Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

humano cultu, & recedens sub saxo, quod inde

atque inde cornua erigebat capitis in modum. Carebant vitio perennes aquae, quae ex eo manabant.

Ipsam vero specum ferae occupaverant, th quibus perpetui in me allapsi metus. Congerebam solia molliendo somno. Reliquiae sortunarum mearum erant poculum ex ligno rudi opere, & vestes quaedam, ex longiori usu ineptae rite tegendo corpori; quas ad reprimendum sanguinem, obligata multata parte, atque ad tergendum vulnus adhibebam. Itaque proiectus extra opem hominum & Ω-vorem Deorum, tempus strage palumbium com sumpsi, earumque voluerum, quarum frequens circum illam petram volatus erat. At si forte deieci ex aere, quod esset in prandium, subeundus. dolor erat, cum inclinarem corpus ad tollendam humo praedam. Ita, unde viverem, tum paraverunt haenianus.

Cibaria quaedam prius, qu1m abirent e Lemno, Graeci mihi reliquerant; ceterum non poteram diu ex iis ali. Ignes conflictu trituque silicum elicui. Hoc vivendi genus, quantumvis horridum, nisi pertinax dolor aggravasset, & pertinacior miserae conditionis meae memoria, tantum abest, ut suissem aversatus, ut duxissem etiam oblectationi, quoniam mortales h me removebat tam inanes

recordatione beneficiorum, qutim plenos fraudibus. Saepe indignatus animo: Itane, aiebam, itane oportuit Philoctetem deserere 3 Philoctetem ereptum patriae velut eius vindicandae instrumentum unicum, destituere in hoc exilio, & destituere, . eum artus sopore resolveret 8 Somno enim vacabam, cum Graeci classem auferrent ab insula. Unde intel-

332쪽

TELEMACHUS. LIB. XV apyintelligis , qua perturbatione fuerim, quo fletu

oppressus, cum viderem e somno mihi redditus, patrias naves deserta statione in altum rapi. Graς. bar per insulam : scrutabar locos immanes deterrimosque aspectu; at in meas duntaxat aerumnas

incurrebam.

Haec insula non portu naves, non peregrinos mercium caua accipit, nec ex iure, quod hospitibus commune, tuetur ipsumque littus nemo attingit hominum proposito itinere. Ibi nisi ab in- elementioribus undis eiectos haud repereris; nec alia atque naufragantium societate potiere. Sed neque huc appulsi audebant me admittere in navem& referre ad meos partim Deorum, partim Graecorum metu. Decem ipsos annos & ludibria, & angustiae & fames mihi perserenda erant, alias insanabili vulnere ipsaque inutilitate sperandi penitus exhausto, atque consecto. Forte h colligendis ad mitigandum vulneris dolorem herbis redibam: cum insignis speciei iuvenem in antro meo intueor. Ρraeserebat herois habitum. Achillem loquebatur lineamentorum conformatio, forma, incessus ; nisi qu5d levior aetas contradiceret. Deprehendi in ore eius notas miserantis & perturbati animi. Vehementer dolebat, tam moleste, tam lente h me aegrum corpus trahi. Acutusque & miserabilis eiulatus meus, ab universo littore reiectus multiplici sono, eum inducebat in gemitum. Ego nondum illi vicinus : Quae te sors, exclamabam, in hunc incultum locum 3 Novi & adhue amo Graecum habitum. Ut iuvat audire vocem. tuam, & ex ore tuo illos sonos, ad quos linguam

meam

333쪽

meam accommodavi a teneris, hac autem in solitudine, tam distractus diu ab usu hominum, verba conformare non potuit Meus hominis infelicissimi aspectus, quaeso, horrori ne sit, sed incitamento miserendi. /Neoptolemus erat; qui simul Graecum se profitebatur, simul ego : o dulce verbum, quod tot annorum silentio & numquam levatis doloribus meis interseris i Quae sors, mi fili, quae iniquitas,

imo quae aeris clementia huc te mihi, calamitatis meae, quam vides, allaturum finem 3 Ille: in Scyronatus, Scyron redeo. Filius Achillis habeor. Ecce tibi, quaecunque nosse ex me potes. Avebat plura cognoscere tam diu suspensa euriositas. Itaque: tu vero salebam) fili parentis tarn magni, tam mihi, tam Lycomedi altori suo

dilectit quomodo huc ad me 3 sint Ille asserebat

se ex castris Graecorum venire; meque obiiciente, ipsum in exercitu, cum primo tenderetur in Asiam, non fuisse, quaerebat, ubi tunc ergo egissem y Tu, Vero, respondebam, Philoctetis & nomen & ad versas res videris ignorare. Heu miserum me lovius fortunam inimici crudeliter onerant. Nescit

Graecia me pati. Heu gliscit dolori per Atridas quod reserant Di il) per Atridas sum miser. Subiunxi deinde furtivum discessum classis nostrae, additis querelis; quas ubi desieram, ille pertexens ex suis : Post mortem Achillis, inquit; - interpellans ego : post mortem Aehillis 3 patere, . fili, turbari sermonem tuum his Iaerymis, Achilli quas debeo. Quin meo turbabis solatio; ita Neoptolemus. Quhm volupe Philoctetem intueri Genitoris illacrymantem funerit

334쪽

'TELEMACHUS. LIB. Xκ 3O1 Tum regressus adolescens ad initia narrationis: Post mortem Achillis Ulysses cum Phoenice me

Venit conquisitum, asseverans, me absente Troiam riumquam futuram Graecorum. Facile sequebar

monentes, quippe impulsus & dolore paternae caedis, & ne tam celebri bello nihil de tanti Herois gloria in haereditatis vicem mihi veniret. Attigi Sigaeum. Illico circumfusus advenienti miles iurat in me Achillem revixisse. At spro dolor 3) haud- tuaquam revixerat. Tyro eram non aetate modo, ed usu quoque rerum ; neque dubitabam tamen omnia mihi polliceri ab iis, qui advenrum meum tanto opere celebrabant. Genitoris arma ab Atridis postulo : cum ferox responsum ab . his: habiturum, quae reliquisset Genitor; ceterum arma Ulyssi destinata esse. Non tenui doloris impetu lacrymas ; quibus tamen nihil motus Ithacus: Discriminum, inquit, diuturni belli exsors & puer, non eris particepStam illustris spolii. IEquo maiora iactas, & grandiora postulas meritis. Obtinebis 'umquam. Ergo. multatus optima haereditatis parte Ulysiis iniuria, in Scyrum redeo maiore in Atridas, quam Ulysiem concepta ira. Dii ament, istos qui oderiti Haec

sunt, quae seire ex me poteS. Scitabar postea, eur tantam iniuriam Aiax Telamonis non averterit. Vixit, inquiebat Neoptolemus. Et ego eum clamore vociferans : Vixit Τ& adhuc Vlysses vivit 3 Imo, adolescenS pergit, floret in exercitu. Ad varias deinde quaestiones prolapsus sciendi cupiditate, peto, quid Antilocho ageretur Nestoris filio 3 Qui se haberet ab Achille quondam dilectus Patroclus 3 Et utrumque obiisse

audiens,

335쪽

audiens, resumpto planctu : Quid Θ aiebam eum gemitui obierunt 8 funestum eheu nuntium lItane mors desaevit in bonos, parcit improbis ΤUlysse salvo, quod ais, &Thersites utique adhuc fuerit incolumis. Haec agunt Dii; & laudari 1 nobis volunt ΤΡrotrahenti indignationem in parentem tuum, pergit Neoptolemus imponere, addens dolentis specie : Dii me Procul a Graecorum exercitu, in quo parere improbitati iubetur integritas. Melius erit mihi in pessimis Scyri locis. Valeo Abeo.

Sanent te Diti Ad haec ego concitatiori voce : Ρer ego te ge nitoris manes, per dulcissimam parentem adiuro,

ex quidquid charissimum in orbe tibi; in hoc exi-io, his in aerumnis, quas pati me vides, ne Philocteten destitue. Equidem intelligo, quanto futurus sim oneri. Sed & miserum deserere Graecis habetur dedecori. In proram, in puppim, in ipsam

aded carinam, aut ubi minime tibi tiusque molestus erit, Philocteten mitte, abiice, deprii te. Praeter magnanimos, qvlim gloriosa clementia, nemo .

intelligit. Eripe me hoc sterili solo, ubi nec cultus humani vestigium. Fac seu insulae, in qua es genitus, seu Eubaeae adire littus queam, quod non procul ab Oetae iugis Trachineque, Sperchii suminis riparumque oblectu spectaculum. Redde

me parenti meo, quem heu i quam vereor, morimum lugere ne debeam. Moneri curabam, navem ut mitteret. Aut occubuit; aut fefellere, qui promiserant se monituros. Unus iam superes, fili, derelicti Ρhiloctetis Asylum. Memento, quae re rum humanarum mobilitas. Felix es. Ne miser

336쪽

TELEMACHUS. LIB. XV. 3o 3

esse merearis felicitatis abusu, time; ct succurre

alienae miseriae.

Haec doloris magnitudo expresserat. Promi loco in navi, qua erat abiturus; redii, sed laetiore vultu, ad gemitus: O lux, ter fausta luxi & tu flos vernantis adolescentiae, dulcis Neoptolomel AD 'surge, quod mereris, assurge in paternae gloriae fastigium. Sinite , quaeso, qui liberatorem hunc

meum comitamini, valere nunc iubeam exilii mei

has tristes sedes. Aspicite, qui me adhuc retinuerint loci. Inde quid perpessus, cogitate. Tuli,

quae nemo potuisset alius. Ferre scilicet necessitas docuit, magistra eorum, quae alias perpetuo ignoraret mortalitas. Rudes iunt, quos numquam sinistra fortuna exercuit. Bona & mala in eodem ponunt gradu. Laborant vera cognitione & sui S aliorum. His dictis sagittas meas cum arcu

Continud Neoptolemus precibus a me eblandiri copiam earum osculandi, quoniam tam essentillust res & sacrae ex invicta Herculis manu. Ego vero: Quae libent, age. Per te, fili, per te lumeni patriam, paternos canOS,propinquos, meque ipsum recipio. Tange arma, quae ego h fortitudinis miraculo ; tange, & ex eo gloriare totius Graeciae unus. Neque cunctatus iuvenis antrum subiit, acturus quae permittebam. Interea praeceps & acutuS dolor primo rationis tentavit usum, deinde eripuit. Postulabam serrum decutiendo cruri. Fremebam cum eiulatu: Quousque torquebis inania desideria mors provocata

toties 3 Admove Mihi, quas ego Herculi, faces, iuvenis i dehisce tellus t absorbe mortis ligaram victi-

337쪽

victimam. Lapsus ab his angustiis sum in consueta deliquia animi. At sudoris ingens vis relaxabat malum. . E Vulnere profluebat atro colore & depravatus cruor. Quid erat Neoptolemo facilius, ruam, me alienato a sensibus & colluctante cum eliquiis, auferre tela, avehere 3 sed Achilles menadacem non generat.

Redditis sensibus adverti eum in magna pertur batione esse. Gemitus sere edebar, quales solent, qui, quae simulant, e elare non possunt. Tune Phi-octetum decipere 3 quid agis y Haec praecipitanti mihi: In castra, inquit, mecum ibis. Et ego et Quid est, quod dicebas, fili 3 Arcum redde. Pro ditus sum l ne tu vitam mihil Ille tacere, te niter aspicere, moveri nihil. Vos, littora, vos,

qui insulam hanc praecingitis scopulit vos infelici

mihi tamdiu contubernales bestiael vos montium cacumina, quae humanos gressus non admittitis, ah l quaestus meos admittite i quoniam vos praeter non es , iniurias deplorantem Philocteten qui audiat. Domestica vobis iam sunt mea suspiria. Itane

ludar Achillis filio 3 praedo Divini ab Alcide spolii

Τroiam me abripit succubiturum sibi; non memor , victorem mel parem esse congredienti in

pugnam cum cadavere, umbra, simulacro. Ρrovocasset utinam philocteten adhuc integrum squamquam ne nunc quidem vi, sed dolo aggreditur. Quid faciam 8 redde, fili, redde. AEqualem genitori te exhibe, aequalem tibi. Quid dicis taces 3 Cautes Marpesial haeccine tu nudo, egeno, derelicto, famelico 3 tumulabit me haec caverna. Direptus coelesti telo, feras quo perimam; perimendus ipse bascam serinam rabiem. At tu, chare, melior

338쪽

melioTvideris mihi, quam ut agas dolo: mali nil Collirus. Redde, quae mea : apagelaeum Neopsolemus voce paulo demissiori, uber, ximoque fletu: ScYron, inquit, utinam deseruerim numquam i Nondum inane votum finierat: clim ego Clamore, qualem attoniti edimus: Uahi quid .

video Θ Ulyssem Τ Et hic notae vocis sono respondit: Ulysem. Ipse avernalis horror quantumlibet Diis intolerabilis visu . minus terruisset, quan UIyssis aspectus. Aucto igitur fremitu inclamabam i Testis tu, Lemne, mihi, infelix solumi Et vos, Phoebei ignes consciit haee pati ' His nihil offensus ille: Iovis, inquit, imperium est. Iovi Pareo. Tune trita mendaciis linguli sita eonfutans ego Iovis profanare vocabulum 3 Uiden' hune

iuvenem, cuius ineptsim ad inveniendos dolos Vtorques imperatis fraudi bos animum. At Ithacus: adventus noster nec fraudi erit, nec noxae tibi. Adsumus, ut per nos liber, sanus, pasticeps futurae ex vastato illo gloriae, atque tua deinceps in patrialis. Ut non Ulyises, sed Philoctetes Ρhilocteti est hostis laeum vero tantis in genItorem tuum contumeliis probrisque debacchabar, quantum erat irritatistoniachi S suroris ingenἰum. Quid me turbas, 'aiebam, Philoctetis desertor desertorum caput 8 1, labora, suda, alge non modb ut vincas heroum decore, sed & illecebra vivendi Paridem. i, fruere, quidquid cum Atridis fortuna tibi dabit; miserias, dolores relinque mihi. Ecquid me cogi- .

tas abducere, umbram, mortuum, occisissimum ΘCur aliud hodie, atque ante tuum ex Lemno credebas abitum : me scilicet nisi cuna religionis &

339쪽

altarium interitu hinc vobiscum abire non posse ΤVah Ithacet vali malorum meorum origo foecunda nimisi Quam te Dii, velimi At Diis non audior, qui augent hostis rabiem mei. Ah dulce solum patriae, qua perpetuo carebo miser i Tu, si quod es, quoa fata reliquerunt Philocteti, aequum Numeni tu Ulyssen plecte. Tunc enimvero me

salvum quamquam miserrimus reputabo. Hae grassantem maledicendi libidine pater tuus aded non tulit iniquo animo, ut miserentis etiam habitu aspexerit; imitatus sive morem eorum, qui, liberi ultionis industria, moderatd tolerant levantque efferatam adverm licentiam, sive rupem praecelsam, quae altitudini confisa suae ridet, invictaque sustinet insaniam ventorum, dum satigati conquiescant. Ulysses certe nec voculam reposuit, sed expectabat, dum concitatae menti rediret tranquillitas ; satis prudens, impetus animi, si coercere sit libitum, nisi consumptis paulatim viribus languescant, necquidquam cohiberi. At vero ubi primum sensit mentem paulo aequiorem esse, decedente ira; hunc coepit in modum: Quo tua se, Philoctε- res, ratio, quo virtus abripuies. utrὲque, nisi cares, . nunc utere. Recusas sequi, insuper habito, Iovete constitutum ministrum magni consilii 3 Reeusa: mane. Atqui te sic indignum efficies, cui libertatem debeat patria, ruinam infestae sibi urbis Graecia. Manebis ergo. Ego verb cum his armis ibo ad capessendam gloriam, quam sata destinaverant tibi. Age, Meoptoleme, eamus. Perdidimus Operam: lapidi loquimur. Saevitia sit ita misereri

unius capitis, ut Graeciam totam sinamus periclitari. Tum

340쪽

Tum enimvero me quhm Leamae incessit hindlevior rabies, ereptis catulis rugitu opplentis saltus. Tu plena horroris caverna sita antrum invoeabam) tu sedes vivo, tu & tumulus eris consumpto Philocteti l Tu doloris mei veceptaculum; quod pro alimenti facultate spes meas alit. Huc cultros, quibus hoc pectus fodiam l hue milvi, accipitres, & me, me, inquam, abripite i parcet vobis in posterum haec manus. O arcus i Opretio sum, d ex Iove nati sacratum pignus manui Si tibi ruis superest, Alcide, sensus, non irasceris 3 Endeli amico erepta relat in Ithaci fraudulentas &impuras transierunt manus. Huc in posterum, ad antrum isthoc meum, viventes rapto avest huc indomitam rabiem numquam positurae bestiael Nihil iam timoris, iam nihil noxae habet haec inermis manus. Adestet vestrum en me pabulum i imbignibus en tuis obvium hoc caput, Deorum hominumque immitis Pateri At genitor tuus postquam diligenter adhibuisset, quaecunque persuadendo humanum ingenium

poterat invenire: optimum denique ratus, arma, quae auferre cogitabat, reddere, Neoptolemum

monuit. Qui cum illico paruisset; armis traditis, quibus tam prolixe metuebam, permovit, ut in haec verba gratias agerem : O qui & mereris Sprobas esse te Achillis filium t Sine inimicum meum persutiam. Et iam ibam in sagittae iactum : chmab interveniente Neoptolemo his acerrime dictis reprimor: Furor tibi abstulit animum, abstulit

consilium. Non vides, quantum moliare nefas Ceterum tam non movi Ulyssem armatus fata

libus telis, qum probris. Quid Θ quod tactus U , ipse.

SEARCH

MENU NAVIGATION