장음표시 사용
241쪽
fida, crudelis natio, missa ab iratis Diis in duleissi
mae pacis detrimentum, in poenam, quae' eheul perpetravimus, scelerum. Sed utique hanc ubi vobis expenderimus, Dii, gentem nostram, non hostibus quiim nobis sequiores, ulcisceminit Videbatur ad has voces ardere tota concio, OrdinEsque obeuntes Mars & Bellona furorem pu gnandi renovare in animis, quos Mentor lenire satagebat. Atque is revocato sermone: Si nudis, inquit, pollicitationibus agerem, esset profecto, quod fidem vestram deberet suspendere. At certa, praesentiaque offero. Si Telemacho & me retentiS, nondum extra periculum vos esse arbitraminit faciam, ut duodecim ex nobilissimis fortissimisque Cretensium tradantur vobis. Ceterum tuno Idomeneum quoque obsides h vobis aequum est accipere. Neque enim ille, dum sincera fide desiderat pacisci, aut pacem inibit dubiam, aut indignam gradu suo, sed qualem vos contenditis ipsos a biisse; quam imperavit ratio, & persuasit modestia,
non vitae desiderium molliter tranquillie, non te- nuitas virium, non quispiam eae futuris belli peri culis metus. Paratus est vel vincere vel mori ;pacem tamen anteponit vel illustrissimae victoriae. Erubesceret timere, ne succumbat; committere autem timet, quod iniquum : neque erubescit, quae admissa perperam, corrigere.
offert pacem, dum arma geriti Conditiones pacis non superbe obtrudit; parvi enim ducit invitis obtrusa foedera. Sed illud optat pacis genus, quod nulli dissidentium partium grave, imponat invidiae, dolori, & suspicionibus finem. Et ne multis i Est Idomenes ea mens, qualem vos desideratis
242쪽
deratis illi adesse. Cardo rei est, ut, quae dixi modo, argumentis confirmem. Quod quidem δε-cile praestabo, si aequis liberisque animis dicentem
Agite ergo, sortissimi populi, sapientissimi sc derat1que Principes t S quid Idomenei offeram
nomine, habete. Fas non est accolarum fines pa tere Idomeneo ; sed neque ipsum fas est patere accolis. Permittit igitur, aditus & firmata turri bus itinera h copiis neutrarum partium insideri vos quamquam oriundi natique in Graecia, Nestor S Philoctetes, praesenti bello restitistis Idomeneo. Itaque suspicionem de studio partium
eius nulli movebitis. Rerum, quae vos in hoc contingunt negotio, summa ct caput est consulere publicae paci, S libertati Hesperiae. Vos igitur dehinc belli causae, itineribus, praesidebitis. Vestrhianti interest , Salentum novellam & vestrarum similem coloniam ab gentibus Hesperiae non vas a xi, quantum arma vestra se opponerent per nefas vicinorum terras opprimenti Idomeneo. Neutri inclinabitis amplius, sed utrique vos aequali mo mento impertiemini. Cavete armis obruere gentem tanto vobis opere diligendam. Imo sequestros vos & conciliatores, unde regum laus & decus Petitur, praestate. At enim portentum vobis videabitur, certos esse, h pactis non recessurum Id meneum. Ego vero id, quod requiritiis, ita lucu lenter ostendam, ut audisse nemo vestrsim sit futuatus quem paeniteari Securitatem utriusque partis, de quibus ante
ρixi, obsides defendent, ad suos non reversuriurius, quam saueium angustias intraveritis eusto ' O diena
243쪽
diendas. Numquid aliud vobis in potestate libet
habere praeter salutem Hesperiar, Salenti, S ipsius Idomenei 3 ecquid metuetis imposterum 2 anne vobis dissidetis ipsi i Idomenei fidem censetis recusandam, qui ne custodes quidem capitis sui
habere vos timet; tantum abest, ut velit decipere.
Quid Θ quod & quietem & vitam, & libertatem
suam suorumque in vestras tradet manus. Quodsi hona fide ad utilem pacem aspiratis, eece haec ipsa sele & ira sistit, ut repellendae eius ratio vobis sane nulla relinquatur. Repeto : ad offerendas huiusmodi conditiones pacis nullus Idomeneum metus incitat. Aliud credite. sola ratio, iustitia que hoc decretum animo eius persuasit, perinde Utique habentis , pro imbecillitatis argumento, quae studio virtutis agit, sumi. sunt, quae peccaVit initio. At gloriae ducit sibi, oblata vobis optione
ineundi pacti errores suos agnoscere. ΕΙt sana abiecti, gati, suaeque penitus salatis ignari animi, sperare, delicta pertinaci superbaque posse defensione tegi. At erroris apud hosteria consessio, eius vae reparandi promptum desiderium declarant, seri deinceps non posse, ut errare quis velit, ni hilque esse, quod hostis recusata pace ex tanta dc
na agendi constantia non metuat. Itaque consu- 'Ille vobis; nee reos iniquitatis vos Idomeneo date. Praesto pax, praesto aequitas. Neutram reiicietis impun Enimvero accipiet tunc Idomeneus manifestum adversum vos ab Astris auxilium, quae ne offenderit, ipse haud verebatur iniuri . Telemachum & me quod attinet, pro iusta causa stabimus. Ego vero Superos inserosque omnes aequis limis conditionibus, quas vobis proposui, testes imploro. Haec
244쪽
TELEMA US. LIB. XI. 2ILHaee elocutus Mentor olivae ramum signo pacis sublatum manu osthndit. Coelestem tunc ignem oculi eius iaculari visi, quo perstricti duces stupebant. Tantique fuit specie maiestatis, ut, quidquid
in Semideis adorat mortalitas, infra dignitatem eius comparationemque extiterit. Rapiebant animos verba, ex ipsa dulci lenitate, qua proferebantur, vim ingentem consecuta; qualem scilicet illae habent vocum praestigiae, quibos in Olympo inter concubiae nossis silentia lunae stellarumque cursus, rabies irati maris, procellarum violentia, aquarum torrentium praeceps fuga momento temporis re-
Potuisset Mentor inter surentes belli aestu po- Iulos Libero Patri par credi, in tygridum extinenti corona, quae o D litae seritatis suae, atque ad divinae dulcedinem vocis coeuntes , innoxiaque
lingua demulcentes pedes inter id genus blandi. menta subii:cere se Numini. Quippe & altissimum
silentium quam mox consecutum est, & duces respectantes inter se non resistere viro; non asserere, non negare illi numen potuere. Armati fixi eodem vestigio detinebantur in eius vultu, mussitare non ausi, ne, si quid homini restaret dicendum, sono strepituve interciperent. Et quamquam dictis eius nihil videbatur posse adiungi, longiorem tamen ab eo sermonem aures requirebant. Vox nulla praetermissa ab audientibus, nulla in animos non impressa cum fide. Et quis dicenti aut non favere potuit, aut non assentiri, elim minutissimas etiam voces senilis facundiae ambabus auribus & unice captaret praesentium aviditas 3 Tandem paulo
prolixius silentium levior solvebat fremitus, pero , ' interis
245쪽
intervalla serpens, diversusque ab illis antε confusis vocibus indignatione frendentis militis, dc lenisiimd sono , quali benevoli animi assisevere ,
Pervadens auram. Facies explicari liquidissima mansuetudine i arma efferatis Manduriis un, cum dolore essivere: Lacedaemonii cum Phalante
suo admirari adeo emollitum rigorem sui ad inimicitias obstinati animit deposci publico ceterorum suspirio oblatae pacis felicitas. Philoctetes,
multa malorum experientia saeilior ad motum, lacrimas tenere non potuit. Nestor in amatitissimos Mentoris amplexus ibat, sermone illius mirum in modum affectus. omnium vox erat quasIdato emissa signo : Eripis arma nobis, prudentissime senex. Ρacem, pacem deposcimus, flagitamus.' Sermonem deinde Nestor moliebatur. Sed ob stitere socii omnes iam non patientes morae, Veriti, ne futurae paci minus amica diceret. Unde reditum ad clamorem, quo pacem semel iterumque invocaverant. Neque silentium impetrari 1 con
elone potuit, nisi Praefectis ducibusque in easdem
voces conclamantibus. At Nestor videns, sibi liberum non esse oratione cohaerente iunct4que uti haud censuit reluctandum. Unde: Vides Mentor,
inquit, oratio probi viri quid possit. Omnium
aestus affectionum impetusque, sapientiae & virtutis compescit secundia. Nostra omnium eaque haud iniqua indignatio, obfirmatus item ad pugnandum dolor animi ecce t transit in amicitiam aeternaeque pacis desiderium. In eas,. quas tulisti, eonditiones pacem accipimus. Haec referente Nestore copiarum duces assensum porrectis, velut sipulaturi, manibus explica eret.
246쪽
TELEMAcms. LIB. XL 2 23 Post haec Mentor cum festinatione ad Salenti
portam regreditur, moniturus Idomeneum, ut ea
aperta procederet sine metu. Quae dum fiunt hMentore, Nestor inter suspiria Telemachum am .plexu petit: Ah viri inter Graecos iacile sapientissimi chara progenies t utinam illi aequalis sapientiὲ, sato alienus sist adhuc dum inutiliter de eo es sectatus certiora 3 Memoria patris tui, cuius viva imago es, dolorem nostrum sopivit. Phalantqs quoque tametsi aspero dissiciliquo vir ingenio, &quamquam Ulysem numquam viderat, movebatur tamen illius filiique malis. Et iamiam haec ex
eo ut audirent, rogaverant Telemachum: cum Montor pone Idomeneum revertitur, insequente universo Cretensium eoque egregiae iuventutis agmine. Hic conspecto Idomeneo nitebatur recrudest Te sopitus Golor Sed Mentoris vox suppressit iam erupturos impetu& : Quid moramur, exclamat , sancire foedus sanctissimum, cuius testes vindices erunt Dil Τ ulciscantur isti, si quis in. fringere improbus sustineat. Salvi sint S integri, qui persistent in fide, Contra quidquid calamitio sum formidandumque ferunt bella, incidat in ambitiosum perfidumque caput, quod tam solendis religionem pacti profanaverit. Diis & hominibus exosum sit, expersque semper fructuum sacrilegae
desectionis. Ruat in desperationem, in rabiem, praeceps Furiarum imaginibus, futuris acutissimae formidini. Cadaver tumulo careat, praeda canum volatiliumque bestiarum: Ruat infelix umbra in
infimas abyssus Tartari aeternis suppliciis, illisque Tantali ct Ixionis & Danaidum immanioribus exi O 3 cruci.
247쪽
crucianda. Contra Atlantaeae rupis, quae astris saesubstituit, hanc pacem fulciat stabilitas. Hari colat, quae hic paciscuntur, gentium fides: eiusque fructus in alias atque alias propagines transfundat. Volent nomina eorum, qui hoc adiurabunt foedus, per ora ultimae atque in suam ipsorum charitatem reverentiamque effusae posteritatis- Esto haec pax, cuius fundamentum iustitia, robux fides; esto exemplum, inquam, omnium, quae deinceps foedera paciscetur orbis. Et siqua gens salutem quaerere constituit ex reparata amicitia, nubia umquam sit, quae Hesperiae sibi populos non arishitretur imitandos. Secundum has Mentoris diras precesque iuratum in supta memoratas eo ditiones pacis. Utrinque obs1des duodecim dati. Inter illos, quos Idomeneus dabat, Telemachus esse voluit; id quod Mentori non permittebatur, petentibus sociis, ut adesset Idomeneo, facta eius consiliaque omnia, dum promimi conventaque
plane essicerentur, praestaturus. Locus saerificiis Inter urbem exercitumque destinatus. Caedebantur centum iuvencae; iuvenci eodem numero. Vim nimarum color proximus integerrimae nivi; auro incrustata cornua, ornataque floribus in spirae Circumeuntibus modum. Penetrabat horribili mugitu in proximo montes, clim sacro cultro ieebatur, pecus. Passismque surgebat evolutus vapor manantis exectit gula sanguinis. Vina non vulgaria, non modica libationibus effusa. Meditabantur palpitantia etiamdum exta aruspices, incensisque odoribus excitabant nubem, cuius suavitas omnieireum agro assiabatur.
Interea utriusque partis bellatorest exempta
248쪽
aeerbitate animi benevole sese respicere, muruIsque sermonibus coeperant eventus suos roserre.
Iamque abstersis belli molestiis dulces ex pace fruoctus praecipiebant. Qui Idomeneum in Troianam expeditionem erant seeuti, plerique agnoscebant militem, qui duce Nestore bellaverat in Phrygia. Ibant ergo in amicissimos amplexus, reserentes Per Vicem, quidquid a vastata urbe totius Asiae facila ornatissima ipsis contigerat. Dehinc effusi in gramen, coronabantur alterna humanitate floribus, vinaque eombibebant, quae grandioribus vasis apportabant oppidani ad celebranda tam bonae lucis auspicia. Dum haec apud gregarium; continud Mentor: Erit deinceps, reges sociatique duces copiarum, inquit, ut diversa nomina diversique Ρrincipes
unum duntaxat componant populum. Hoc videlicet amor mortalium persuadet Diis, ut, quos condidere, eos aeterno amicitiae vinculo cupiant
uniri. Familia & stirps unica universum genus humanum est, per totius orbis diffusa superficiem. Omnes populi fratres sunt, fraternumque amo. rem debent sibi. Vae scelestis, per fratrum suorum singuinem, qui tamen suus ipsorum est, grassant, bus ad crudelem gloriami Equidem subinde bella vitari non possunt. At hoc ipsum mortalibus turpe est, subinde vitari non posse. Nolite, reges, nolit asserere, acquirendo nomini expetenda bella. Veri , nominis dignitas gignitur intra humanae limites naturae; cuius siquis per ambitum aversatur ductus, . monstrum superbiae, non homo est. Teruntii erit, quamcunque ita consequitur, gloria. Honorem, qui futilis non sit, sola clementia & mansuetudo
249쪽
onciliat. Potest quidem palpum duci hulus vanitati hominis, tam perversε tendentis ad sublimia Clam autem & cum nulla subest adulatio, ita vide licet de illo existimabitur : Tanto minus commeritus est gloriae, quo prensavit iniquius. Merito
contemnitur hic contemptor hominum, quorum
sanguinem insana cupiditate prodigit. At felix meliercle rex est, qui populum suum amat & amatur ii cui nee suspecti accolae, nec ipse accolis suspectiis est, quibusque adeo nullum excitat armatum diΩsidium, ut etiam agat cum cura, ne inter se ipsi distsdeant ; qui denique eum se praestat in imperio, eui subesse ab oteris censeatur felicitas. Vos igitur hoc agite, ut subinde celebretis conventus; vos, inquam, qui potentissimis Hesperiar urbibus
dominamini. Tertio quoque anno habetote comitia, quibus omnes nunc Haesentes reges intere 2 gunt, ad roborandam novo sacramento fidem, m
niendam amicitiam , sociandaque patriae salutis consilia Concordia vos in oeulentis hisce regnis . ranquillos, illustres, copiosos; foris reddet invictos Per solam distordiam, ad aflligendos homines missum ab Inseris sagellum, extingui potest, quae vobis parata a Diis felicitas. Respondit ad hoc Nestor: Dum utraque manu pacem gmplectimur, longὰ utique abesse h nobis
in telligitis, ut ad capessenda arma nos aut gloria bellandi, aut Dominis cum finitimorum detrimento
illustrandi iniqua impellat cupiditas. Versim enim quid asos, a Qt4m gravemi ct violentum nactus,
cui vicem legis praestat una commodi sui ratio 3 Qui aliena in possessione , quam porest, involat λ
Adsti ut haec det Idomeneo putcut dici. Desivi iam
250쪽
hane in eum conserre suspicionem. Adrastum puto. Dauniorum is rex est, communis omnium, di extrema illaturus hostis. Deos habet ludibrio, humanum autem genus eo demum loco, ut per
suaserit sibi, natum illud esse, ad suam ipsius gloriam servitute propagandam. Non optat populum, euius rex & pater ipse sit. Coelestium honores im. pendi fibi iubet, impios eonatus eius adiuvante fortuna. Ad Salentum expugnandum eum sestinatione ideo duntaxat sumus profecti, ut, superato hoste minimarum virium, & qui suas huc primum transtulisset sedes, potentiori illi obverteremur. Atque is quidem plures iam urbes sociorum tenet: Crotoniatas praelio bis vicit: Aliter atque aliter famulatur ambitioni suae :, perinde habet, seu vi hostem opprimat seu dolo : ingentes opes legit cum avaritia : miles, quem sub signis habet, patiens est disciplinae, & sciens belli : duces quoque satis periti. Ipsi vero regi sollicitam operam n vani tui; quippe pertinaci cura observanti peragentes, quae ab ipso praecepta sunt. Delicta etiam
leviora non punit acrius, quam liberalius remune ratur obsequia. Ut fortis est , ita ex vigore eius Valentes copiae. Nae is exemplar imperandi sit, si eorum, quae agit, rationem k iustitia & fidelitate requireret. Atqui nec Deos timet, nee multantem conscientiam. Ipsa adeo fama boni nominis eas nuce ei vilior est, nec pulchrior inani spectro, quo imbelles duntaxat coerceantur animi. Divitiis assuere , timeri, stare in cervicibus humani generis vera solidaque ipsi bona sunt. Videbimus propediem militem eius in regnorum nostrorum vile
