Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

, Levatis oneribos populi docebat necesse esse vires meas levari. Atque inde subditis irreparabile damnum extiturum ; sit quos oporteret adversum

noxias ipsis turbas serriture praemuniri. Haec prolixe disserenti simpliciter reposui: Mansurum in ossicio subditum, si essicerem, amari ut

debeam; nihilque praetςr onera remitterem ex iis, quae ad auctoritatem meam reserrentur : si item tenax suppliciorum futurus sim, quae deberentur sceleri, neque si renuus modo in accuranda prolis educandae diligentia, sed& acer coereendi omnem

populum, ne impune abeat a simplice, frugali, &laboribus districta vita. Aut reges, credo sita disputabam ulterius) continere subditum non possitnt, nisi inedia perimant. Quam insana haec civilis prudentiae praeceptio 3

quot gentes cernimus moderate leniterque regi,

ruibus nihil Principi suo fidelius 3 ambitio & cruelitas Procerum, agendique licentIa,quam in ipsos prodigimus; immoderatio cupiditatum, quibus exporrigendis metam modumque h nobis non accipiunt; hae profecto causae sunt tantorum in Imperiis tumultuum. Quibus adde, si aut maxima pars nobilium, inseriorumque conditione molliter, delicatε, otiose degit; aut indigenae, cum ab armis est vacatio, missis laboribus negotiisque necessariis, numero quam deceat maiori sequuntur militiam.

Vervo: capita defectionum sunt populorum desperatio, cum superbe avareque ipsis imperitatur; sevitia regum S intolerabilis elatio praeter vivendi mollitudinem, qua impares reddunrur observandis membris singulis Imperii, ut tumultibus possint antevςrtere. Haec, inquam, capita sunt

302쪽

desectionum ; non alimenta , quibus tranquillo subdito concedimus vesci, postquam ex agrorum . cultu ea cum sudore vultus sibi comparavit. Ab his ergo praeceptis Protesilaus intelligens me dimoveri non posse, statuit praeteritae vitae rationi aliam, eamque maxime adversam inducere. . Coepit nimirum ex meae disciplinae instituto agere, quam damnare non patiebatur ratio. Fingebat se illi assentiri; non posse repugnare; gratias etiam debere mihi, ex quo saniora didicisset. Superat ille nunc vota mea desideriaque. Quippe primus pauperum advocatus ante alios eorum calamitates nunciat: de immodicis Asae sum ptibus velut de re sua conqueritur: te ipsum quod nosti probat: aperte innititur tuae fiduciae, . A superstitiosa sollicitudine ossicii se offert tuae eiusdem gratiae. Timocrates vero Protesilai ambcitiam minus iam colit. Imo suit, ne parere deinceps illi debeat, clim tentaret essicere. Unde Pro te silai offensio, & utriusque simultas, quae mihi ad cognoscendam eorum iniquitatem non otiosum suppeditavit adminiculum . .

Ad haec subridens Mentor: Tam ineredibiliter

ergo delumbatis viribus exaS, ut tot annorum tyrannidem, etiam sciens, quorum exerceretur persi

dia, tuleris 3 At ingemiscens Idomeneusi Nescis, inquit, quantas vires in regem desidiosum & inertem habeat fraudulentorum hominum, cum eidem se permisit, astutia. Accedit, quod ut dixi ratio nulla sit, qua tu ad salutem publicam uteris promovendam , quacum Protesilaus modo non conspis t. Tum

303쪽

Tum Mentor ad severitatem composito vultu sermonem revocans: Manifestum est, inquit, malitiam probitati h regibus anteponi. Argumentum ex te peto tragicum nimis. Equidem, quod ais, meo es illustratus consilio, ut recte Protesilaum nosceres. At non es illustratus, quoniam adhue imperare sinis, quem nefas est vivere. Malos pares

etiam esse faciendo bono, quis ignorat 3 Malum agunt utique sine molestia; neque enim aut stim los habent ipsi, quibus nos ad meliora impellimur,

aut dogma ullum virtutis, quo revocamur ab illicitis.. Sed tamen & bonum quandoque agunt noli inviti, quoniam ad id moventur pravitate, tum ut speciem consequantur virtutis, tum adiumentum minime suspectum imponendi mortalibus ceteris. Et ut dicam, quod res est : capaces non sunt virtutis, tametsi videantur exercere virtutem. NO-verunt autem sceleribus suis adiungere scelerum

longe omnium scelestissimum, hypocrisii T. Quodsi boni aliquid simpliciter & perseveranter decreve

ris: Protesilaus, ne spolietur ornamentis suis, in cietatem eius non recusebit venire. Quodsi autem vel umbra eum adverterit suspicionis, te possed melioribus facith consiliis dimoveri: nae ille curiosissimus erir, in antiquam te sylvam ut retrahat, pristinamque sallendi saeviendique licentiam recuperet. Potesne igitur honestum & tranquillum1piritum ducere, dum haec pestis in ore tuo dies noctesque pendet; dum fides, dum Sapientia Philoclis in Samo te sciente profanatur tanta egestatis iniuriis Nosti, ὁ Rex, hom nes fraudulentos audacesque, cum praesentes sunt, facile in animos influere

vitiis

304쪽

TELEMACHUS. LIB. XIII. 27s

vitiis obnoxiorum principum contra vero quae altera nec levior miseria regum) ex animis eorum non dissicilius Muere virtutes & merita virorum absentium. Multitudo hominum, quae circumfluit Principes, non sinit eos firmiter reminisci singulorum.' Illa duntaxat imprimunt animo, quae &praesto& iucunda sunt. Ceteris haud onerant memoriam. Quae autem virtutis sunt, vel minime vel raro insidere mentem sinunt, cum ea non modo palpi nil asserant, sed mores etiam eorum redaringuant. Cui igitur mirum sit non diligi Prineipes, elim amplitudini suae uni applaudentes praeter

illa, quibus delectantur ipsi, nihil sibi putent diligendum y ,

LIBER XIV.

HIs dictis Mentor Idomeneo suadebar,ut prois

tesilao & Timocrate dimissis Philoclem revocaret e Samo. Quod ut ageret rex, nihil morabatur praeter metum, quem ex Philoclis severitate conceperat. Fateor, inquiebat, quamquam mihi & eharus & plurimi sit, aliquantum certe timorem ob reditum eius non possum abiicere. A teneris assuevi audiendis laudibus,summis ad gratiam amicitiamque meam aspirantium contentionibus,

placendi denique largissimo studio ; quae quidem frus ra ab homine illo expecto. Simul peecabam,

simul tristi oris habitu consueverat me peragere reum. Solitarius congressus eius h reverentia modestiaque commendandus; at ieiunus, remissi.ris

studii, & pene frigidus fuit. i Ecquid

305쪽

2 32 FRANCISCI FENELONII Ecquid intelligis, Mentor his addidit, qui libero

sperioque sunt animo , assentatione depravatis Principtura ingeniis quasi ieiunos & dissiciles desipere Τ Quid 3 quod demum eti/m credunt lana guidos ossicii esse, suaeque infestos porentiae, chim primum eos vident abesse a servilibus moribus, nec paratos adulari scelera potestate sua turpissim h libutentium Principum. Quodlibet versum sine timore vel prolatum cum constantia, fastum, dicacitatem, perduellionem ipsis spirati Prolabuntur denique in exquisitum adeo delicatumque fastidium animi, ut nisi adulationem perferre haud queant. Sed pergamus. Philocles se verus & aridus assatu est. Sit ita. Severitatem ergo postpones pestiferis amicorum tuorum blanditiis 3 Quis sine naevo 3 1mo ut verum S ego sine

timore dicam: Nonne is naevus est, quem minime in amicis permetuaSy Nonne i S naevus, quo carere amicum haud decet, ut & emendentur tui naevi, &desinas veritatem aversari , cuius nauseae te innutrivit adulatio 7 Homine opus habes, qui praeterre & veritatem nihil anael: qui te plus amet, quam tu ipse intelligas , quantum amare te debeas : qui verum dicat tibi, etiamsi graviter id seras, omnemque excusatiunculis, ad quas te verteris, praeripiat locum. Atqui Philocles is homo est. Crede sis, fortunae ipsi anteire Principes, quorum tempora natali hiis illustrantur tam magnanimi viri; gem

ma quippe Imperii est. Unde illud longe gravisi simum supplicium, quo a Diis rex vapulat, quod

virum talem amittet, quo nisi seiat uti, mereture1rere. Virorum bonorum quidem scire debes qua ratione cognoscenda sint vitia, neque tamen

306쪽

ex eo abdicare, quam dare possint, operam. Faceos reducas ad frugem. Noli caecos eorum impetus sequi. Benignas tamen aures praebe dicenti- ibus : virtutem, qua pollent, honora; & ostende pallim, nosse te efferre bonOS, quem merentur, gradu. Praeprimis autem prorogare statum cave, in quo versatus exas hactenus. Credunt depravati

reges, tusque similes, sussicere, se offensos esse, hfide qui deflectunt, servis; tametsi pergant iisdem

committere negotia etiam cum fide. Contra honestum sibi ducunt bonos viros nosse : at praeter nudas sterilesque laustes nec aliud tribuunt, nec audent illis aut aliquid demandare negotii, aut aliquid impertiri vel amicitiae vel gratiae. Coepit dehinc Idomeneus assirmare, pigere dedecoris , quod adeo cunctatus et set succurrere oppressae innocentiae , poenisque ulcisci persidi am. Unde facile Mentori erat, inducere regis

animum, ut statueret loco movere hominem, cuius tanta apud eum existebat gratia. Quippe ubi Principibus aliquando persuaseris, ut gratos sibi homines suspicionibus acerbaque cogitatione perstringant, diuturnae molestiae sessi id moliuntur unum, ut liberum ab ipsis sibi latus praestent Obolescit amicitiar veterascunt merita : & modo

oculos liberent, gemitu caret amicissimorum calamitas.

Protinus ergo Hegesippo, inter nobilitanos purpuratorum non ultimo, clam imperatum hrege, ut Protesilaum, & Timocratem comprehensos transportaret in Samon, iisque in ea insula. depositis, inde Philoclem ab exilio reduceret. Hac S super

307쪽

super re Hegesippo primum vehemens admiratio, deinde superante laetitia etiam lacrymae obortae sunt; atque: Nunc tandem, rex, inctuit, facis, ut subditi tui eximia charitate ampleόtantur te, divum capuli Haec illa pestis gemina, quae intulit, quidquid malorum pertulere tui: quae vicenos non minus grassata annos bonis Omnibus tot expressit gemitus,& o inaudita crudelitas l) ne istos . quidem, prorsus liberos. Haec Opprimit, necat, quisquis ad te viam auder tentare, quam ipsa mon

Sigillatim deinde Hegesippus reg; permulta

recensuit, quae nefarie crudeliterque ab iis erant gesta; Idomeneo autem tum primum cognita, cum nemini animus esset, eorum auctores accusare. Retulit etiam , quae de conspiratione quadam in Mentoris caput detexerat, rege singulis nunciis non tam attonito, quam in terrorem adducto. Iam Hegesippus ad excipiendum domi suae Prote laum strenue contendit. In serior haec erat regio palatio magnitudine, commodior tamen ivincundiorque opere & situ. Quippe & minus in architecturae peccabat instituta; & ex sanguine

oppressae egestatis maiora ornamenta dominusaaiecerat. Is tum sorte morabatur in spatiosa aula ex marmore, & balneis apposita; rerumque omissior incompositum corpus abiecerat in lectum, ex purpura aureoque acus opere os entaiatem ingens pretium. Festum curis es exhaustum negotiis exterior predebat habitus. Oculi superciliaque notas praeferebant inquieti animi; quippe ancipites, parum laeti , aspectuque, terrorem qui incuteret. Cingebatur a magnatibus & principibus Imperii.

308쪽

TELEMACHUS. LIB. XIV. a s Stratis suo quisque ordine insidebant, oculis in Protesilai vultu defixis, & sollicite aucupantibus

nutuS, ceteraqne eius. Acclamabatur vix orso

idoneas integro vocabulo syllabas, eaeque omnibus oraculis praeserebantur retro saeculorum:

Quidam ex primoribus multitudinis, quid quantumque regis commodo & gratia Protesilaus gesserit, commemorabant Oratione exaggerata ad risum. Alius asserebat Iovem amatorio furto illius genitrici iunctum, unde ipse spiritum, ortumque ex Deorum Patre haberet. Fuit poeta quidam, qui progressus in medium, recitabat carmen, quo Protesilaum contendebat magistras Musas habuis

se, & Apollinei ingenii adaequare miracula. Ab alio haud paullo impudentiori inventor bonarum artium, & pater populorum, suam ei debentium

felicitarem, appellabatur, iis attributis assi lisque, ut credidisses Cornucopiae eius sese manibus devinxiste. Atqui haec linguae obsequia Protesilaus arido otiosoque vultu accipiebat, & contemnentis specie, veluti qui nθrir maiores laudes se mereri, &aequo indulgere nimium, si laudes suas patiatur usurpari. Assistebat inter alios, qui moris adu landi egregia sciens, ad cavillanda instituta, qua Mentor Imperii bono cogitabat, libere quaedam Protesilao iocabatur in aurem. Ediditque is mO dicum risum, qui ab universo coetu acis antium quamquam causa huius h plerisque necdum intela ligi potuit, pari vultus hilaritate est exceptusi At illo consuetam dris dissieultatem arroganti iamque revocante, ad silendi reverentiam magna cliin eura pariterque est reditumi Multi itobiles

s 1 , stabant

309쪽

stabant suspensi expectatione momenti, quo sortha Protesilao essent respiciendi audiendique, & pratse serentes sollicitudanem ex eo turbati animi, quod ad efflagitandam gratiam erant accessuri. Supplicum habitus, quo suum quisque eorpuScomposuerat, iis etiam tacentibus explicabat, quid vellent. Tantaque omnium videbatur demisso, quanta matres, ad infima altarium trepidantes, salutem haeredis unici h coelestibus sollicitant. Credere fas erat, Protesilaum omnibus plurimum probari, eximie diligi, ob merita parem Deo cen serii quamquam aeternum eius odium fovebant

Tunc Hegesippus intravit. Arma h Ρrotesilao repetit: indicat regis nomine, in Samon insulam hia ducendum modo. Ad haec verba fastus, regio favore potentissimi, hominis non secus ac revulsum h praeruptis scopulis fragmentum ruit. Ille trepidare: advolvi pedibus internuntii. Inundaris elu: haesitare lingua : praecipitare verba : palpitare: amplecti Hegesippi genua, cuius paulo ante vultum dedignabaturi Egregii autem buccunatores laudum eius cum vidissent, non dignitate tantum esse, sed spe etiam salutis privatum, adulationi substituerunt ludibria , recenti miseriae, quantum poterant, insultantes. Hegesippus ne moram quidem ei indulgendam

ratus aut salutationis ultimae suorum, aut ex interioribus & reconditis litteris nonnullas surripiendi; colligi omnia atque ad regem curavit deportari. Protinus & ipse Timocrates vinctus est cum incredibili scilicet eius perturbatione. Nam quod a Protesilai amicitia abscesserat, haud puta-

310쪽

TELEMACHUs. LIB. XIV. 277bat fieri posse , ut cogeretur eiusdem casum sequi.

Ρarata navis utrumque avexit. Venitur Samon: deponuntur ab Hegesippo uno eodemque loco; quae res miseriam eorum explet Omnibus numeris. Quippe mutua acerbaque commemoratione criminum sese vellicant, quae tanto damno suo perpetrarunt. Spes reditionis domum sublata penitus decretumque, ut exilium procul ab uxoribus S liberis ferant. Non addo r procul ab amicis, quippe quos non habent. Dehortati sunt in ignotam terram, ne aliunde quam ex stipe operis diurni alimenta possint conquirere , qui diuturnae luxuriae apparatu abdomen saginarunt. Ferarum impetu ad mutuas caedes continenter as*irant.. Interea Hegesippus perconi tur, qua parte insulae Ρhiloclem reperirer. Nuntiatumque est, longius ab urbe & in monte esse : antrum incolere. Qui in mentionem eius cum Hegesippo inciderant, passim mores hominis commendabant: Nemini, ex quo esset in insula, gravem fui se; imo ob patientiam , industriam & aequitatem animi magnopero indigenis placere. Nihil habenti nihil Messet Si rebus publicis quantumlibet remotum, Vacuumque tum fortunis tum ossiciis, haud omittere pro viribus adiuvare non indignos auxilii: numerari non posse, quibus modis curaret vicinis opitulari.

Pergit itaque Hegesippus. Vaeuam antri sedem videt, Τiberoque aditu. Ea quippe rerum inopia erat & morum simplicitate Philocles, ut prodeunti opus non esset pessuli fidem invasuris opponere. Culcitra ex duriore iunco. Solitus nihil com cibi

SEARCH

MENU NAVIGATION