Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

patriae, ad legum reverentiam, ad honorem, prae Voluptate praeque ipsa vita infimandum, initia aetatis erudiant.' ' Magistratus faciendi recte observandis familia . Tum tum omnium tum singularum moribus. Sed de tu partem huius curae tibi putes suscipiendam, utpote ob id maxime rex seu pastor populi, ut gregatuo dies noct&que invigiles Ita vim magnam Perversitatum criminumque praevertes. QVae vero Prae

Vertere non possis, illico S quibus par est, suppib

iis accipe. Beneficium est, maturata animadverΠΟ- ne cursum iniquitatis reprimere. Hominis uniu&morte ingentes redimuntur clades, essiciturque,

ut postea rarius quoque adhibita timeatur severi Titas. At vero quam ad detestationem perversum iudicium est persuadentium sibi, fecuritatem non dari, nisi populos opprimant: erudiri S institui non curent: ad semitam virtutis adducere sibique eonciliare negligant: minis & terroribus in despc- Tationem extremasque angustias ita impellant, ut numquam possint aut libere respirare ab miseriis. aut tyrannidis iugum a fessis cervicibus 4biicere. Haeccine ratio imperii pacifici Z haeccine ratici

cuirendi ad gloriam Θ

Scito, minimum reges posse, ubi exercent imperiosissimum imperium. Rapiunt, destruunt omnia r solum omne possident. Sed & istud lan. guet; & in desertum iacet incultus ager. Attenumantur in dies oppida et exarescit opum scatebra, commercium. Rex, qui nec solus regere potest Omnia, nec rex esse nisi per suos, ipse paullatim facit, ut pereat, dum 1ensim subtractis opibus

Petrire cogit suos, per quos S dives & potens est

282쪽

TELEMAGHUS. LIB. XII. 249 Exuitur regnum copia fortunarum & hominum ;quod quidem damnum maximum est minimeque reparabile. Quod habet subditos, tot facit limitum

non patiens potes as eius mancipia. Vallatur obsequiosis adulatorum cumulis. Fingitur illi cultus, quem debemus Coelestibus : ad palpebrae trepidatur motum. At subeat vel tantilla mutatio: desiderabit auxilium tam portentosa, tam extra Or

dinem proiecta potentia. Alienati tum a domino sunt populorum animi, sessisque h tyrannide &acerbatis cunctis Imperii statibos, nulla eidem xelinquitur fiducia praestandi a suis auxilii. Violenter imperando cogit membra huius corporisOmnia uno ardore mutationem anhelare. Primus

quisque ictus, qui in vanum non labitur, idolum tantae crudelitatis praecipitat, & calcium supponit ludibrio. Contemptus, odium, metus, exulcerati dolor animi, dissidentia, omnes denique motus, quibus in diversa solet humana mens trahi, iunctis viribus se opponunt tam invisae potentiae. Rex,

cui rebus inaniter forentibus nemo audebat, quae Vera essent, exponere, illis mutatis, reperiet neminem, cui aut excusatione aut desentione videatur dignus. Adeo non potuit his argumentis occurrere Idomeneus, ut deinceps nihil cunctaretur, vacuum solum in certos modos seu portiones digerere, tum ut eas inurilium artium hominibus & oper riis frequentaret, tum ut omnia, quae destinaverat animo, maturaret in opus. Ceterum hinc exceptos EgrOS Voluit, quos vacantibus caementitio operi

assignaverat i quoniam nisi perfecto oppido agri

curam possessorum suorum manumque non Potin

283쪽

x so FRANCISCI FENELONII

TELEMACHUS.

LIBER XIII.

Lmque dissipati de moderato placidoque Ido

menei imperio rumores adeo nonnullarum gentium excitabant fiduciam, ut turmatim . e ncursantes, in civitatem eius peterent adscribi, fortunam suam experturi tam bono domino. Iam

illa quoque spinarum pervetusta seminaria spem opimae messis faciebant, frugumque, quaS tum primo didicerunt gignere. Parabat vomere dis- fracta tellus pingue labori praemium. Bona non minus quam illustria suturi argumenta ubique advertebant oculos. Quippe & per valles editosque colles diffusi ovium qua adulti qua iuniores greges, qui frequenti per herbas saltu dabant agreste spectaculum ; ct in praealtis montibus armenta, quorum sua quaeque voce iugisque repereusso sono nova sibi pascua gratulabantur. Ceterum bonitas agrorum promota ex ipso, quod pascebant, pecore; cuius quidem comparandi rationem Mentor invenit. Suadebat scilicet Idomeneo, ut quae Salenti redundarent ob interdictum eorum usum, traderet vicinae Peucetiorum genti pro pecoribus, quorum inopia Salentini laborabant. Urbs item & quae ad eam pertinebat vicinia, egregia iuventute coepit abundare. Haec quippe diuturna calamitate maior1sque metu incommodi huc usque absterrebatur ab ineundis connubiis. Sed cum videret Idomeneum posita severitate novo ritu miteseere, neque tam agere regem, quam Ρa-

284쪽

TELEMACHUS. LIB. XIII. 2 1 patrem; nihil deinceps formidinis aut h fame aut

ab iis erat malis, quibus ira Deorum solet in moris tales animadvertere. Itaque hinc clamor laetantium, hinc pastorum ruricolarumque hymenaei j complebant seliciter mutarum imperium; speciesque erat Panem cum Faunis & Satyrorum choro Nymphas ad tibiae numeros umbratilem in orbem ducere. Nihil lite turbulentum, nihil alienum hlaetitia, quae per omnes ordines ea moderatione vagabatur, ut non dissolvendis animis, sed relaxandis h diuturno labore videretur concessa. Unde snon strenuior, quam purior fuit. Qui graviores iam annos agebant, ut in extremum vitae suae viderunt incidere, quae longa ipsorum petas ne tenui quidem spe libare umquam sustinuerat: admiratione & stupore defixi ibant in tenerrimas lacrymas, tendentesque ex senio vacillantes manus precabantur: Propitius esto, magne Iupiter, regi, qui similis tui est, maximumque ex tuis in nos donum. Datus est saluti hominum, Prosit igitur ipsi, quantum ipse prodest nobis. Nascituri ex toris nostris, quinus ipse favit, nepotuli pio huic regi debeant omnia, & ipsum adeo nascendi beneficium, ita quidem, ut is re ipsa

omnium suorum futurus sit pater. Haec senes. Iuniores autem regio favore promoti ad thala mum , perpetuo cantu quippe unico mon

strandi gaudii subsidio ) aue orem huius vo

luptatis suae celebrabanr. Numquam passi ex ore abesse illius nomen, tantum abest, ut umquam dimitterent ex animo. Pars felicitatis reputabatur eum aspicere, & caput, summaque metuendorum, ne perirer. Eo nempe sublato non domus,

285쪽

' a s a FRANCISCI FENELONII

non similia erat ab extremo squallore vaea

t ira.

Tum quidem Idomeneus haud temperavit sibi, quo minus fateretur Mentori; numquam perinde se in voluptate fuisse, atque nunc, cum populi Samori esset, & saluber tot subditis. Numquam inquit, hoc persuadebam mihi. Credidi, frustra regem dici, qui se noti redderet terribilem; vive- Teque regis causa, quisquis non esset rex. Ridebam cum anilibus gerris, quidquid laudabatur de regibus, qui amori, qui voluptati fuissent suis.

Alia & veriora nunc credo. Ceterum haud ignorare te decet, qua ratione inde ab unguiculis perversa regiae Maiestatis opinione, unde omnium malorum meorum origo, animus meus si depravatuS. Haec praefatus, rex, ita coepit disserere. Ρrotesilaus erat, aetate mihi paulo superior, quem omnium maximὸ diligebam. Arridebat vigor animi audaciaque eius. Consors oblectationum mearum & palpator cupiditatum, Philoclem quendam, annis & favore meo parem sibi, obiecit suspicioni. Is vero timore reverebatur DeOS, 3nimique magnitudinem sui multa prudentia modestiaque commendabat. Magnum censebat, non qui dignitate efferretur supra ceteros, sed ipse se Vinceret; nec ageret, quod indignum & inferius se. De erroribus vitiisque libere me compellabat;

ct si quando id minus est ausus, ipsum silentium eius, & quam praeferebat ore, tristitia loquebantur,

quae peecaveram.

. Et initio quidem mihi eandor eius non displi-euiti crebroque receperam ipsi, ut ab adulationibus abessem, semper vacuas aures meas integerrimasque

286쪽

masque inventurum. Docebat fidelissλε, quae agenda volenti premere Minois vestigia, & meditanti salubria imperio. Sapientia eius ibi decedebat tuae : ita praecepta sid quod nunc primum agnosco) erant simpliciter bona. Αtat ea fuit Protesilai S aemuli & mbitiosi hominis calliditas, ut noverit Philoclis taedium sensim animo meo subiicere. Is nihil inde motus in inferiori amicitiae meae gradu, in quem retrudebatur Protesilai invidist, se moderate continuit; satisque ipsi fuit, quod

verum erat, pararis auribus non in commodum suum, sed salutem regis continuo occinere. Protestaus non advertenti mihi persuaserat, Philoclem laborare moron superbia ; inde licenti

observare, quae agerem, nihilque a me exigere fa-VOris, ut crederetur homo esse, ad quem honorum cupido non pertingeret. Adiecitque, hunc iuvenem eadem libertate, qua me commoneret errorum, iis etiam palam commemoratis regiam existimationem offendera, quam in animo eius

exolevisse satis manifestum esse; attritaque hunc in modum Principis f1mst, simulatione austerae virtutis iter ad coronam meditari. Disseile mihi erat initio credere, Philoclem aspirare ad regium decus. Est enim hoc non simulatae virtutis privilegium, ut candorem suum nee simulatione patiatur aequari, nec rite ipsum observantibus imponere. Ceterum & conflantia, qua

post delicta oppugnabar h Philocle, gravis mihi

coepit esse, & Protesilai indulgentia solertiaque, ins nitis oblectationibus, quae regium animum allicerent, inveolendis abunde sufficiens, placere usque

287쪽

Usque adeo, ut in comparatione huius austerum hominem vehementius aversarer.

Inter haec Protesilaus iniquissime serens, me delectu aliquo & sapientia ea credere, quibu& criminabatur aemulum; de illo dehinc silere constituit, mihique admovere arietem suada Attica potentiorem. Itaque hanc ille mihi splendidissimam fraudem. Suadebat, Philoclem praeficerem classi, ruam in Carpathios destinaveram. Id ut persuaeret: Laudem, inquit, quam ipsi tribuo, nosti ca- rere dolo. Fateor intrepidum eum esse, & aptum bello; tib1que ante alios profuturum. Atque is udmovet, ut omnibus insuper habitis, quam in eum concepi, missam iram faciam. Cumulabar insolenti gaudio, chm in Protesilao,

maximarum rerum mearum administro, animum

tam sincerum, tam aequusn quod credebam deprehenderem. Involabam in collum eius, gestiente laetitia, reputans, merito amplius h me deberi fortunae, quod maximam fidem ante alios tam egregio

di visum) cupiditatum rerumque suarum victori habuissem. At o miseros Principest homini illiquhm mihi meum ipsius ingenium plus erat per-lpectum. Non ignorabat, reges plerumque &suspicionibus , & incuria rerum suarum teneri; suspicionibus, quod sciunt adesse lateri, qui decipiant; incuria, quod voluptatibus impares onera sua alienos in humeros devolvunt iurati fiducit obsequit; neque publicis fatigari rebus volunt. Itaque ominabatur ille, faciIlimum sibi fore, apud

me in invidiam rapere hominem, maxima moliturum ; neque dubitabat ex adversarii absentia sibi occasionem premendi eius futuram.

288쪽

TELEMACHUS. LIB. XIII. as

Milocles, chm ingrederetur viam, satis certus eorum, quae sibi possent evenire: Memineris, rex, inquit, me deinceps accusarum iri nemine advocato. Qui me odit, audietur unus. Dumque foris pro te periclitabor vitii, mercedis loco timere debeo, De domi tui pericliter gratia. Ego vero: Decipe- Tis, mi bone, aiebam. Alia atque tu existimas &meliora Protesilaus de te. Probat te admiratur, clignumque censet, quem rebus summis praeficiam. Suspectus mihi erit, si quando obtrectator tuus. Ρone metum: proficiscere, dunraxat sollicitus, ut

eum fide servias mihi. His dictis ille proficisci, ego

mirabili perverstate rerum implicari. Equidem perspicuum mihi erat, amice, haud paucis opus esse , quos consulerem, pestemque tu gloriae meae tum rerum mearum fore, si fidei unius duntaxat hominis me crederemi Usu etiam ipso

didici, me Philo elis consilio multa defugisse errand1

Pericula, quae eram ineursurus fastu. Neque me illud latebat, Philoclem tam eandore animi, quam aequitate praeceptorum Protesilao long1 antehabendum. Protesilaus mel indulgentia iam iam ac sueverat mecum aequo liberius, adeoque loqui cum imperio, ut tantlim non cogerer obsequi. Per. molestuin mihi erat continuo pati h latere duos, quorum sensus coniungere non poteram. His itaque turbis cum exemptum vellem hunc animum, malui fragilitati meae concedere, agereque, quod rebus quidem meis damnum ; locum tamen una

mihi faceret libere tantisper respirandi. Fateor, tam insandam causam suisse suscepti consilii, ut eam ipse mihi occulerem, neque serio unquam animo auderem pensare. At quod cognoscere

289쪽

puduit animum, non puduit sequi. Hoc quippe

omnino ad omnia, quae des maveram, impulit. Philocles ad internecionem caesis hostibus, ut . maligna Protesilai consilia celeritate praevert rer, maturabat adornare reditum: Cum ab aemulo, cui nondum aptum se tempus praebuerat me decipi. endi, litteras accipit, nuncianteS, petere regem, ut sacta exstensione in Carpathia, utiliorem redderet victoriam. Et sane persuasit mihi Ρrotesilaus, insulam nullo sere negotio posse obtineri. Interim eum tenuit modum agendae rei, ut Philocles magna rerum necessimarum laboraret inopi L Mandatis item Onerabat eius generis , quibus magna bello dissicultas agerebatur. Interea erat ex meis domesticis, cuius operam conduxerat, homo Perversissimi animi, nihil non Argi ex more obser VanS, Perserutansque, ut perferret ad eum, cui idem 1uam vendiderat ; etsi ambo hi homines raritis loco, animis nunquam viderentur convenire. Timocratem appellabant. Forte monebar ab

eo secretius, quam quod aiebat ab ullo amico. rum ; formidolosa esse, quae cognovisset. Philocles, inquit, classe tua utetur, Carpathiae ut imperer. Duces copiarum in partes suas traxit: gregarios/ sibi devinxit donis & indulgentia vitiorum. Tum et victoria. Ecce tibi litteras nam ' has tum pro serebat quibus amicum docet, animo destinisse sibi imperium. Manifestum perfidiae argumentum est Dubitare non licet. Legebam litteras; & videbatur philoclis manus. Sed eam Protesilaus & Timocrates adulteraverant, similitudinem eius penitus assecuti. Quibus ego

monstris incredibiliter perturbari: iterum ite-humque

290쪽

TELEMACHUS. LIB. m. a Trumque recurrere ad epistolam. Imperare mihi non potui, ut crederem, Philoclem scripsisse, recolente turbulento animo insignes notas, quibus hsordido& ancipiti ingenio testabatur se abesse. Sed quid tunc ego consilii 3 qui resilierem litteris, quas a Philocle non dubitabam venisse Τ At Timocrates, ut vidit tuto latere strophae suae initia, liberumque iam esse grassari fraudibus, maiores sellaciae Osfusurus tenebras, praemilla specie animum in diversa agentis: Si pateris rex, inquit, indicabo non nihil, cuius haec pagina admonet. Scribit amico Philocles, posse illum cum Protesilao de re secreto agere, quam incognitis notis texisset. Quis dubitat Protesilaum cum Philocle esse in eodem consilio, amicitiamque instaurasse tuo ipsius derrimento 3 illuni non ignoras omnem movisse lapidem, ut

Ρhilocles mitteretur in Carpathios. Interea temporis suae in eum remperavit dicacitati, qua alioqui oneraverat aures ruas: Quin oblata Opportunitate in laudes eius excusatiunculasque perstudiosε excurrit. Aliquamdiu nihil humanius utriusque

eongressu, ossiciosilis nihil. occulte inter se quid dubitas 3) constituerunt dividere occupatae Carpathiae Imperium. Ecquid vides, dum voluit non abiri ab hoc proposito, totius rationis disciplinae

quantumlibet inimico , classem tuam exponere

praesentissimo discrimini, ne quid ambitionis suae interciperet cursum. Nisi inter eos essent sublata odia, Protesilaum credis famulari velle impio Philoclis desiderio 3 omitte, quaeso, & noli porro dubitare, ambos eo consilio rediisse in amicitiam, ut ad vires, quas etiam potentior metuat, & nescio, an non etiam in solium hoc tuum eluctentur. Sciae,

R ' . nisi

SEARCH

MENU NAVIGATION