장음표시 사용
361쪽
vellet, ex vultu eius conabantur deprehendecet
Cum ille voce, quae & Summum & mitissimum deceat: Ad extremum, inquit, res sociorum, iit videtis, adductae sunt casum. Conteritur, quisquis incidit in Adrasti manum. Sed ut egregie fallithaee speciest Nunquam diuturna est improborum laus & felicitas. Impius Adrastus, & invisus ob
profanatam fidem,vincet, at non quantum is volet. Incidit haec amicis regibu5 calamitas, ut inde cautiores, studiose, quod acturi sunt, tegant. Ceterum Telemacho suo, quem amat, novum Minerva hic decus parat. Nec plura Iupiter. A ceteris aurem Diis prorogatum silentium, aspectusque discriminis. Inter haec Nestor & Philoctetes acceptis tristidibus nuntiis, partem castrorum arsisse, vento magis magisque fundi incendium, trepidare copias suas,
Phalante sisti haud amplius posse fugam; ad arma discurrunt, convocatisque ducibus mandant, ad evadendum incendium e castris militem rapi. Telemachus, ex dolore, quo adhuc opprimebatur , revocato animo, armis se instruit. Minerva dono haec dederat. Quippe usa Mentoris specie simulabat, ab artifice Salentino ea accepisse : re autem vera curaverat in AEtnaeis furnis a Vulcano parari.
Nihil istis limatius, nihil splendidius. Inter alia expressa in iis erat Neptuni cum Pallade de saeuitate imponendi novae urbi nominis disputatio. Tridens marini Numinis evocabat ex percussae humo acerrimum mannulum. Absiliebant ex oculis eius scintillae : Os effervescebat in spumas: fluentes iubae ad ventψrum imperium : celeres inflexum
362쪽
sexum pedes , nec sacile destituendi nervorum fide ; ultro citi εque non validius quam agilius librantes sese: laterum recentissimus vigor, qui non permittebat lenem incessum , sed dabat in .
saltus, cursumque ea celeritate, ut vestigium non reciperet humus. Crederes vocem edere, qualem equi emittunt inter nobiliores impetus. Contra Minerva tradebat incolis olivam ex arborς, sata ipsius manu. Enitebatur ramus illescetum, symbolumamoenae paciS copiaeque, praeserendae utique noxiis bellis, quae imagine ferocis equi Neptunus adumbraverat. Vicit simplex, cete-rtim utile Deae munus, nomenque illius Athenis communicavit, magnificentia memorandis inter
Alists liberales Artes Minervam stipabant, instructae pennis, tenerrimaque iuventute. Praesidium Deae implorabant, perculsae Martis, a cui US. insano furore nihil eximium, metu; sere sicut, praedam fami conquirente lupo viso, teneriores greges trepido balatu matrum opem sollicitant 'Arachnen quoque, temere ausam secum acus artificia periclitari, idem Numen, spernentis ac irati vultu intuens, multabat palma. Videbantur vel tunc artus in licis aemulae extendi, sensimque in
Denique in eadem adhuc Clypei regione ipsi Iovi adversus Gigantes consilium; ceteris vero Diis animos Minerva suggerebat. Hasta item AEgideque obarmata in Xanti & Simoentis ripa Ulysiem manu trahens, confirmatis fugientibus Graecis, Traianorum ducum vim, ipsosque Hecto-xis terrores reiiciebat; Ulyssem denique colloca
363쪽
bat in celebri illa machina, quam invenerat eoeleste ingenium, nocte una totum Priami Imperium
Alia seuti regio Cererem exhibebat in uberrimis agris siciliae, quibus Ennae moenia cinguntur. Cogebat Dea passim dispersos populos , qui aut victitabant venatu, aut immitia poma colligebant , quaei decusserant ex arboribus. Imbuebat incultos eorum animos praeceptis subigendi terram, eiusque mitigandi ad reddenda alimenta sinum Aratrum tradidit, quo bobus iuncto , in sulcos vomere digerebatur humus. Protinusque matura seges auri speciem superfudit agris. Decutiebat salce messor dulces fructus, largum operae stipendium. Ipsa alths rerum communis ruina, serrum, videbatur hic loci abire in ubertatis, ac deliciarum, quaecunque ex tellure possunt gigni, instrumentum. Meabant per prata Nympharum chori, cingentibus sertis, & nunc ad fluviatiles margines , nunc ad vicina fruteta protrahentes saltandi licentiam. Pan post Midae sententiam audacius ostentabat artificium agrestis tibiae. Faunicum petulantibus Satyris laxabant procaciam in impeditiore nemoris sinu. Metiebantur obesa Bacchi tempora circumeuntes hederae; alteramque manum thyrsus acceperat, quieturi auxilium ;altera in vitem demittebat se, nihil desiderantem ex iis, quae a sertilissimo Autumno consuevit nancisci. Erat haec forma Numinis mirabiliter deli-
Cara, generosa,&qualem ars, cum desiderio amantibus assingit. Praeferebat hanc speciem, cum Ariadnen desertam assiictamque ad ignotum flumen reperisset. Subiti
364쪽
TELEMACHII S. LIB. XVII. 331 Subibat passim in eo scuto frequens populus Nam ct senes erant, frugum primitias deposituri
in Deorum altaribus; vir1que, quibus lassum corpus ruri trahentibus domum obviam procedentes coniuges parvos liberos ducebant ad paternas blanditias. Pastores quoque; quorum alii canentes imitabantur, alii ad tibiae numeros movebant pedes. Nihil erat, quod non significaret aut pacem, aut abundantiam, gaudiumve ; nec uspiam facies iucundae beataeque vitae deerat. Quid Τ quod lupos agnis iungebant pascua; Leonesque eum tygribus ad agnorum mansuetudinem & societatem descendeblant, patientes ductus , quo ii pastorculo infra ephebos, colligebantur ad pedum. Bellissima sane
species, admonens omnium, quae aureis temporibus dederunt nomen.
His itaque armis denuo indutus Telemachus, non familiarem sibi clupeum, sed AEgidem prehendit manu. Minerva quippe hanc perserendam ad eum tradiderat Iridi, quae clypeo, cui iuvenis assueverat, clam subducto Divinum illum substi.
tuit, a cuius terrore nec DeOS numen suum praestat immunes. Ita armatus, ut ne corriperetur h sammis, castra celeriter deserit: quanta potest contentione Praesectos convocat. Ipsa vocandi alacritas incipiebat socios liberare metu, quo palabantur perculsi. Fulgor, quem in hominibus non solemus deprehendere, adolescentis herois oculos succenderat. Nec incitatior, nec aut perturbatus aut
impos sui, dabat negotia, sed attentus sibsque praesens sapientiam serἡ imitabatur provectae aetatis, quae rei familiari, liberisque erudiendis se tribuit.
365쪽
Ceterum acerrimE serebatur ad ea, quae impera Verat; quomodo rapidiores undae non spuma S tantummodo devehunt, sed & maximas moles navigiorum abripiUnt. Tanta autem erat iuvenis haec agentis auctoritaς, ut nemo fuerit totius exercitus, qui eam aut mente valuerit assequi, aut contumaciter aspernari. Torpebat ad hane in senibus, qua pollebant, rerum experientia; ratio, consiliumque exciderat ducibus: ipsaque invidia, naturae pertinax malum, omnium animis decesserat. Illi auscultare, admirari Telemachum, maturare imperata, non attendentes, cui parerent, sed quasi diuturno iam usu voci eius assueti. Inde progressus ascendit in editiorem locum, ut, quae ab hoste agerentur, cognosceret. Ratusque, citilis occupandos esse incompositos quippe dum castra succendunt, turbaverant ordines) de industria usus ei cultu, foederatos duees omnes in terga hostium tune forte induxit, cum hi omnem adversariorum exercitum crederent incendio implicari.' Subito igitur oppressis illis illata est perturbatio. Ruebantque Telemachi manu iugulati non dissicilius, non infrequentius, quam sub Autumni finem decussa folia,cum h Septentrionibus venti sub
renovatae hyemis initia concutientes ramos vetustis arborum stipitibus extorquent gemitum. obsere- batur cadaveribus eorum, quae Telemachus ceciderat, humus. Iphiclem, quem ultimum Adrastus genuerat, adacto per viscera iaculo exanimabat; ausum se dare in pugnantis conspectum, ut saluti genitoris , haud dubitantis, se λ Telemactio Occu- Pandum, consuleret. Erat
366쪽
Εrat Telemacho & Iphicli forma egregia, robur eximium, agendi solertia par, animusque haud facile suscipiens metum : habitus idem, &, quamvis in diversis frontibus, eadem suavitas. Annis quoque conveniebant & quod diligerentur . Propinquis. Ceterum flos erat Iphicles, d. falce cladem & finem nitoris sui, quem agris exhibuit,
tum accepturus. Euphorionem deinde Telemachus consedit, celeberrimum Lydiae coloniae in Hetruria ; Cleomenem denique nuper maritum, coniugi sitie, quam porro non erat visurus, OΡimum
ab hoste spolium debentem ex promisso.
Adrastus ergo cum se tam charo pignore, videret multatum, haud paucos e nobilissimis exercitus sui interfectos, victoriam non nutantem modo sed &ereptam sibi: ira furoreque concussus intremuit. Phalantes autem, qui in proximo iam fuerat, ut ad pedes eius eversus corrueret, victimae poterat Comparari, quae excussa securi fatalem sibi manum
locumque conatur effugere. Adeo momentum
duntaxat Adrasto abfuit, ut periclitantem eum
Phalantes, ut erat suo suorumque unk dimicantium sanguine inundatus magis quam perfusus, simul atque Telemachi vocem exaudivit appropin quantis in auxilium, recepto spiritu, nubem, quae oculis eius se coeperat offundere, discussam 1ensit. Daunios inopinata impressione hostium h Phalante species maioris periculi ad se tuendos aVerterat; Adrastumque, nihil mitiorem ivgride, cui insertam faucibus praedam iuncta pastorum ma nus eripuit, expetebat Telemachus in ipso pugnae
discrimine, socios liberaturus simul pelexno .ianulo
367쪽
& bello. Sed noluit Iupiter tam properata facili. que palma iuvenem potiri. Minerva ipsse precabatur Iovem, ut eum diuturnitate patiendi amplius erudiret ad imperium. Itaque Adrastus in incrementum virtutis & gloriae servabatur Telemacho. Spissae nubes intenderunt se coelo, coactae a Iove, quae Dauniis saluti fuerunt. Secutu Singens stagor coeli ostendit, quid vellent Dii. Videbatur ad aeternitatem firmata Olympi machina, dis luta concussu, ruinam Orbi terrarum ingestura. Praeceps per immensum obscurumque aerom fulgor simul acutissima vi luminis percutiebat oculos, simul eo condito in eosdem atrociosimus horror nocturnae quasi formidinis recidebar. Protinusque imbres ruentes diremere discrimen. Adrastus strenue utebatur coelesti ope tametsi nihil inde in Deos modestior, aut solicitior
iisdem habendae gratiae, merebatur graviori vindictae reservari. Iubebat militem suum praeter castra, incendio passim multata, paludeinque adiunctam flumint,medium, quanta posset festinatione, abire. Quod quidem tanta cura eaque celeritate est praestitum, ut ipse abitus eius, quam prompto esset in rem suam ingenio, satis testaretur.
Quamquam autem a Telemacho monerentur reges, ut impune ne sinerent retro Adrastum concedere, ille tamen iniqui aeris veluti aves retia alarum beneficio evasit incolumis.
Satis scilicet erat sociatis Principibus suos in
castra reducere, iacturamque, quam passi erant, reseruire. Ea intrantibus miserrimum occurrit
spectaculum, inter pauca, quae praebentur bello, memorandum. Fuere in castris aegroti 2 debili-
368쪽
tati vulneribus. Hi ergo cum tabernaculis excedere non valerent, corripiebantur incendio, mediamque partem exusti, miserabiles eiulatus, ad sonum prae dolore morientium flexa voce, emittebant ad coelum. Ingens commiseratio Telemachum incedebat, adeo ut nec abstinuerit lacrymas. Saepe horrore & misericordia revocabatur a lugubri aspectu. Pavebat, quoties intuebatur haec etiamnum viva & diuturnam horribilemque mortem obitura corpora; quippe ab expiatis carnibus nihil diversa, quae ambustae focis , crudo odore Omnium nares offendunt.
Eheul Telemachus exclamat: haec mala, has aerumnas bellum parit. Quae caecitas, quae insania agit mortales miseros, ut vitae alths tam brevi, tam calamitosae, maturent tanto impetu sponte sua propinquantem finem Z Tormenta, quibus caduca vitae nostrae spatia obiecere Dii, cur modis tam immanibus aggravant 3 Mortales omnes fratres sinmus : & ita mutuo consumimur 3 Mitiores serae sunt. Nec Leonem leo, nec tygris odit genus suum. Alienum persequitur scilicet. Soli homines, tametsi praediti rationis usu, agunt, quod horrent nuda rationis. Ecquid porro bellis opust terrarum Orbi, credo, terrae deficiunt. Atqui hominibus singulis tantum attribuet soli, quantum colendo numquam sufficient. Solitudines numera :quas humanum quando implebit genus 3 Ecquid ergo futilis gloria, quid inane victoris nomen accendit Principes ad gerendum in locis infinitis bellum 3 Adeone homo unus, isque irritatae Nemesis ab Ortus , integras catervas hominum litat suae
vanissimae vanitati l Omnia implenda caedibus,
369쪽
vastanda incendiis, & siquid ferrum ignesque fecere reliquum, crudeliori telo, fame perimendum: ut homuncio unus, iSque totius contemptor humanae naturae, exitio plurimorum hominum gaudere valeat, pueriliterque gloriavi. Vah degenerem, vah immanem gloriam i Quod odium potest, quod ludibrium reperiri, quo in homines peccetur tam inhumanos 3. Nullum potest. Homines non sunt: tantum abest, Semideis ut mereantur addi. Cadent in abominationem saeculorum , quorum admirationem
pollicebantur sibi. O quam sollicita, quam cauta oportet elle bellorum initia i Debent iusta esse ;neque id satis est. Debent etiam prodesse. Sanguis populi uni ipsius saluti, cum aliter redimi non valet, est impendendus. At plerumque fit, ut obsequiosa consilia, perversa opinio nominis, vana inutilisque aemulatio, iniusta alieni cupido stitissime palliata titulis, levi consilio inita cum ambitiosis foedera, reges fatalibus bellis implicent; in quibus universa obiiciunt non necessario discrimini; neque suis , quam hosti, minora detrimenta inferunt. Haec tum recte Telemachus. Ceterum ἡ querelis malorum, existentium Ebellis, ad eorum fomenta processit. Ille circumire tabernacula : ille debilibus & morientibus assiste-xe: ille pecunias suppeditare, medicamentis 1uccurrere : adhibere solatia : restituere animos facillimo affatu. Quos vero ipse adire non potuit, per alios curabat levari. Erant inter Cretenses, in quos habebat imperium, Traumaphilus &Nosophugus, uterque iam inutili ad arma ae date. Τraumaphilua Troianae
370쪽
TELEMA US. LIB. XVII. 3.37Obsidioni cum Idomeneo interfuit, didicitque ab
Esculapii filiis medicinam, humanis artibus superiorem. Gravissimis vulneribus, & certo occisuris ex veneno, liquorem infundebat grati odoris, qui
exedebat carnes emortuas confectasque tabe, artubusque etiam incisione non castigatis saniores melioresque nullo serme temporis intervallo restituebat. Nosophugus autem, quamquam aesculapii filios non viderat, ope tamen Merionis codicem obibrauit ut pro sano usu non tritum, ita plenum Adbrisiimis disciplinis , quippe ab AEsculapio haeredes occeperant. Deorum insuper fruebatur amicitiLNam ct hymnos in honorem liberorum Latonae Composuerat, ct ovem candidulam ac nulla parte insignem in dies offerebat Apollini, cuius divini instinctus amatusque in eum frequenter incide-hant,
Causam morbi, simul ac aegrotum intuebatur, cognovir; notas eius tum ex Oculis, tum ex colore vultus, deinde ex habitu corporis & respirandi intervallis legens. Interdum medicamenta adhibebat, quibus sudor provocatur; pro cuius copia, quantum liberis expirationibus foveatur humatium corpus, quantum debilitetur impeditis, ostem dit. Interdum languorem & lassitudinem medicata potione eximebat corporibus, cuius ea vis erat. ut mitigata acerbitate sanguinis in membra vigorem iuventutis reduceret plerumque asserens;
virtutis & fortitudinis defectu homines tam l quenter ad medicorum manus devolvi. Rationem eius hane reddidit. Turpe, inquit, est homini, tot morbis esse obnoxium. sanitatem l . Y mode-
