam scopulis formidini ac reverentiae. Furat Neptunus, aestuet; at numquam audebit in ea ligna concitatos suctus immittere. Quamobrem vos securos velim, penitusque certos, sine discrimine, sine molestia reversuros in Ithacam, nemunemque ex coelestibus fore, qui in pristinos pelagi, errores vos queat coniicere. Et brevis S sacilis eo hine cursus est. Remissa Phoenicum nave, quae vos in ora nostra exposuit; id unum nune agite, ut quod paulo ante ego suin auspicatus imperium, ultimam h vobis accipiat manum. Sic multiplicis

ealamitatis meae seriem aliena, amicorum tamen,

manus finiet: sic te dignum Ulysse filium suspiciemus, I

SEARCH

MENU NAVIGATION