Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Ego interea s Mentor subiungit in Salenti diversabor, Idomeneo futurus particeps laboris, quem saluti gentis suae impendet, & erroribus omnino emendandis , quibus aud orum suorum malitia vitioque adulantium primordia sui regni implicuit.

Subinde Telemachus se continere non poterat, quo miniis Ostenderet Mentori, Idomenei mores tibi admirationi esse, viderique eum gerere se non nihil infra dignitatem. At Mentor increpantis vultu sonoque : Putisne accidere praeter consuetudinem, ut summorum virorum personiS, quamdiu humani corporis teguntur exuviis, quaedam

humanae fragilitatis notae & reliquiae inter innumerabiles tricas molestiasque, quae frustra k Ρurpura separantur, inhaereatit 3 Idomeneum primi adeo anni ad luxus & superbiae praecepta finxerunt, fictumque exercuerunt. At quotusquisque sapientum in ea conditione satis restitisset palpationibus 8 non contendo, eum, quibus assueVerar, duntaxut fuisse deditum, quantum profuit. Sed& coronata sapientia , quantumcunque nitatur, numquam se praestabit ab omni fraude immunem. Agendis omnibus unius regis non suffcit manus, opusque habet, quibus partem oneris seque ipsum committat una. Qui porro admittendi sunt ad latus, numquam a regibus noscuntur, quantum h subdi-ris. Pro sanantur scilicet impudentissima simulatione Principum oculi, cunitasque machinis sallendi eisdem imponitur. Haec ita esse, alii quoties tibi probabit experI-entiat Nec virtutes, nec dotes habent mortalium

animi, ab ipsis quas exigis; & quantamlibet dederis iis nostenss observaniasque Operam, decipieris

262쪽

TELEMACHUL LIB. XII. 22 'pieris tamen in dies. Sed neque optimi, si adhibeantur publicis curis, satisfacient tibi, Nam &pertinaces sunt, & dissicillimi ingenii, nec liberi ab invidia. Frustra eris, si ipsis persuadere quid

velis, aut h more suo deflectere. Pro subditorum numero augendi sunt eligendique homines, quorum opere ampliora curis tuis, perficias. At qu6 frequentior eorum est multitudo, qui publicis Munebibus sunt praeficiendi, eo in illis legendis frequentior est errori locus. Sunt hodie acerbissimi mastiges regum, qui eodem si cras potirentur gradu, haud sanε minus existerent innoxii; quin & eadem & etiam graviora committerent. Privatus quisque vel mediocri cum eloquentiὲ naturae suae vitia potest invobvere, tantumque ementita eius lumina commqndare, ut pvovinciarum omnium, quibus caret,

videatur dignus. At potestas & authoritas, lapis quidam Lydius dotum animi, quid quantVmque desit, ostendunt. Ultro similis est dignitas, rem

denti acceptas rerum species cum incremento.

Amplificatur notabili magnitudine, quidquid peccant honorum fastigia, ubi scintilla excitare incendium potest, minimaque afferre gravissimas molestias.

Totus orbis desudat identidem in observando de quam porest severe iudicando uno, qui imperat, homine. Ipsi autem, qui iudicant, rudes suot status eius; ignar ue dissicultatum, quibus implicatur, quandam in eo divinitatem exigunt, eximiam hfragilitate, quae innata humano est generi. Rex quantumlibet bonus & sapiens adhuc tamen homo est : tam ingenii quam virtutis limitibus circum-r 3 scri-

263쪽

scribitur: non sensu, non cupiditatibus caret, nee 1ndolis etiam habitudine, quam nequeat rationis freno satis perdomare. Circumstrepit hoc latus eius molestissima versipellium hominum industria, alterum sordida temporum calliditas. Arcentur, quae petit, auxilia ; quotidie quaedam vel sua vel Ierversa voluntate suorum peccat; & errori emenato emendandum nectit. Sic sapientissimi, sie optimi reges vivunt, quorum vita etsi longissima, ct conformata probitati, numquam sussicit corrigendis in fine, quae praeter voluntatem commisere initio. Necessaria haec mala Regum sunt, quibus perse- Tendis nunquam par humana fragilitas. Miserandi reges propterea, & accusandi mitius. Aut non misereamur eorum, qui non tam bominibus quam miseriis imperantes, dum bonitate imperandi eas conantur mitigare, in abyssum abeunt curarum &laborum 3 si fateamur, quod res est: in lices homines necesse est dici, quod gubernari debeant hrege, naturae non alterius, sed suae duntaxat ipso-riun participe. Profecto divina opus manu eri

gendo hominum ita profligato generi. Sed & infelices ipsi, qui regnant; quippe qui ex natura sua

fragiles &imperiam, praeesse tamen coguntur innumerabili depravataeque fraudulentorum hominum multitudini.

Hle Telemachus alaces responso: Post amisssim sua culpa patris in Creta Imperium Idomeneus amisisset & hoe alterum Salenti, nisi tu subvenisses consilio. Fatebatur Mentor vehementer utique pece se Idomeneum. Sed da mihi, inquit porro,

regem etiam ex Optime moratis Graeciae ceterarumque

264쪽

rumque gentium Imperiis, qui semper deliquerit

intra excusationem. Nec summorum quidem virorum natura habitusque animi sine vitiis est, quae non libeat sequi; verissimeque omnium laudantur, qui, quae commiserunt perperam, nec agnoscere, nec emendatione verentur diluere. Ulysiam Genitorem tuum, Heroem unum, ad Cuius exemplum eiungenda Graecia, credis nulla

parte fuisse infirmum Z quoties fortunae casibus implicitus incertusque, suit collapsurus, nisi singula eius Minerva praesens dispensesset vestigia Z

quoties repressus, quoties confirmatus ab hac Diva est, ne unquam tramitem desereret virtutis ae

gloriae 3 Sed neque, cum videbis in Ithacae solio clarescere, illum puta futurum innoxium. Erit

citra controyersiam, quod in eo notent delicatiores oculi. Fuit nihilominus Graeciae, Asiae, insu-Ι1sque Oceani admirationi. Alia atque alia ornamenta, quibus abundat, retundunt videlicet minus ab eo recte factorum memoriam. Tu vero felicitatem tuam absolves, si eum intueri oculis, moribus velut exemplar tuum praeter cessationem V leas imitari. Cura, mi Telemache, ne asilescas ab exeellentissimis etiam heroibus requirere, quam quod cadit in humanas vires. Arrogat sibi rudis omnium rerum adolescentia censoriam quandam insolentiam, quae facit, ut contemptis ideis, ex quibus vim tutis petenda essent exempla, ad omnes stimulos imitationis superbe arroganterque occallescar. Itaque non unus pater squamquam nec ille prorsus innoxiae virtutis amore tibi erit cultuque ac imi-P tatione

265쪽

x3 2 FRANCISCI FENELONII

tatione prosequendus ; sed & sngulari observantia supraque vulgus colendus Idomeneus. Tametsi enim multa corrigenda, monendaque attulerit; at candidus est & amans aequitatis. Liberalitatem sectatur ; colit beneficentiam. Fortitudini eius nilial addiderim. Si quam cognoscit fraudem, nisi suae ipsius propensioni animi refragetur, damnat. Quae in eo apparent, magna ct imperatoria sunt. Erroris fatendi simplicitas, ma suetudo, admonitionum etiam asperrimarum patientia, sui ipsius victoria, qua se erroribus admissis palam evacuare, dignitatem vero suam ab infestis hominum iudiciis contendit eximere; virum profecto loquuntur non simulate magnanimum. Multi errores sunt, a quibus animus vel mediocriter bonus praeservari aut fortuna potest, aut alieno consilio. At Principem innutritum assentationibus ad poenitentiam errari adducere non nisi ordinaria maior virtus potest. Ita emendari laudis plus habet, quam numquam, quod emendes, committere.

Omnium serE regum sunt, Idomenetus quae gessit perperam. At quotusquisque agit illorum, ut emendetur, quod agit Idomeneus 3 Mihi certei neque tunc desierat esse venerabilis, cilim permisit, ut quae sentiret, corrigerem. Itaque & tibi venerabilis sit, mi Telemache. Atqui istuc dum tibi suadeo, non tam Idomenei famae quam utilitati

tuae consultum eo.

Hae disputatione Meneor docebat Iuvenem, quam periculosum & iniquum sit, censoria severitate alienos mores perstringere, illorum maxime,

quibus ambiguum perque difficile imperandi in

266쪽

TELEMACHUS. LIB. XII. 233eumbit opus. Monebat deinde Mentor, tempIis maturum esse itineri. Itaque, vale, inquit. Salenti reditus tuos expectabo. Fac memineris: Timenti Deos nihil timendum ab hominibus. Manent tu extrema discrimina. At certus esto, semper tibi praesto fore ab Minerva auxilium. Sub haec verba admonebat Telemachum animus, adesse ipsam Deam. Et sane cogniturus suit, hanc eandem esse, quae propterea eum ipso haberet sermonem, ut spe ac fiducia roboraret; nisi iuvenis memoriae imaginem Mentoris restituisset his verbis: Nunquam, mi fili, dimitte ex animo, quam insantiae tuae impendi curam, ut ne Ulysiis

virtus & sapientia orbi periret in filio. Cave, agas, quod si h tantorum Heroum exemplis praecepis que, quae ego tradidi tibi, disiunctum

Iamque suprema montium coeperant h primo sole eollustrari: cum reges holpites abeuntex Salento, ad copias suas instituunt reditum. Atque 'hae, hi tenderunt extra urbem, accepto signo exin ordiebantur iter. Promicabant ab omni exercitu

ferreae cuspides, in quas desinebant hastilia: frangebant oeulum fulgure paulo mitius eoruscanintes clypei: subvectique ad coelum pulveres innoxiam primae diei inserebant nubem. Egressi quoque ex urbe Idomeneus & Mentor ossicio comblandi in castra foederatos Principes, clim iam moram recusessent itineris. Inter mutua denique argumerita non fictae amicitiae discessum. Nec dubitavere socii, stabilem pacem fore, perspecto Idomenei candore, quem longh alium nuper criminabantur sinistri nuntii. Cuius quidem rei causa erat, quod, qui de Idomeneo nuntiabant, non dotes P e i animi

267쪽

2.34. FRANCIS I FENELONII animi eius, sed quibus se permiserat, iniqua assen

tatorum consilia intuebantur. Profecto exercitu, Mentor, ut totam urbem inspiceret, ab Idomeneo deducitur. Tum quidem ille regi: Age, inquit, numeremus, quot tibi in urbe, quot in agro homines; missosque in numerum describamus. Videamus deinde, quot ex illis colendae terrae idonei; quantsimque frumenti, vini, olei, rerumque alias utilium illa reddat annis mediocriter fertilibus. Hac ratione cognoscemus, quantum alendis incolis opus, an agri serant S num praeter populi alimenta gignantur, quorum copia quaestuosum cum extraneis promittat commercium 8 navium quoque nautarumque, quos habes, numerus ad aestimandas vires ruas recensendus. Itaque porrum vidit: naves singulas ipse inscendit: sciscitabatur de regionibus, in quas navigarent mercatum 7 quas illuc merces avehe-rpnt, reveherentque 3 qui faciendi sumptus, dum Peregrinaretur,in navem8 ecquae mutuationes mereatorum Θ societatum item, quas coniungerent, ecqua & num sancta ratio, integraque fides 3 neque volebat ignorare, quaenam essent pericula damnaque timenda ex naufragiis aliisque eventibus , ut detrimento institorum atque inopiae posset praeveniri, nimio lucri desiderio saepe viribus suis tentantium ampliora.

Iubebat severe animadverti & sine discrimine in decoctores aeris alieni, quoniam etiam illi, qui

mala fide non agunt, raro vacant temeritate. Rationes quoque praefinivit damnis creditorum praevertendis idoneas. Quippe magistratus creabat, qui ab merca toribus rationem mercium, lucri, impen

268쪽

TELEMACHUS. LIB. XII. 23simpensarum, negotiationumque acciperent. Pro hibebantur aliena exponere perdendi periculo, sua vero mediam duntaxat partem licebat indiscrimen dare. Porro negotia, quae unius e societate facultatem superabant, iam agebantur communi sociorum facultate. Integritas constitutionum, quae memoratis adiectae societatibus erant, poena-Tum muniebatur rigora, gravksime videlicet luituris, qui fecissent fraudem. Fuere praeterea liberrima commercia, minimeque molesta ex vectigalibus, imo oppetenda ex donis, quae relaturus erat, qui negotiationem novae gentis Salentum convertisset.

Ergo populis undique & continuo consuentibus, huius urbis commercium Euripum quendam referens, incolis alias atque alias opes velut succedentes sibi flustiis aggerebat. Tributis non advenientium non proficiscentium mercium ingravescebant pretia. Quidquid advehebatur, per se proderat oppidanis ; avecta relinquebant, quod. erat profuturum. Portum vero ipsum sacrarium dixisses iustitiae tot tamque diversis gentibus inter se actitpntibus aequissimo iure ; visaque ex altisi1-mis Salenti speculis sinceritas, candor,& fides Elonginquo populos ad innoxia negotia invitare. Mercatores huc Oceano vecti, seu qui solem reddit orbi, seu qui subtrahit, non quietius, non securius agebant domi, quam Salenti. Sed neque interiora urbis Mentor omittebat. Ille lustrare publica horrea, promptuariaque me elum; ille opificum tabernas, foraque communia obire. Vetabat ab externis vendi apta inducendo luxui molliendisque animis. Quae in vestibus, alii mentis,

269쪽

mentis, supellectilibus observanda, quaeque in extruendis ornandisque sedibus pro conditione incolentium, praescribebar. Interdictis denique ornamentis omnibus, quae auro argentoque fiunt: Res una, inquit, rex, quae populo tuo sanam mindestamque impensarum continentiam persuadeat, exemplum est, quod a te prodendum, ab ipsis imitandum erit. Ecquidem quae in te eadunt sub oculos, maiei statis dignitate quadam carere haud debent. Cete-xhm hanc egregia custodia corporis, hane nobilis. smi proceres, lateribus se applicantes tuis, satis superque prodent. Contentus esto veste ex lana primae notae, & imbuta murice. Optimates idem genus texti ferant. Itaque habitus tuus eorum similis erit, colore duntaxat iaciente discrimen, ct quod oram tunicae tuae Phrygium opus ex auro praeter luxum distinguet. Haec ipsa varietas co-1orum distinguendis diversis hominum ordinibus

servier; neque auro argentove eam in rem aut

gemmis habebis opus. Ceterum ordines populi tui ex nascendi conditione divides. Muneribus amplissimis praeficiendi, quorum antiquissimum& nobilissimum genus. Qui muneris aliquid gradusque consequuntur meritorum suffragio, sine invidia eonquiescent in secundis subselliis post eos, quibus primas asserit diuturna possessio. Sed neque his invidebit inserior nobilitas, si illos dedoceas

ex immature collaris dignitatibus pristinae conditionis oblivisci, & moderate sese modesteque gerentibus, quas par est, laudes adhibeas. Illud vero discrimen maxime extra invidiae versatur iactum, Quod ex maiorum praecellenti serie gignitur.

270쪽

TELEMACHUS. LIB. XII. a 37 Qui a rege sunt proximi, primique ordinis,

candidas vestes. gerent circumeuntibus fimbriis CX auro ; ex qua item materia annulum digito, collo torquem cum imagine tua impressa nummo inserent. Altera classis velabitur caerulea tunicii , in argenteos desitura limbos, neque nummum sed annulum tantum illi permittes. Viridis color eorum erit, qui sequuntur proxime. His & annulo carendum & fimbriis; nummum addes. Quarti ordinis amicula crocea induent; rosea quinti. Uio Iacea sex to dabuntur. Ultimus, qui plebem infimam complectitur, album flavo colori miscebit. Haec in liberis & ingenuis vestiendi ratio. At ex cineris forma in nigrorem declinabunt mancipiorum indumenta. Ita gratuita erit & expedita cubvis distinguendae donditionis suae copia : ita luxus

nutriculae artes exulabunt Salento ; quarum magistri imposterum aut necessariis tantum artibus opificiisque se dabunt, quae perpauca sunt ob ingenitam naturae humanae parsimoniam, aut exerincendis commerciis, aut agris. Sed neque materia

textilium, nec forma vestium libera si obnoxiaque eorum, qui persciunt, arbitrio. Neque enim permitti viris Sebet, quos ad vitae genus serium egregiumque colendum natura destinavit, ut inveni. endis parandisque reclamante nativo sanoque de- .core cultibus vestium tempus aut comburant ipsi, aut ipsis sinentibus seminae, licet ex hac syllicit dine vanissimae occupationis mitius viris obiurgandae. Itaque Mentor sumptuum luxuriam, ingens publicis moribus malum, castigabat non secus, atque olitoris demitur manu. quidquid in arborum sorti

SEARCH

MENU NAVIGATION