Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

que hane agendi insolentiam ex animo ineredibiliter vano, angusto, humilique prodire; veram autem excellentiam ex asse Iuum moderatione &amore iustitiae, & rursus ex modestia morumque facilitate nasci. Quibus, etsi tune omnino perspectis, alium tamen, & meliorem se fore toties reus sperare non audebat. Itaque concerptus dissidio sese increpantis arguentisque animi, ita tristitiae se dabat, ut rugire potius videretur, quhm lamen

tari.

Biduum in solitudine absumpsit; non prodire,

non sociari cuiquam ausus, ac velut sponte caprivus & vindex sui. Vahi clam exprobrabat sibi: Egone aliquando videre Mentorem Z Egone Ity sis genus, sapientissimi post natos homines, & totius Graeciae longe modestissimi 3 Mene hue Men- tor, huc Idomeneus, ut foedere unitos populos turbis, dissensionibus divellerem Z Horumne sanguinem , an Dauniorum oportuit fundere 3 Me insanum bellatorem, qui iaculi mei ossicia nescierimi Hippiadem impar viribus provocarimi Sperare, nisi mortem, haud poteram, prbbrumque amittendae victoriae. Et quid tum 3 fuissem scilicet. Imo fuissem ego; ille temerarius, ille vecors, ille ex saluberrimis consiliis nihil proficiens, ex optimis monitis deterrimus, inutilis Telemachus. Idem& ,vitam & vitae ludibrium terminhsset exitus. Atque utinam hoc saltem haud temere speraverim, me immunem deinceps fore ab iis , quae adeo commisisse nunc piget, ut solatium mihi proponere haud valeam. O me runc iterum iterumque felicem Telemachum l At eheu l forte haeeipsa non abibit dies, cum iteratis inimicitiis aut

352쪽

revolvar, aut optabo revolvi in idem doloris atque dedecoris argumentum. Hem miserabilem victoriam i hem laudest non laudes, sed sannas ct probra meae stultitiae.

Vacanti solitariis doloribus Nestor & Philocte

tes supervenere animo ad eum invisendi. Decre . verat Nestor iuveni proponere, in quam incis disset culpam. At facile deprehenso non occulto moerore eius ; ut assiictum & iacentem erigeret, omissis gravioribus verbis, leniter affatus est. Ceterum haec dissensio bello iniecit moram. Neque enim tutum erat in hostem procedere, ad. huc dissoluta domesticorum amiciti ; nec aberat

in horas recens metus, ne Tarentini cum Creten- ,

sibus, quos Telemachus ducebat, repentino furore committerent. Omnia unius Telemachi error turbavetrat. Ipsum vero & recordario tam multiplicis praesentis mali, S timor futuri vehementer assiixit,& quod videbat, se omnium horum causam existere. Ρrincipum omnium summa quoque consternatio fuit. Copias educere non audebant, veriti, ne Cretenses ob Telemachum, ob Phalantem Tarentini concurrerent ; cum utique in castris, ubi observabantur acerrima diligentia, vix poterant cohiberi. Nestor cum Philoctete in utriusque adversariae partis tabernacula assiduε commuabat, quoniam in cogitanda vindicta totam mentem Pli lantes collocaverat. Non suada Nestoris, qua nihil duleius, non Philoctetis auctoritas erant mitigando efferatum hunc animum, quem insuper fraterni dolores perpetuo irritabant. Contri modestiorem se- dabat Telemachus ; tametsi adeo eum aegritudo depresserat, ut nullo solatio se pateretur uvari. - Ergo

353쪽

3xo FRANCISCI FENELONII

Ergo labantibos capitibos membra constema tione torpebant. Totisque castris non minor erat trepidatio, quam in una familia, quae, nuper elato principe suo, totius eognationis adminiculo &propagandi spe generis privata est. Inter haec mala derepente tumultus exaudiri coepit. Raptati currus, quassata arma, equorum hinnitus, fremitus hominum, hinc ad caedendos fugientes adhortantium, hine aut sugam aut vulnera mortemque lugentium. Versati turbinIs i modum pulveres ingentem nubem elatam coelo agundebant castris, iunctique mox crassis vaporisbus, confuso turbatoque aere intercludebant spiritum. Distinguebatur etiam h reliquo tumultu quidam occultus strepitus, illi haud multdm absimilis, quem ad eudenda fulmina ex AEthnae inte. xioribus grassantes ignium procellae movent. Τerror occupaverat animos.

Adrastus, ut erat vigilantiss1mus in actύgqua ab belli incommodis, improvisum militem induxearat in sociorum exercitum. Certior iactus itinetia eorum , nequa indicia adventus sui deprehendearent, curavit. Incredibili vexatione montem cita eumves tas est, cuius aditus omnes obsidebant Graeci, valde publiceque existimantes, occupatis angustiis, tantum distare, ut deberent suspicari periculum: ut etiam crederent liberun ipsis fore, adiunctis, quae adhuc opperiebantur, auxiliis, inde in diversa montis parte tendentes Daunios oppΗ-

mere.

At Adrastus prodigus magis, quamlargus seris, ne ignoraret occulta hostium) de hoc eonsilio .doctus est. Nestor quippe &Philoctetes, quamquam

354쪽

TELEMACHUS. LIB. XVI. 32I 'quam insigni sapientia, scientesque rerum belli,h aud satis, quae testinaverant, tegebant. Et Nestor quidem aetatis suae ruinam solari plus aequo ama-hat narrando, quae utcunque honesta ipsi S decora poterant esse. Philoctetes autem, parcior sermonis, sed promptioris fastidii, vel leviter provocatuspperiebat devota silentio. Erant itaque, quorum. calliditas invenit viam extrahendi, quidquid infimis recessibus mentis ille crediderat. Sub ipsa adeo irae initia impotens sui prorumpebat in minas, iactabatque esse sibi certa auxilia, quae vellet, obtinendi. Quodsi vel leviter suspicabatur, de his, quae asserebat, mediis dubitari; illico S temete ad ea promenda lapsus, occultissima quaeque animi sui ad audientes proferebat; pretiosum scilicet vasculum, sed tenuissime crebroque fisitim, nee satis fidele continendis liquoribus: tantus quippe

dux retinere arcana non poterat.

Erat haec utriusque regis fragilitas, cui ii corruptis per Adrastum hominibus non semel illusum. Circii in adstrepebant perpetuo Nestori perpetuas,

ieiunasque rerum, quas gessisset, commendationes: reiumphorum admonebant: demirabantur providentiam : nec intermittebant unquam, quae in lamdibus ab eo res errentur, occine . Aliter, neque tamen minus impigre, in iram praecipiti Philocteti impositum est. Implebant aures

eius tantummodo difficultatibus agendarum rerum, importunitatibus temporum, impedimentis, erroribus desperatae emendationis. inibus statim atque praefervidum ingenium .eius concitabatur,

nihil prudentiae , nihil Philoctetis in Philoctete

remanebat.

355쪽

Contrὲ Telemachus, quanquam multa perperam, ut vidimus, gessit, certe h noxa violati arcani

alienus fuit. Tectus esse magistra fortuna didicit;

primamque pueritiam eius silendi exercitia ρcue-xunt, cum matri salubre esset, quae ad ipsam pertinebant, procorum cognitioni subtrahere. Noxerat ergo ita loqui, ut nec arcanum diceret, nee mendacium. Quid Τ quod ne arcanorum quidem hominum mores circumspectos & reconditos proese ferens, ita premebat tacenda, ut videretur ignorare ; quippe semper liber, agens ex ingenio, sine fuco, atque ut de illis unus, quibus in labiis squod dicimus) habitat animus. Dictis, quaecunque pOterat sine perieulo, omnino sciebat commode, &velut amplius dicere nihil attineret, tacere, quae valuissent suspicionem &discrimen creare silendis. Eaque ipsa res mentem eius humanae cognitioni imperviam, invictamque reddidit. Ne optimis quidem amicorum prodebat amplius, quam arbitrabatur utile ac idoneum fore aut daturis, quod eos rogabat, consilium, aut explicaturis suam de re proposita sententiam. Unus duntaxat Mentor erat, cui omnino se volebat patere. Et aliis etiam amicis imperilabatur sese, cum discrimine tamen& pro conditione, qua & fidem & sapientiam

Ulorum probaVerat. Telemachus non infrequenter expertus, iusto maturius ducum consilia manasse in vulgus i Nestorem & Philocteten ea de re monuerat. Ceterum fiducia longi usus rerum minus curabant iuvenem salubria monentem. Et vero plerumqu senectus monitorem non sert. Mancipium est

consuetudimun suarum, & fere expers remedii, quo

356쪽

TELEMACHUS. LIB. XVI. 3 a 3

quo vitia sua persanet. Et quemadmodum perperam flexae arbores numquam vetustate durati sti- 'pitis vitia corrigunt; ita in hominibus, qui ad Certos aetatiS annos pervenere , desperanda est quorundam errorum emendatio, qui nimirum uia1 veterascentes cum ipsis, se in intimas medullas eorum insinuarunt. Equidem agnoscunt serE, sed postquam ita invaluit malum, ut evelli non queat. Gemunt, at inutiles gemitus : .quoniam non nisi teneriori aetati facultas suppetit ad frugem referendae voluntatis.

Erat in exercitu Eurimachus quidam, natione Dolops : eruditus ad assentandum, OmniumqUe ingeniis Principum aptus, studi1sque eorum interviens magna gratia pollebat, quam studiosa solertia placendi tuebatur. Deonerabat ille molestia, quidquid regibus libebat aggredi. Rogatus consilium; alias praesciens, quid singulos moveret, petentium moribus accommodabat sententiam. Lepidus festivusque, ac ignaviae ridiculis infestus, cereum se dabat potentioribus; laudis tam peracutus quam delicatus artifex, ut nec modestissimos offenderet. Serio agebat cum gravibus, facet)cum amantibus sales; tam facile imitatus divςrsos

moreS, ut ingenium, non artem in eo esse crederes. Homines, quorum candor & probitas mobilitatem non suscipit, certamque virtutum disciplinam consectatur; numquam placuissent regibus, quibus dominatur cupiditas, quantum hic Dolops histrio. Nec rerum belli, nec pacis ignarus erat; observhnsque fortunam suam, Nestorem sequebatur. Habitus inter fideles socios, ab animo eius, X a admi-

357쪽

admiratione sui non intacto , nec tardioris ad laudes sensus , quaecunque scire libebat, pro- licuit. WA Philoctete quidem non admittebatur in necessitudinem. Ceterum iracundia in peiusque animi eius aeque utilis proditori fuit, quam cum Nestore amicitia. Quippe ut occulta ex ipso cognosceret, opus haud erat, nisi diversa sentiendo irritare. Adrastus, ut, quidquid acturi erant Graeci, rescisceret, hominis istius fidem permagno emerari

Aleb:itque certum tranSfugarum numerum in regum exercitu. Horum iubebat singulos per intervalla dilabi e castris, & reverti ad se. Si quid

gravius acciderat, quod scire Adrastum operae videbatur pretium, ab Eurimacbo mittebatur e proditoribus. Abstrusior fraus erat, quam ut facile potuerit adverti. Nihil enim litterarum ferebant transfugae. Unde, his etiam improviso exceptis, extra suspicionem erat Eurimachus , cum vacui reperirentur, qui hosti certiora nuntiatum ibant. Interim omnia sociorum consilia ab Adrasto praevertebantur. Simul ut 1 Graecis est consultatum, Daunii opponebant prorsus, quae destinata discuterent. Cuius quidem. causam Telemachus nihil omisit, ut detegeret, regesque commoneret fortasse latentis doli. At quid iuvat sponte caligantibus oculis praeire lumen ΤConstitutum a ducibus fuerat opperiri ingentem militum manum, alia S adfuturam. Iamque centum triremes, turas noctis beneficio, emiserant, quibus illud inerementum exercitus h littore , cui erat appellendum, quodque exscensionem asperitate

loci vehementcr Myediebat, eo citius detvsberetur 1

358쪽

ad propinquas castris crepidines. Quod dum sieret, nihil metuebatur ab hoste periculi, quoniam angustias vicini & inaccessi montis Occupaverant, quem mari Apenninus ouaicit. Galesum appellant

fluvium, ad cuius ripas Graecorum exercituS consederat, propemodum excurrens ad mare. Campestres circum loci, pabulo abundantes frun busque, iumenta & militem alebant. Adrastus post montes stabat, quos numquam credebatur penetraturuS. At ille sciens, coniunctos reges adhuc laborare copiis, adventare ingentia auxilia ; iamque ex iis nonnulla praestolari naves; mali denique a Telemachi & Phalantis dissidio consentiri: ad capiendum ingentem circuitum se omni festinatione accinxit. Dies igitur noctesque secund0m maritimam oram exercitum rapiebat per itinera, non tentanda, ut ante hoc tempus putabatur, humano

vestigio. Adeo iuncta audacia pertinaci industriae vincit etiam victrices moras ; omniaque fere in eorum potestarem cadunt, qui & audere didice-xunt & pati. Merentur captari insidiis, opprimΙ-que, qui, dum factu dissicilia monstris adscribunt, se dedunt ignaviae. Primo mane Adrastus missas h regibus naves occupavit. Levius custodiebantur, Graeris scilicet de hoste securis. Unde iis sine pugna potitu6, diligentissimeque usus est ad reaiiciendum exercitum, ubi Gelasius mare subibat. Quo facto, qua maxima celeritate poterat, adverso sumine contenditi Qui in primis versus Gelasium stationibus erant, navibias putabant advenire expectata auxilia. Unde ingens ab iis orta exultatio. Sed Adrastus prius, quam nosceretur, exposito milite, in incautos i

359쪽

paratosque reges, eastraque incidit , nee clausa munitionibus, nec defensa aut Ordine, aut imperio,

aut armis.

Tarentini, quos Phalantes regebat, in ea castrorum parte tendebant, in quam a Dauniis prima, tamque strenua facta impressio, ut Lacedaemonii, quamqVam egregiae iuventutis, derepente oppressi sustinere non potuerint. Dum discurrunt ad arma; dum sese ipsa festinatione impediunt: Adrastus castra incendi iubet. Proripusque e tabernaculis sursum actae flammae; referentes torrentis strepitum, qui in agros incitatus impetu, vetustissimas quercus cum spe propaginis earum, horrea cum frugibus, cum pecoribus stabula abripit. Grassabatur incendium in alia atque alia cubicula militum , ventis diffusum: pauloque post speciem totis castris faciebat anno u nemoris, quod ei scintilla correptum praeter cineres nihil relinquet.

Phalantes omnium maxime certuS, proximum

esse discrimen, eius depellendi rationem nequicquam requirebat ab animo. Nisi excederetur castris, videbat perituros incendio suos. Sed nee ignorabat, recessum inde turbulentum fore, instante victore. Nihilominus stationem suam deserere Lacedaemonios iubet, mediam duntaxat partem nec iuste perarmatos. At moram colligendi sese Adrastus exemit, hinc expedita sagittariorum

manu, inde funditoribus Phalantis militi plurimum insessus. Ipse stricto gladio antegressus

agmen, quod ex pugnacissimis Dauniorum coegerat, ad incendii lucem premebat fugientes, demetens ferro, quos ignis non absumpserat. Non sanguine, qui totum corpus eius perfundebat, non .s strage

360쪽

TELEMACHUS. LIB. XVI. 327 strage ulla satiabatur hostium ; ut gregum pasto- .rumque lanienae instantes seras minus saevire crediderim. Succumbunt Phalantis copiae, torpentque desperatione. Terror mortis, furorque praeeipitans obruebat facultatem surgendi in pugnam. Frigebant rigore adstricti artus, genuaque vacillabant, ne quidem suffectura in fugam. Phalantes, cui h pudore, rerumque desperatione meliorum non nihil vigoris supererat, coelum sublatis oculis manibusque obtestabatur. Hippias ante pedes eius corruerat, icrribili Adra1 iregis conscissus manu. Volutabatur in arena por-xe us. Atrum & ebullientem sanguinem praecipitabat magis, quam emittebar lethale vulnus, quod secundum latus acceperat. Arcebant vitale lumen coactae palpebrae, animaque inter ultimos

furoris conatus una cum emuentibus venarum re

liquiis exinusa. Phalantes &ipse cruore Hippiadis, quem ab interitu vindicare non valebat, supersu-sus, ingenti vi hostium cingebatur, ad eum prΟ- sternendum totis viribus incumbentium. Clypeo innumerabilia tela ingesta , eorpore non pauca vulnera exceperat: suos e fuga ςolligere non valebat. Atque hane fortunam eius, quamquam videbant, non commiserabantur Dii.

, TELEMACHUS.

IN tuebatur ex Olympo has strages Iupiter;

evolutisque satis duces singulos inspexit, quorum stamen violatura haec erat dies. Dii in Iovem acriter diligenterque contuentes, quid fieri X vellet,

SEARCH

MENU NAVIGATION