Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

non tantum prohiberi quaesiti gloria, sed & iit an

bitiosus raptor alieni amittere sua. Vacantibus autem armis qua exerceri ration ingenita animis virtus queat, nunc habe. Vidisti, quae instituimus exercendo corpori. Regulas item

accepisti ex me virtutis & gloria quibos curabimus pugriles animos ab ipsis fere incunabulis in sormari cum concentu memoratis frequentatisque Heroum laudibus, His adde, quae de sobria industriaque vita decrevimus. Sed nondum haec omnia. Simul atque bellum cuidam ex sociis in-eiderit, eh florem mittes iuventutis, habito de lestii eorum, quos 4eprehenderis armis delectari,

idoneosque prae ceteris, ut e rerum, quas experientur, usu proficiant. Inde non mediocr1ter suspi eieris h sociis. Captabitur tua amicitia, ab eaque inita haud facile quis audebit desciscere. Ita non bellabitur quidem aut in terris aut sumptibus tuis. Neque tamen umquam carebis perita iuventute, audaceque belli. Quamquam autem utaris pacat3 Imperio, non omittes tamen capaces militaris gloriae praeferre multitudini. Etenim tunc arcebis

bella, & diuturnum tueberis otium, si cessari non sinas ab armorum exercitio: s honos habeatur id genus vitae eum laude profitentibus : si semper praesto snt, qui Hilitantes extra patriam, & robur& disciplinam didicere, artesque, quarum in bello usiis finitimis : si bella nec impetu velis gerere

bitionis , nec delicato pavore incommodorum refugere. Tum demum, ii numquam recuses bellum aperta causi vel inferre vel propulsare, eis eieS, ut Plerumque vacare ab armis possis.

322쪽

Quod ad foederatos, rebos ad arma pronis, se ν questrum te dabis. Atque ita verior erit tua, Ceotiorque gloria, quam qua regnorum expugnatores adaugentur. Comparabis tibi amorem A admirationem exterorum, quippe quibus necessaria est tua opera. Imperabis ipsis per fiduciam non secus, atque subditis per auctoritatem regiam. Eris arcanorum Omnium particep arbiter causarum ei- vilium, magnesque animorum. Adorabunt famam tuam remotissimae gentes, non absimilem odoribus, qui per alias atque alias fusi terras extremis mundi partibus delicias suas pari untur. Iam offerat tibi iniustum bellum vicina natio: offendet te pugnare& doctum & paratum. Sed longe movebitur amplius, cum videbit,te amicitia& auxilio plurimarum gentium niti; quae tua causti armabuntur, credentes , te minus salvo salutem omnium periclitarii Atque hoc est munimetitum longe tutius, quam quae seu murorum definiuntur ambitu, seu althshumana industtia excitantur : hoc fundamentum verae gloriae. At quotus regum quisque est, qui instrumenta obtinendae eius norit; & si noritiam plectatur Z inanes umbras captant scilicet: verum

decus, quoniam ignorant, praetereunt. . i. His dictis Philocles Mentorem intuetur vehea menti admiratione affectus. In regem deinde con

verso vultu advertit magna cum cura intimisque

animi reces ibus ab Idomeneo recondi, quae non copiosilis quam sapientius alienigena proferebat. Itaque Minerva, usurpans Mentoris hsibitum, optimas leges saluberrimaque instituta tradebat, eum ut evioresceret Idomenei Imperium, tum maxime, ut luculentum exemplum obiiceret redi-T tur.

323쪽

euro Telemacho, quantum & ad felicitatem populorum & ad boni Principis laudem stililiendam regnandi prudentia afferat.

TELEMACHUS.

LIBER XV.

INtere Telemachi sortitudo in belli discrimini

bus enituit. Salento profectus diligenter se dabat quaerendae eorum benevolentiae, qui sub galea canuerant, quosque perfecta scientia pugnarum ad apicem evexerat militaris gloriae. Nestor perpetuam amicitiam cum Ulysie coluerat. Itaque non secus atque ipse genuisset, Telemachum habuit. Tradebat ipsi praecepta, adiectisque exem-ylis roborabat. Nec qui in iuventutem luam incidissent casus, omisit, ceteraque, quae ad posterorum memoriam vidit ab Heroibus superiorum aetatum geri; quarum quidem Omnino tres vixerat ; adeo nihil inde eius offense memoriὲ, ut nee

aera, nec marmora maiorem fidem antiquorum monumentis praestiterint.

At Philoctetes a Nestoris benevolentia in Ithaeum initio longe abierat. Clam Ulysiam fuit, dimque aversatus. Igitur nihil amicior filio, permoleste tulit, quidquid videbantur Dii propensius

moliri, ut hunc iuvenem in gradu virorum, quos decus vastatae Troiae iamiam immortalitati initiaverat, collocarent. At cessit tandem modestiae Telemachi Philoctetis invidia. Non poterat non amare tam mansuetum, tam moderatum in iuvene

animum. Saepe illo seorsim abstracto : Equidem fili, inquit sid namque nominis tibi haud tribuo

324쪽

- TELEMACHUS. LIB. XV. 29 Iinvitus) diuturnum mihi fuit cum genitore tuo dissidium. Gliscebant vel extinctis iam Pergamis scintillae fatalis odii; cumque in conjectum meum

Veniebas, grave mihi erat virtutem amare in Ulys.

sis filio; neque semel castigabam meum hunc animum. At vincit denique tranquilla, simplex, moderata vimis, quidquid ei adversatur. Solitarii subinde congressus Philoctetem ad funestae disset,sionis cum parente causam commemorandam peullatim deduxerunt. ιΑ capite, inquit, exordienda sunt, quae mihi

contigere. ' Adhaerebam ubique locorum comes magno Herculi, tot monstrorum domitori; cuius magnitudini non magis Heroes comparantur universi, quam arundo quercui, aut trochilus aquilae. Ut omnium tragicorum casuum, ita & nostrorum origo amor fuit. Hercules tot monstris superior.

succubuit turpissimae voluptati. Saevi Cupidinis ludibrium, erubescebat scilicet, quoties reminiscebatur, se usque adeo profanisse gloriam suam, ut

assidens Lydiae Omphalae, ritu sordidatissimi mancipii & omnium, qui amavere, postremissimi, ancillarum pensa ductis ex colu filis obierit; tam impotenter scilicet amabat. Et sane haud alias quidquam apud me flebat frequentius , quam hoc facinus virtuti suae multum , plurimum illustissimis laboribus dempsisse. Vos autem, Dii, nostis, id esse humanae inconstantiae, quae dura blanditur firmitati suae, infirmatur ad minima.

Vah l magnus Hercules repetebat amoris iugum .eiuratum toties. Amabat Deianiram. Beatum pal- ne hominem, amare si hane perseverisset consortem thori. At Iole, cuius adolescentiam forma-

Verant Disitiroo by Cooste

325쪽

verant Gratiae, depravabat Herois animum. Ama tur. De quo cum Deianira dolet acerbi sis: meminit prodigiosae tunicae, quam Nessias, Centaurorum unus, ipsi iam moriturus relinquebat praesentissimurn remedium ad amores Herculis resuscitandos, quoties suspicaretur, se reli fa implicandum alienae. Ceterum haec tunica san3uine Centauri tincta venenum imbiberat, quale sagittis, quibus hoc monstrum perierat, vim inferendae necis inseruit. Nos i autem, sagittas Herculis, quae Centauri perfidiam multarunt, sanguini Lernaeae hydrae immersas eam traxisse pestem, ut vulnera, quae in-ilixisset, medicandi opem respuerent. Hercules ergo simul tunicam induit missam,smul ignem viscera ipsasque medullas pervadentem sensit. Unde doloris impatiens erumpit inhorrendos eiulatus, ab Oetae scopulis valliumque profundis repercussos. Credidisses illis concitari

Pelagus; neque enim mitiores sunt, quos in arena tauri mugirus edunt, Lycas tunicam a Deianira attulerat, qui cum ausus esset furibundum accedere, ab eo, efferato doloribus, corripitur, nec difficilius, quam a funditore destinatus ad longiorem iactum lapis, in aere libratur. Ruit infelix Lycas

de montis cacumine, elisus valida Herois manu; praecepsque in mare, commutatur in petram, humanae formae ad hoc tempus retinentem, & h ve-

. hementia fluctuum, quibus assidue percutitur, rei nauticae peritioribus etiam longinquos iacientem

, Cautior ex Lycae interitu cavendum misi sterculem duxi; quierebamque occultissimas latebras. Vidi ego his oculis, eum altera manu correptas/ alti

326쪽

altissimas abietes, ct multorum retro saeculorum iniurii superiores, evellere non maiore negotio, quam nos evellimus stipulas ; altera infelicem illam pestem, tunicam, ab humeris necquicquam amoliri. Quippe tam pertinaciter inhaerentem,

ut videretur accrevisse corpori, discerPenS,magis ac magis ipse vulnerabatur , cute carnibusque sequentibus avullas partes tegumenti. Manabat ex dilaniatis artubus cruor, eoque profluentesquallebat humus. Tandem strenue collecto ex do-Ιoribus animo: Tormenta, exclamat, quibus me

exanimari Dii sinunt, Philoctete, vides. At ipsi iusti; ego vero iniquus & reus sum. Neglexi fidem, quam debebam coniugi. Tantus victor

victas dedi s pro dedecus l) alienae pulchritudini

manus. Morior I S libet: irasci ut desinant offensi Superi. At tu quo, amice, fugis y Dolorum magnitudo fuit, ut in Lycam crudelis existerem; & huius nune poenitet. Nesciebat miser , quam ille pestem mihi. Indignum fuit, quod intuli. Tu vero oblivisci me credis posse necessitudinis, ct insidiari tibi Θ Ah numquam erit, ut Philoctetem non amem l ille hunc spiritum trahat ex labiis, in quibus iam haeret: ille legat cinerum, in quos nune abibo, tristes reliquias. Ubinam ergo tu loci' huc ades amice, huc Philoctetes, spes uniea, Olatium unicum, quod nondum Astra mihil Movebant haec lamenta, ut procurrerem in furentis audi ilium. Aptare ille in amplexum brachia. At veritus , ne, qua ipse deflagrabat, luem ex nexu attraherem eorporum, hoc repressit se gemitu :Ah nee istud iam licet solatili Atque inter haec verba

solo paulo ante extractas arbores comportat: in

327쪽

apice montis aggerit : in iis se collocat aequissimo animo : Leonis Nemaei exuvias explicat, diuturnum humeris tegumentum, clim extremas terraΚmonstrorum excidio, saluti miserorum peragraretia Tum applicans clavae innixum corpus, succendere me ligna iubet. Palpitabant pavidae manus in erudele obsequium; 1ed neque negare id poteram tam calamitosum spiritum trahenti, ut nihil iam esset, quod vitam suam gratularetur Diis. Verebar etiam, ob incredibiles angustia ne quid ageret admiratione, quam rerum gestarum gloria orbi extorserat, indignum Ut autem vidit ignem concipi lignis, auctiore sono votis: Nunc, Philoctetes, inquit, manifeste amas , quia mavis florere in posteris Herculem, quam vivere. Referant Dii. Ego vero tibi, quod in terris habeo pretiosissimum, has sagittas transcribo. Lernaeae hydrae cruorem biberunt: unde nosti sanari non posse, quod laedunt. Qui,m me,

non miniis invictum terribilemque universo mo talium generi te reddent. Memento Herculem in fide mori, & quantum amaverit te, recordari semper. At si te miseria amici vere movet, & iniquam sortem eius doles, hoc, quaeso, solasium ultimum morituro adhibe. Promitte mihi, te nec mortem meam, nec ubi cineres meos deposueris, ulli mortalium, dum vixeris, indicaturum. Promisi, & pro dolori eum detestatione quidem, ingenti lacrym rum vi effusa in rogum, quo erat periturus. Emicabat tum ex vultu eius acrior laetitia; elim subito involvitur erumpente flamma, voceque intercepta sere oculis subducitur. Videbam eum aliqua adhue

328쪽

ex parte, mediis scilicet flammis permittentibus aspectum; eratque tum vultu ita strenuo, ita exporrecta fronte, ut inter solennia gaudia in corona amicorum sertis odoribusque cinctum putasses

exultare.

Quae perire in Hercule poterant, celeriter flamma absumpsit, nihil relinquens eorum, quae nascens ex Alcmena acceperat. Ceteriim volente Iove subtilem naturam illam & immortalem retinuit, illumque de coelo igniculum , qui vera origo est vitae, & unius opus omnipotentis. Hunc ergo unhOlympo subvexit, epoto Nectare initiandus immortalium coetui; accep1tque 1 Diis Heben nuptui, mira venustate & iuventutis Deam, ac inter epulas olim ante Ganymedem Iovis, cum biberet,

ministram. ε- Deinceps ab Herculis obitu perpetuos dolores mihi crearunt sagittae, quas ut omnium Hercium decus superarem, ille tradiderat. Factum haud multo post, ut icto scedere nefandum Helenae raptum vindicare reges decreverint, Priamsque regnum exscindere. Verum edita sors ab Apollinis oraculo , nisi in castris Herculis sagittae fuissent, sinistrum bellum futurum. Ergo Ulysses genitor tuus, ut erat consito summus, industria maximus, negotium suscipit me inducendi, ut expeditioni interesse statuerem, sagittaSque eo perferrem, quas, quoiusciret, haberem

ego. Diu erat, cum Hercules nusquam apparebat

terrarum. Nihil de eo celebrabatur novi facinoris: impunε prosiliebant ex latebris monstra, & monstris deterior hominum improbitas. Haerebat rei incerta Graecia, aliis assirmantibus vixisse, aliis T 4 conis

329쪽

Ontendentibus, ad frigidam Arcton versum, bet Iumque Scythis moliri. At Ulysses haud dubius,

abiisse e vivis , ex me, quod verum esset, obtinere constituit. Nondum dolor resederat ex Herculininteritu, clim ille pervenit ad me. Sine vexatione adiri non poteram. Gravius enim mihi erat, quam

ut Oetae lolitudines bustumque amici facili dese

rerem. Damnatis omnibus occupabar duntaxat mdepingenda animo imagine tanti Herois, proVO' candisque lacrymis ex locorum aspectu, quos comscios tam tristis sati coelum voluerat esse. At vis& dulcedo suadae, quanta demum cunque est, in ore genitoris tui habitabant. Videbatur dolere dolorem tantsim non meum, Flebat. Inveniebat denique viam, paullatim influendi in hunc animum, meamque in se accendendi fiduciam. Inei piebant sermone eius mihi miserabiles esse Graeciae Principes, quos aiebat pium, at me sine funestum bellum suscipere. Mortem Herculis autem a me

frustra sollicitavit, quippe quam tegere iubebat

iuratum silentium. Ceterum de ea nihil porro ambigebat ecepitque perimpensε rogare , ubii exois urnam deposuissem. Εbeul aversabar periurium: manifestabam tamen, quod prodere non poteram ine periurio Quod assirmaveram Deorum interposita fide, cum violare non auderem, insidiose conabar eludere; recte ab iisdem vindicatum. Pede scilicet tetigi locum, ubi combusti reliquias cadaveris posueram Hoc facto ducor ad foederatos reges. Nec ipsum Herculem excepissent laetiores. Traiicimus in Lemnon insulam; ubi quanta sagittis meis inesset virtus, ostensurus in exercitui damam, successuram .

330쪽

TELEMACHUS. LIB. XV. 2 97

in nemus, seri re aggredior: cum ecce telum per incuriam ab arcu defluit , perstrictoque crure vulnus insigit, cuius adhuc perseverant reliquiae, Protinus ea percutiebar acerbitate sensus, cui serendae Alcides non fuit. Complebam diurnis nocturnIsque clamoribus insulam. Amicta pars corporis manabat atro cruore & transeunte in sani- .em; insectoque aere tam gravem odorem Graecorum inferebat castris, qui robustissimum quemque .prohiberet spiritu. Ingens ergo fuit omnium militum consternatio, cum extrema me viderent

pati: credebantque a iustis Diis hanc mihi plagam

immissam. V.

Tam iniquis rebus Ulysses, auctor itineris mei, me primus omnium destituit. Atqui id mihi postea manifestum erat egisse , quod publicam IGraeciae

salutem victoriamque omnibus amicitiae commo dIque sui momentis anteposuerat. Vacabant enim arae: cessabant sacrificiar horror vulneris mei indeque trahendi veneni, clamandi item acerbitas militem turbaverat. Destituebar ergo suadente 'Ulysse ab omni Graecoxum exercitu; quae quidem ratio civilis prudentiae plena crudelitatis & petulantissimae fraudis mihi visa. At o miseram Philoctetis caecitatem, qui tunc non viderim, iure humanam sapientiam cum iratis Dii. mihi reluctarit Sub Troianam obsidionem serme totam solitarius fui, nudatus auxilio, destitutus spe, egenus omnium, quibus vel delectari vel levari consuevit humana calamitas. Dolores etiam ultimi praeter squaliorem loci, qui nihil admittebat ad hanc aurem, nisi concitati maris offensique scopulis fremitum. Antrum inveni media hae solitudine, vacuum T s ' huma

. . ' a. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION