장음표시 사용
221쪽
ciemus, Telemache; quem etsi iam in Stygem inclemens satum, tran1miserit, in te amans tui Graecia sibi credet restitutum. γHaec loquentem intercipiens Telemachus: Ita Verd remittemus navem cum Phoenicibus. Quid moramur sumptis armis procedere in hostes tuos Ptuos autem y imo nunc etiam nostros, Acesten Troianum, & insensum Graeciae victorem esse cimus in Sicilia. Erg6ne plus nec praestabimus ne iuvabimur a Diis pugnantes pro illo ex Heroibus Graeciae , quorum manu data in ruinam Ρriami iniqua moenia 3 utrumque nobis spopondit, quod ausuimus, Oraculum,
IAm liberiori pugnae impetu Telemachus exarserat. At Mentor non acri, non perturbato
vultu in eum intuens : Desiderio gloriae, inquit, quo cum laude impelleris, multum delector. Memineris tamen, parentem non nisi ob ingenii eonsiliorumque diviniorem praestantiam ante alios ad Troiam claruisse. Achilles quamquam non vinci, non vulnerari potuit, imo neu dubitare, se terrorem mortemque illaturum, quibus & ubi feeisset bellum ; expugnare Troiam non valuit. Quid Τ quod ad murorum eius partem infimameeeidit; ipsumque Hectorem nobilitatum tot victoriis non excepit vivendi melior finis. Contra Ulysses, cuius sortitudinem moderabatur ratio, igne obarmatus ferroque penetravit se in medios
222쪽
cuneos Troianorum: evertit turres illas excelsas, ma nificas, universaeque Graeciae, in exeidium eius urbis coniuratae, per decem ipsos annos formido.losas. Praestat virtus cum eonsilio,ardore & impetu ferocem animum, quantum Pallas bellorum Ρraeissidem Deum. Itaque discanius inprimis S maxime rationes modosque belli, quod erit gerendum, ct quae praeterea cum eo comtinguntur. Discrimen detrecto nullum. Resert tamen, o rex, prili, ex te cognoscere, iustumne bellum, deinde quocum hoste geras, S quibus denique viribus, num suffeiniris in prosperum eventum ΘTum rex; parsara natio fuit, in quam primo incidimus huc appuls. Dispersa per sylvas victitabat venatu iisque, quae arbores spdnte enitura tur in obsonium. Mandurios vocant. Adventu
nostro armisque conspeius in montes profugerant territi. At, quem sub signis habebam, miles γdesderio tum regionis numquilin antehac visae, tum consequendi 1ylvestrern praedam longius progressus h littore, in fugitivos incidit. Ex quibus praecipui: Maritimas terras, inquiunt, tam idoneas humano cultui siue divertentibus vobis reliquimuS, adornatia in montes propemodum invios su-ga. Hoc tutum superest fugientibus redeptaculum.
Rem facietis sane iniquam, si vel hic otio & libertati nostrae graves eritis. Vagabundi estis sidquod aspicimus) ilicerti locorum, dispersi, dc numero
nobis inferiores. Vita vestra in manibus nostris sita est, ita eripienda, si libet, ut ne nuntius quidem cladis ad vestros posset venire socios. Verum absit
hoc malum, ut caedamus naturae nostrae participes.
Recedite potita, memores imprimis, vos per hu-
223쪽
inanitatem nostram misericordiamque vivere, de- inde, hanc moderationis & magnanimitatis legem ex populo, quem immanem & barbarum vocatis,
didieisse. Hunc in modum h barbaris dimissi nostrates in
castra revertuntur, nuntiantes, quae accidissent si hi. Haud leviter rem serebant armati, indignum aestimantes, Cretas vitam debere fugitivis non hominibus, sed hominum monstris. Igitur variis instructi armis sylvas repetiint, qu m antea longe frequentiores; protinusque repertum hostem nec segni nec incruenta dimicatione invadunt; tela utrinque effusa grandinis in modum : In praeru pia montium reiecti barbari, quo fugientes sequi nostris temerarium visum. Haud multo post mittuntur ad me duo ex senioribus gentis eius, consilio maxime valentibus, Petentes pacem. Pelles ferarum, quas ipsi percutiunt, serebant dono, frugesque, quibus incolam alit regio. His mihi traditis sequentem orationem
habuerunt: Altera manu gladium, altera oleam, rex, praeserre nos vides habebant autem utrumque.) Et pacem & bellum offerimus. Quod placet, elige. Utinam illam velis i pacis causa turpe non putavimus, tibi concedere, quae iucunde accumbunt mari, quaeque idoneo calore solis ad fertilitatem& copiose gignenda grati saporis alimenta praeparantur. Omni scilicet alimento gratior pax;
euius amore recessimus in edita montium , nudavernis, nudaque autumni deliciis, utpote quas gelu rigens humus, aeternaeque niveS non admittunt. Execramur inhumanam illam amentiam, quae
224쪽
TELEMACHUS. LIB.X. I9I praeclaro conquirendae gloriae famaeque titulo stolide in regna, stolidius grassatur in homines, ex
communi natura utique consanguineos. Quodsi S te inutilis haec atque insana cupido famae tangit, non dolemus; sed miseremur duntaxat tui, Obtestantes Deos, ne nostros in animos hanc pestem transfundant. Ceterum si ad tantum laetas aut studia vos erudiunt litterarum, in quibus anxie versatur Graecia, aut industria morum civilium, ex quibus aucupamini laudem: profecto gentem nostram his rebus tam utilibus carere utilissimum ducimus. Expediet ad honestatem nobis esse in
doctis & barbaris, iustis tamen humanisque & ab aviditate proprii commodi, perfidiaque alienis. Expediet nobis illos aemulari, quibus pauca sussiciunt, quique vanissimam & multorum indigam mollitiem rident. Cordi nobis sunt praeter integritatem valetudinis, sobrietas & libertaS, coIpo ,ris animique firmitas ; virtutis studium , Religio in Deos; in propinquos benevolentia, continentia in prosperis, robur in adversis; fides in universos; veri stabilis S intrepida professio; animus denique ab adulationibus semper immunis. Vides
iam mores earum gentium, quae tuam per nos
amicitiam ambiunt. Quodsi adeo te oderunt Dii, ut pacem recuses coeco consilio: Agnosces sero
nimis, qui sanae humanaeque r*tionis ductu se dederunt paci, eos lacessitos bello prae ceteris scire
terribiles. Haec senum ad me oratio; inter quam non potui, quin utriusque oratoris facies fixis oculis contemplarer. Barba illis promissa & neglecta; hac sue
cinctiorem comam gravior aetas asperserat. Densa super
225쪽
supercilia imminebant 'perspicacibus oelia is, Non pavidi obtutus aut gestus : vox gravis, ct virilis ex sono : agendi ratio ingenua & sine dolo. Tegebantur pellibus, super humeros, quibus incubabant, adstrictis & occultantibus lacertos brachiaque, illis athletarum magis valida ac ineertamen fidelioria. Ceterum responsurn reddidi, me pacem velle. Fide pluribus conditionibus invocatssque Diis firmata cum donis remittuntur ad suos. At nondum Deorum odia, quibus paterno spoliatus sum regno, absolveram. Venatores nostri famam nune sancitae pacis adhuc ignorantes per tempus, obviam barbarorum multitudinem, lega itos suos h castris nostris regressos comitantium, eum furore aggressi, caesa illorum parte, ceteros in fugam aversos persequuntur ad nemus: Haee causa instaurati belli. Creduntque barbari nos nee bona fide iurare, nec promittere. Maiores copias inducturi in nos, Locrenses Apulosque vocant auxilio praeter Lucanos, quique Crotonam, Neritum A Brundusium culunt. Lucani adὸueunt currus falcibus perquam acutis armatos. Ex Apulis ferar, quam stravit,. exuvias quisque induitur, clavamque gestat duratam crebris nodis Priefixamque radiis ex ferro. Corpora gigantrum magnitudine, adeoque firmata exercitiis; quibusas Mevere, ut solo aspectu faciant metum. Locrensibus origo ex Graecia. Nondum in exteriores mores penitus lapsi, mitiora ceteris habent ingenia, invi Si sane, pos uuam militari maiorum disti.
plinae exterorum robikr vitaeque asperioris consuetusnem adiunxerunt. Leviora scuta texunt
iminibus, inductaque coris obiiciunt telis. Ρrae, longi
226쪽
Iongi gladii haerent. Brutiis concitatiori cursu nom- cervi non damae aguntur. Crederes, eorum pedi
bus nec mollissima gramina premi. Vestigia certa ab illis vix accipit sabulum. Celerrimo impetu invectos in hostem videas non minori celeritate subduci ex oculis. Crotona idoneos iaciendis sagittis mittit. Arcus, etiam usu vulgati, adeo resis fiunt flectentibus, ut a nemine Graecorum ex vulgo parari ad iactum queant. Capient praemia, si
quando se ad ludos nostros comparabunt. Telalethali veneno illinunt ex herbis, quas ad Averni ripam legi fama sparsit. Neritios vero, Brundinsios Messapiosque quod attiitet, solo robore comporis, rudique virtute animi valent. Conspecto hos e horribiles clamores edunt. E funda non
aptius quam densius excussis lapidibus coeli serena violant; ceterum sine ordine praelium inire soliti. Atque haec sunt, charisi me hospes, quae cupieba. cognoscere. Inde habes, quare & cuiusmodi cum hominibus nobis belli dissidium.
His relatis h rege impatiens morae Telemaehus iam imminebat pugnae, nihil praeter arma ratus desiderari. At Mentor occurrens inrempestivo ardori: Cur Locrenses, inquit, quamquam oriundi ex Graecia, cum barbaris adversiim te, O rex, coi- vere in foedus 3 cur tot nationes aliunde advectae hanc Oram amicam sibi, tu inimicam habes Τ Non, dum omnia Deorum odia te causaris absolvisse. Ego.
vero sic existimo, multum superesse, quod de Deo rum institutis diligentior discipulus absolvas, Tot casuum, quibus es perfunctus, magisterio, ecce lnondum occupare 1eu praevertere bella didicisti. Retineri ab armis barbaros potuisse ex iis, quae tu N i da
227쪽
de ipsorum candore & fide, satis superque intelligo. Sed exitiosissimorum tumultuum mater insolentia. obsides dare & ab iis accipere potuisses. Exigui negotii fuisset addere abeuntibus ex Ρraefectis reiis, qui redeuntium securitati praesentia sua prospicerent. Quin renovato quamquam bello fieri poterat, ut mitigarentur irati, docendo videlicet, lacessitos duntaxat fuisse ab ignorantibus, quae modo utrimque venissent in pactum. of Tendum praeterea fuisset, quidquid in securitatis postulassent pignus, poenaque sancienda in eos, qui violassent foedus. Quaenam autem subsecuta sunt hactenus ipsum belli initium 3 Et rex :Postquam omnem aetatem armis idoneam cum
festinatione conseripserant, finitimosque ad auxilium, quin odium etiam nostri concithrant: dedecori mihi credebam fore, oleam opponere armatae barbariae. Tutissimum ex praesentibus visum, con-ainuo itinera quaedam & angustias montium levius custoditas occuparet Facile obtinuimus; inde futuri deinceps hisce adversariis perdomandis Omnino pares. Τurres quippe ibidem 1 nobis positae, Unde nostra e montibus invasuri telis possunt ob-
fui, contra terrae eorum sedesque praecipuae excursionibus & populationibus nostris infestari pro
libitu. Ita arduum nobis haud es , innumerabiles copias adversariorum repellere longe minori inanu. Ceterum adeo crevit dissicultas reparandae pacis ut nihil in ea adhuc sit positum operae. I Urres, quas excitavi, munimenta libertatis nostrae deserere nobis haud licet, nisi volentibus exponi periculo aeternarum incursionum; illis autem eae- dein claustra suturae suae servitutis videntur.
228쪽
TELEMACHUS. LIB. X. I9 Ad haec responsum h Mentore : Sapiens es, Idomeneu, ideoque cupidus nudae ac simplicissimae veritatis, neque ex illo angustarum mentium numero, quae & verum timent cognoscere, & ea, quibus depravantur, non audent corrigere; ac propterea omni auctoritate sua , potentiaque in patrocinium delictorum suorum abutuntur. Itaque assero, gentem hane, missis, qui peterent pacem, tibi praeclaro & admirabili documento extitisse. Quid enim Τ num aut non potuit, aut timuit aut noluit te a cervicibus suis depellere 3 At bellicosa est& finitimorum praepotenti multiplicique auxilio valida natio. Quin exempla imitaris tantae lenitatis & moderationis 3 Scilicet falsa dedecoris opinio, & species quaedam inanis gloriae causa totius est, in quo versaris , periculi. Timebas, ne aequo insolentiorem hostem facias ; at non timuisti, ne redderes validiorem: cum insolentia tua sit fallum, ut tot gentium & inimicum tibi sanciretur foedus. Illae vero turres, quas tanto lauda&opere, quid nisi necessitatem asserunt accolis exitium aut patiendi, aut, ut ne serviant, inserendi tibi 3 Excitasti eas, ne pericliteris; atqui inde ipsum tantum tui periculi. Regnorum tutissima propugnacula & munimenta sunt iustitia, lenitas, fides, certaque finitimorum fiducia, se extra discrimen vicinae servitutis versari. Fortissima moenia obnoxia casibus. Bellorum fortuna pervicax & inconstans est. At si charus assinibus sis, si dignus, in
quo confidant seris autem comperta lenitate tua
industriaque colendae pacis numquam inferior bello, raro in armis futurus es, amicitia propinquorum fiduciaque unico videlicet existente belli Na' &
229쪽
ae propulsandi & antevertendi remedio. Esto
etiam, te per nefas lacessi h proximo. Tum sane finitimi omnes, ut quorum interest servari tua, sine mora consurgent in aemulum. Tot igitur populis, quibus incolumitas tua intelligitur prodesse, proficiscentibus tibi suppetias, plus certe valuisses, quam extructis propugnaculis r quae nullum porro remedium vulneri sortis tuae relinqμunt. Profecto nisi cunctatus fuisses te liberare nascente propinquorum invidia , adolesceret inter beatas oleas, quam eXOrsuS es , regia I tute ipse disceptantis Hesperiae suspicereris arbiter. Verum agamus iam aliud, & maxime, ecqua praeteritis dehinc ad hibenda remedia 3 Diversas Graecorum colonias in hac ora esse memorasti sub sermonis initium. Ab his petenda auxilia. Nondum apud eas exolevit Minois ab Iove geniti illustre nomen, nondum etiam tua ipsius merita; qui bono totius Graeciae ad Troiam, insignem nostros Heroes inter navasti
operam. Quin hos saltem populos adiungis tibi ΘHic docere re illis omnibus fixum nullius in partes concedere. Quamquam enim sinquit) me non Oderunt penitus t at splendore ipso, quem
vel incunabula urbis meae ostentabant, movebanatur; vertisque aliarum, quae circumiacent, nationum exemplo, ne insidiaremur libertati suae, exi stimabant, subactis, qui montes colunt, ambiti Conem nostram gras turam latius. Paucis habe.
Nemo quispiam amicus mihi. Quid Τ quod &vires meas Optanr minui, quorum nondum apertas
inimicitias subivi, ne unum quidem socium parti bus meis indulgente invidia. Nae isthaec Mentor interponit in rerum tuarum, detex
230쪽
deterrima conditio 3 Vires consumis, ut videlire magnis viribus ; dumque terribilem te exteris &exosum facis , providendo iustum tanto bello apparatum, domi in egestatem re coniicis. In licem sane, iterumque infelicem te, qui istis malis altero tanto sapere debueras i Ergone alius casus erro que adhuc permittendus ii Superis, ut ad praevidenda, quae summis regibus minantur, maIa te erudiant 3 At rem mihi permitte: & quaenam
Graecorum coloniae societatem tuam aspernentur, diligenter expone. Primam ex iis mentionem, inquiebat rex, Ta- Tentum meretur. Triennium est, cum coepit hPhalante. Hic ex Laconia contraxerat ingentem multitudinem iuvenum , quos eX alieno toro matres conceperant. Redeuntibus ex bello maritis
haud alia cura illarum fuit, quam negmdo PTO Pulsare suspicionem sagitii. Neque sane pauci fuere, quorunt legitimi natales desiderabantur;
ad indomitam morum licentiam ipsa ignoratione genitorum provecti. Cererum a legum severitate frenum adhuc erat impotenti libidini. Quod cum ferre non potuissent, secuti Ρhalantem, hominem intrepide temerarium, atque ambitiosum, calli, dumque ad trahendos animos, occupata hac ora Tarentum Lacedaemoni substituerunt. Petilia haud procul est in diverso littore, disciplina,non viribus melior Tarento. Moenibus Philorietes cinxit, praeclarum nomen allatis Alcidae sagittis consecutus
ad Troiam. Metapontidem denique sinibus nostris sapientissimus Nestor appesuit suorum ex
