장음표시 사용
371쪽
moderati mores creant; intemperantes vero ea, quibus alimur, vertit in venenum. Quantum huis manae vitae demit immoderata oblectatio, nunquam medicina restituit. Pauperes sane miniis debilitat alimenti penuria, quam divites copia. Toxicum, non nutrimentum ex obsoniis trahimus, quae amiciora gustatu palatum ultra leges necestitatis sexunt. Deinde ipsa remedia non vacant noxa. Naturam atterunt, & extra summum periculum admittuntur perperam. Adiumentum affert valetudini optimum, semper innoxium, & numquam non salubre usu sobrietas, modus voluptatum, tranquillitas animi, exercita io corporis. His acerbitas,his aestus detrahitur sanguini,atque humorum abundantia arcetur. Itaque Nosophugus egregiam
auidem laudum est consecutus ex medendi peritia,ed longe maiiorem ex alendi corporis disciplina; quippe quae non tantum morbos praeverteret, sed di ex medicamentis percipiendae salubritati eonsuleret.
Hos ery:o medicinae heroes Telemachus, ut omnes & singulos, qui decumbebant, inspicerent, misit. Instituto artis suae non paucos Perianabant. Plures tamen liberavere tempestiva industria, quam aegris' iubebant impendi. Quippe curabant eos mundos haberi, ne salubrem coeli affectionem Offenderent; convalescentes vero ad leges modumque victus exactὸ institui. Tanta suecurrendi humanitas haud mediocriter tangebat vitilitum animos. Gratias agebant Diis, quod hiane iuvenem misissent ad exercitum. Homo non est, inquiebant, qui nobis hane curam .
sed beneficlam humni serra Numen. Aut si
372쪽
homo, Diis certε, quam hominibus propior; natus, ut benefaciat. Maiorem bonitati eius, quam fortitudini amorem debemus. Et utinam imperet nobis rexi At feliciori 1 Diis servatur is populo,
quem amant, aureaeque renovath aetatis eunt adauctum copia. Hae laudes tum admurmurabantur, cum, veritos Adrasti industriam, obiret castra. Erantque illae ut ab adulatione, ita longe diversae ab iis, quas Principum auribus libere ingerit assentatorum impudentia ; quoniam pro certo sumunt, Princi, Pes, clim extolluntur, nec modestiti pollere nee verecundia, solisque laudibos praeter modum, opus esse, ut insinuentur eorum amicitiae. At vero Telemachus repudiabat, quidquid laudis sine splendido mendacio non poterat tribui. Neque ferebat gratulationes, nisi h foro atque auribus suis remotas, & quas vere arbitrabatur meritis suis aequari. Ad id genus laudis certe non torpuit. Sentiebat purissimam dulcedinem, quam ex virtute nasci voluerunt Dii, perversis animis, quoniam numquam perceperunt, altiorem atque monstrosam. Volebat autem hac dulcedine frui magis, quam teneri; solitus continuo illi non nihil acerbi aspergere ex eorum, quae peccasset, memoria. Importunitatem, qua impelleretur , obiiciebat animo, quodque nullo delectu negligeret homines. Pudorem quoque accersebat in animum ex
ipso suo adeo difficili & moroso ingenio. Reputansque se indignum laudis, quidquid eius tribue batur ipsi, in Minervam his precibus transtulit: Tu, o Diva, una Mentori tradidisti ab naturae vitiis castigandum Telemachum. Tuum lumen est, Y a quod
373쪽
quod ex errandi detrimentis commodum dissidentifimque mei traho. Tu leges, tu modum ponis in impetum laxato animo. Per te dulce mihi eli levare alienam miseriam. Te sine non haberer tantum, sed habendus quoque essem odio. Te sine pec- earem cum damno, quod nullum repararet Numen. Te .sine redirem ad imbecillem infantiam, quae, quia ignorat, se nondum sufficere sibi, maternum
ductum respuit; verum permissa sibi primi gradus
sidueiam luit casu . . Nestori &Philoctet1 nihil erat mirabilius, quam videre Telemachum tam sine stomacho, tam placidς attentum ossiciis, quae quisque ab eo expeteret ; tam non dissicilem, quin & ambitiosum, quod cuique praeberet, auxilii; tam: solertem denique ad euiuslibet necessitates suturas. Dubitabant, quid maximἡ crederent, aliumque ab Telemacho . hominem sibi in eo videbantur intueri. At longa inustatius ipsis fuit & prope monstrum, ab illo' tam anxie Hippiadis funus curari. Et certe ad tollendum corpus eius, illuc loci venit, ubi tegebatur cumulatis cadaveribus cruentum foedeque deformatum ; profusisque eum pietatis sensu lacrymis:
Nosti nunc, inquit, grandis anima, virtus quantItua fuerit mihi. offenderant memores tui. Insolentes eranr, ex Vitio scilicet acerrimae tuae iuventutis. Scio, multa opus huic aetati venia. Ambos adhuc suturum erat ut vera necessitudo coniungeret Ego vero peccavi. Ecςur illum elieul prias mihi subtraxistis, Dii, quam cogeretur amare Telemachum Z n odoribus erant imbutae aquae, quibus pollea corpus ablutum est, curantς Telemacho. Tum P aggeri
374쪽
TELEMACHUS. LIB. XVII. 3 4raggeri stipites iussit. Sollicita opera caesae abietes
e cacuminibus montium devolvebantur sun esto obsequio. Ilices item, per vetustum telluris, nubibusque elato vertice infestum genus, ad Gelasi ripas prostratae ; quibus additae populi, ulmi que, nihil aut colore aut frondiunt in apicibus frequentia lauro inferiores; fagis, egregio illo ignium ex syli alimento, aucturis illustrem rogum: qui omnibuS nec temere cumulatis arboribus speciem Praebebat operis, quod arte consilioquctarchitecti condunt. Iamque emicabant sammae: versabatur in procellae modum sumus, sursumque versus es- ferebat se, quam longe oculis fas erat pertingere. Procedebant ergo Lacedaemonii lento & quidecebat lugentes, gradu: sarisiarum cuspides & oculi demissi: squallentes vultus oppletique fletu. Sequebatur Pherecides, non tam consectus senio, quam luctu, quod Hippiadi suo a teneris alumno superstes erat suturus; porrectisque ad coelum manibus, sursumque, suentibus lacrymis, inruens. 'Cibis abstinuit post Hippiadis fatum: somni otio
gravissimos dolores nec ad momentum rupit. Ισ- cedens post multitudinem, nec quo Vaderet, memor, confundebat tremebunda vestigia. Vocem
magnitudo doloris suppresserat; tametsi in affumabiectumque animum eius ipsum silentium loquebatur. Viso procul loco, ubi cremandum erat su-nuS, in repentinam amentiam videbatur labi. Ah Hippiast mi Hippias, exclamat. Non te videbo in posterum. Vixisti; & athuc infelix Phe-
. recides spiro. Crudelem mel Vah tygridem, qui mortem te docuerim contemnere i Hos ego te credideram clausurum oculos, ct hoc ab ore ulti
375쪽
mos tracturum gemitus. Ecquid, heul vitae meae adiicitis immites Dii, testari ut de alumni mei fatisqueam 3 Ah filii tyro meust cura meat non te videbo in posterum. At videbo genitricem tuam, eheu l mor; turam, postquam egerit Pherecidem
mortis tuae reum. At coniugem videbo tuam
aetatis flore, palmis eheul pectus suum, crines unguibus incessuram suis. Atque iterum Pherecides mortis tuae agetur reus. Ad Stygem, ahi di- . lecti manes, ad Stygem me abstrahite i iam odi hanc vitalem lucem. Te, lux mea, Hippias, intuebor. Te, re, inquam, Hippiast Iusta ut cineribus persolvam tuis, traho hanc adhuc invisam animam Ferebatur deinde corpus extincti iuvenis, excς, ptum feretro, quod regia opulentia adornabat Multa alias Hippiadi venustas, nee, quibus iuvem tus commendatur, ornamςnta pauca; quae, tametsi
ealigine inducta in oculos, haud tamen ita mors valuit detrahere, ut eorum vestigia, mediam adlius partem integra, pallςntibqs artuhus non inside rent. Collum lacteum decore fluebar in laevam :Capilli nigri ad candoris adiumentum commode largeque destendentςs , quales non in AU, non in Ganymede letudirunt fabulae; nunc vero cum capite, cuius pulchritudinem adiuvabant, desituri
in cineres. In latere conspicuum erat vulnus altius demissum adacto ferro, quod sanguinem eius cum vita exhausit.
A sunere proximus Telemaehus ibat, squallidus & quasi ad suum prodiret rogum. Flores iactabat de more. Ventum erat ad ligna. Cumque cadaveri circumdatas vestςs flamma licentius pervaderet, renovatis lacrymis: Vale, inquit, Heros
376쪽
Lorti et fortissime, inquam; quoniam amicum te non ausim compellare. Quieice adauctus tam insigni gloria. Invidus felicitati tuae sim, nisi bene. volus tibi. Existi, quibus adhuc nos colluctamur, miseriis, & existi, si quis heroum alius, eum gloria. Quas ego deberem Diis gratias, hune si mihi
finem 2 Bene sit manibus tuis, aeternitas nomini, quies cineribus. Hos gemitus lamenta militum excepere. Moverat eos claritas extincti Principis. Omnes namque bonae dotes eius, revoeatae luctu, vitia, quae aetate & moderatorum indulgentia contraxerat, dolentium eximebant memoriae. At longe gravius moerore Telemachi assiciebantur, cum ipse quaereret abs se : Isteste tam serox, tam importunus, tam fastidiosus in omne genus hominum, tam efferus Graecus 3 Ut mites, commodos, faciles mores nunc praefert haec paulo ante intolerabilia arrogantiat Iam& ipse, credo, Minervae cordi est, ct rivalis huie Divae tantopere dilecto meo genitori. Ab ea iam accepit utique & coelestium donorum gemmam, sapientiam, & tenerrimum ad ambeitias animum.
Iamque flammae cadaver absumpserant, cum Telemachus serventes adhuc eineres odoribus delibutos in urnam coniicit; & eircumdatis soribus reliquias fraterni funeris desert ad Phalantem; qui ct ipse multis vulneribus perfossus, totoque exporrectus corpore decumbebat, morti plus proximus, quam vicinus. Telemachus Traumaphilum eum Nosophugo miserat. Quantum in ipsis opis, artisque erat, adhibuerant. Revoeabant k supremis labiis animam,
377쪽
Paulatsmque reparati vitales spiritus exeitabant rorpentem. Suavis quidam strenuusque vigor balsamum vitae appellant in aliam atque aliam venam & cor ipsum pervadebat : lethale frigus expellebat membris calor iucunde subiens. Ceterii meo dem puncto temporis deficientem erexit salu-hritas, & rursus oppressit tristitia. Fratris iactu-Tam, quae tunc primum pervenire ad animum eius Poterat, dolere caepit: Eheu l ad quid tanta cura servandi mei Τ Praestat mori: fratrem sequar, quem hisce oeulis vidi a latere meo rapi ad manes. Fuisti, chare, dulcis frateri Phalaines te dahinc non videre, non audire, non amplecti potero; non dolores meos narrare tibi, non solari tuos. O morta-Jibus semper infensi Diti Per vos occidit mihi &semper occidit Hippias. At ferine hoc potuit PQuid, si somnio 3 Ah l ambo vigilant testes oculi Vixisti, Hippias i Morientem ipse vidi. Vivam
ego, donec extiterim vindex tui. Manibus tuis inferias latronem Adrastum dabo. Hos Phalantis dolores medici identidem con bantur abrumpere; veriti, ne animi aegritudo, retusa vi medicaminis, augeret malum; cum Tel machus intrat. Quo conspecto Phalantis animus mox duabus iisque diversis assectioni bos coepit velli eari. obversabatur recenti memoriae Telemachi cum fratre discordia; indeque ortus in animo acerbior sensus augebatur tristi Hippiadis desiderio. Sed neque ignorare poterat, fuisse Telmmachum custodem salutis suae, cum ex Adrasti ma- nibus cruentum & iam luctantem cum morte abstraxit. Ceterum ubi vas conspexit ex auro, in quo fratris eineres Telemachus colloehrat, solutus in uberri-
378쪽
oberrimos fletus, continuo amplexum obtulit iuveni, diuque obluctatus silentio, tandem debili voce, & crebro interpolata gemitu : Virtutem tuam quis oderit, magni Uyssis non
degener fili 3 Tibi hanc, quae restat, spiritus mei scintillam, di mandam brevi, debeo. Sed & aliud a te memini accepisse ; S illud charum magis. Tesne cessisset corvorum pabulo Ρhalan is frater. Te sine exclus tumulo, Stygias ad ripas eius oberrarent manes , duro Charonti frustra promittentes naulum. Odiis ergo meis tantam debebo gratiam Vos ego, immortales Dii, Telemacho evergetas,
animae meae s ali quam infelici l) ab hoc eorpore
liberatores precor. Tu vero Telemache, ne tui Sapex defuerit laudibus, quo fratrem es dignatus,& mihi, qua so, obsequium fac praestes. Inter haec verba Principis vires & animum impotens dolor exhauserat. Pone adstabat Telema- chus. Vocem non reddidit, ratus, suspendendum sermonem, dum languor abscederet. Quo discussis Phalantes traditam ab iuvene urnam frequentenosculatus, rigansque lacrymis: Chari, pretiosi cineres, inquiti ecqua meos vobis miscebit dies 3 Ecce VOS nunc, fraterni manes, sequori Erit nostri amborum vindex Telemachus. Interea Lacedaemonii valetudo in .dies emendabatur senum illorum opera, qui divinam .ssistulapii artem callebant. Sed & Telemachus assiduEpraesto erat decumbenti, ut praesentia sua cumularet medentium industriam. Longe mirabilior visa militibus hare inimico subvenientis Telemachi benignitas, quam virtus omnis sapientiaque in praelio servantis soci orum exercitum. Ille porro nee
379쪽
dissieillimos belli labores unquam aversabatur. Somnum modicum capiebat, incisum aut intemventu diurnis nocturnisque horis singulis reserentium , quae videbantur opus; aut accuratissima inspectione stationum, quarum nullam duabus continuis vicibus eadem obibat hora, ut de improviso occuparentur, qui indormirent stationibus. Fermε e eastris sudore ac pulvere redibat offusus. Cibi erat minimὰ exquis m. Ne sobrie. tatis& patientiae exemplum desiderarent gregarii, victitabat eorum ex more. Cumque laboraret commeatu exercitus, ad inhibendas querelas militum eandem inopiam sibi duxit subeundam. Hi vero labores ipntum abest, ut corpus eius debilitarent, ut quotidiano roboris incremento firmatum sensim ad illos occalluerit. Expirabat pedetentim in eo delicata illa gratia, quam natura annorum initiis amat imeertiri. Innoxiam formae licentiam, adhuc diffusam vultu, castigare coeperant tenuiores umbrae, & commasculare frontem. Expulsaque adolescentis aetatis mollitudine artus virilis sensim vigor intrabar.
ADrastus cum attenuatis praelio copiis post
Aulonem montem recesserat, auxilia opperiens, quibuscum in hostem alteris insidiis erumperet. Non impar ergo leoni erat, qui frustrata fame reiectus ab ovili, revertitur in nemora: redditusque, quibus assuevit, latebris, dentes atque ungues exacuit, instrumenta futurae gregum, i tempus sinat, internecioni. At
380쪽
At Telemachus, quantum par erat, accurat1 in eastris disciplina, omissis omnibus, tota animi contentione statuit, quae nullo vel auctore vel conscio proposuerat, efficere. Diu erat, cum eum in noctes agitabant per somnum species, dormienti excitatas genitoris desiderio. Imago illius ferhredibat sub extremam vigiliam, cum nondum stellarum errores coelo, nec circumvectum nocturnis imaginibos soporem orbe initia aurorae extruderent. Videbatur nune ipsi Ulysias, depositis exuviis, in prato fortunatae insulae, quh rivulum transmittit, versari, utrique ripae affusis Nymphis, &offerentibus vestes , quae beatos manes decent nunc cum voluptate & admiratione audiri in palatio, ex auro eborisque nitorem accersente, a turbasoribus coronatorum hominum; nunc celebrare
epulas, insigni inter lautitiam gaudio, humanaque voce & lyra faciente concentum, cuius suavitatem Apollo cum Musis suis frustra aemuletur. Somniis adeo iucundis plerumque tristitia sue-eessit experrecti Telemachi. Quhm me, dilecte genitor, exclamat, prae his dplectent amplius immanissimae per quietςm imagines t Haec simulacra fortunatae sortis quid mihi loquuntur, nisi tuum ad soriosatas illas mentes transitum, quarum Virtus aeterno circumfluit otio 3 Elysias sedas intueor. Quid ambigo 3 privari futurorum spe tota quam miserum i ergone ultimum te vidi genitor 3 numquam ego Ulyssen his brachiis, Ulyilen adeo amantem mei, exquisitum mille itineribus Z AEternum tacere mihi os tantae sapientiae 3 numquam osculari tam dilectas, tam victrices, & quod sperabam
