Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

34s FRANCISCI FENELONII

xabam) Penelopen ulturas manus 3 Ergone perpetuabitur Ithacae illata vastitas 3 Vos, insensa genitori meo Numinaei vos tam implacida imagine noctes meas confunditis, ne lux ulla mihi quid ferat spei. Sic autem occiditis Telemachum. Iugulant me incertae spes. Incerrae autem y Imo Ulysias vixit. Certius hoc , quam vivere miserrimum filium. Ibo, requiram manes eius ab Inseris. Audeo, quod infernorum Numinum contemptor Theseus. At me ad Inseros ingenitorem ducet pietas. Audeo, quod & Hercules. Quo esto plurimum sim levior ; cum laude sequar tamen, quam ille trivit, viam. Movit inexorabile Stygis Numen audita Orphei calamitas; remisia ad vivos Eurydice. Quis calamitosior Telemachoi Quae praeter meam iactura acerbior, nisi formosarum non primam summo totius Graedite

Ulysii eomparaverim 3 Age i moriamur , si ita.

Quid enim admiseram vitam terroris mors habet ZExperiar, & quamprimum, tuumne sit seu Pluto seu Proserpina implacabile sui criminantur) Numen. Post terra marique inutiles errores, in quos reperiundi spes tui me dedit, genitor, te superest

umbras inter ut exquiram. Uidendum nescio an

non patria umbrarum dabit, per Superos quem in his terris negat Solis lumen. Rigabant inter hos gemitus lectum profluentes lacrymae. Subitoque se proripiens cubitu, quaerebat usu oriturae lucis nocturnum dolorem abstergere. Verum erat is lethalis arundo, quem inha ventem pectori moliri non valebat. Victus ergo tanetis malis, constituit ad Inseros destendere. Celebris

382쪽

TELEMACHUS. LIB.XVIII. 349 appellabant, horribili speeu ad ipsas ripas Acherontis fluvius est apud Inseros nec a Diis, cum iurant, nominandus) permittente descensum. Urbs perinde atque arboreo cacumini nidus , summae petrae insidebat ; ad euius pedem horrendum dehiscens tellus aditum aperiebat ad manes, adhuc eximium ab humano vestigio, quoniam mortalium neminem eo admittebat metus. Neque alia maior erat pastorum cura, quam inde arcendi' pecus. Vapores sulphurei e Stygia palude per os

antri pestem continenter assiabant aeri. Circiim nec flores nec gramina gignebantur. Favonii, Ver, Autumnus peregrina hie loci nomina. Nudi frutices & cypressi tegebant emorientem terram. . Longe lateque frugibus ineptum solum. Vites, quasi poeniteret edidisse, nondum adultos rac:- mos extinguebant subtracto succo. Rivi nunquam perennes, nunquam ad potum. Nec ave*, quae

delectacent cantu, alebat regio; quippe S spinis

impedita, nec ad eas occulendas fruticata humus.. Unde praeteribant hunc Iocum, amorps suos melioribus terris impertiturat cantu. Hic Vero Praeter corvorum inconditas voces & noctuarum lugubres, planctus nihil erat audire. Ipsis adeo graminibus dulci adversus 1 apox erat; neque greges, qui iis vescebantur, tentabat, qua alias ad iucundulos saltus incitantur, lascivia. Ρalabantur mutuo inter se fastidio; reconditaque tibia aptis ad ciem dos sonos viribus incubabat Michus pastor. Ex hac specu per intervalla evolutus sumus densam nocturnique non leviorem caliginem ingerebat luci. Tum vero hostiae ingeminabantur a

iςinis populis, cumulataeque victimae ad placaudes

383쪽

dos Inserorum praesides ; tametsi plerumque tu. ventutis storem inserias dabat infelita lues, & oblectationem saevientibus e specu Diis. Hac igitur ad Plutonis regiam penetrare iuvenis decrevit. Minerva, diligentissima custos salvitis eius S maximum obiecta semper AEgide sua praesidium, illi gratiam inferni Numinis praeparaverat. Ad haec imperatum 1 Iove Plutoni, in regnum suum admitteret Ulysiis filium, perferente id mandati Mercurio, qui diebus singulis certum

animarum numerum traducit ad Stygem.

Clam ergo ex castris digreditur Telemachus ῆoctis auxilio. Sublustris haec erat h luna, cuius ille sibi propitiabat numen ; quod coelis fulgens sidus, in terris Diana, in Inseris Hecate est. Facile preces ipsius admissae a Dea: quippe & naevo carebat insons animus, & ducem pietatem, quam

parentibus filii debent, sequebatur. - . Venerat ad antri ingressum; cum mugitus cc fremitus subterranei regni coepit exaudire. Tentabat euntis vestigia concussa tremore tellus: fulgura coruscabant coelo ignεsque, minitantes in terram lapsum. Quatiebatur horrore Telemachus: gelidus sudor totum corpus offuderat. Constitit tamen virtus sibi. Oculis manibusque elatis sursum: Accepto, Dii, inquit, haec signa, atque faustum ex iis omen praecipio. Eial quae coepistis, perficite. 1nter haec verba festinato gradu ante fauces tenebrosi specoris intrepidus substitit. Protinus dississe caligo est, quae alths eo appropinquans pecus perimit. Permittebat ad tempus liberum spiritum pestilens foetor. Intrat Telema--us nullo comite. Et vero eadem mortalium quis ausit Z

384쪽

ausit 3 Duobus Cretensibus aperuerat, quae constituit animo; hi autem ad certum duntaxat intervallum h specu euntem prosecuti, in templo quο-dam substitεre, trepidi atque exanimes & nuncupantes vota etsi sine spe reversuri Telemachi. At ille horrorem tenebrarum ingressus interea strinxerat gladium. Tenuissima lux liquidiori noluserE similis leniter circumvolantes umbras ostendit, quas ille amovebat ferro. Tum lugubres paludis verisis, quhm fluminis ripas aspexit. Tor- pebant putres aquae; coenoque impediente cursum, non fluebant labentes, sed volutabantur versantes se se. occupabat crepidinem defunctorum innumerabilis multitudo, qui nondum affecti sepultu- in Charontis cymbae frustra obversabantur. Minis

quippe abacti reiectique 1 tam semper disseili &moroso, quam vegeto sene. Contra in nuvem reinceptus iuvenis. Vixque ingressi aures lamenta ob-xuerunt desperantis animae.

Seistitabatur ab illa causam tantorum luctuum,& quae ei inter vivos fuisset conditio 3 Nabuchodonosor eram, illa inquit, rex magnae Babylonis. Concutiebat Orientem vel solum, quod gerebam, nomen. Ex marmore surgebat aedes, in qua &adorabar h Babylone, & imagini meae litabat, asidui incensa, odorum serax AEthiopia. Obloquendi mihi nemini data facultas, nemini concessa impunitas. obtulEre dies singuli novos voluptatum architectos atque artifices. Flos aetatis & vigor iuventutis meae quot annorum suffecturus erat coronatae felicitati, nisi uxor docuisset, se nupsisse homini; quippe amantem redamare non modoxecusavit, sed in veneno sustulit. Fui Auream in

urnam

385쪽

auea FRANCISCI FENELONII

urnam lux hesterna cineres meos congessit cum pompa. Fusae lacrymae: vellicati crines: universum Imperium videbatur cum rege periturum

eodem rogo. Quin adhuc aspirantur luctus ad calcem illustris monumenti, cui regii cadaveris traditae reliquiae. At desiderid mei assiigitur nemo; nemo putat ubi aliquid obitu meo, etsi regis, decessisse. Quin abominatur ibi memoriam meam etiam regalis domus; hic vero miserrimis iam poenis

initior.

Tactus hoe spectaculo. iuvenis, rogat: Uerene beatus vixisset in imperio 3 Illine adsuisset iucunda tranquillitas & dulcis quies, qua sine vel inter delicias male est animoZ Negabat Babylonius nosse, quid vellet hoc verbi, quod diceret iuvenis. Et sapientibus quidem, inquit, summum bonum in tranquillitate reponitur. Ego vero illam nec sensi unquam. Impellebat ambiguum alia ex alia cupiditas, metus, fiducia. Assessionum ambitioso obsequio obtundebam rationem, perstudiose adnixus, ne unquam repararet se sibi. Sani consilii nee umbrain tuli. Haec illa quies, haec mea tranquillitas. Alia frui non nisi neminem puto. Haec insuper illa fuere bona, quorum lassiua hos mihi nunc

obruebatur os ita loquentis fletu, qualem eisceminati sundunt muliebritεrque timidi, qui ex sor tis indulgentia ad adversa .imparem animum age runt. Circa regem erant mancipia, regiis manibus inferiae data. Ea Mercurius sit,ut cum rege Charonti tradiderat, facta potestate in illum, cui ser- ierant. Itaque illa iam non metuere, non adorare ,

sed illigatum vinculis afficeret ludibriis, quae nec

386쪽

TELEMACHUS. LIB. XIIII 3 3

tolerarent vilissimi. oggerere quidam: Prete ipsisne fuisset homo 3 Divinos honores quhm is a semisset s olido consilio, cui suerit recordandum, & se

humano duntaxat proseminatum ab genere. Sapienter tu quidem sinsultabat alius) te mortalium excerpebas numero. Monstrum scilicet eras, non homo. Alius haud paulo amari*r. Agel aurium tuarum mancipia Ostender assentatorum manipulos exhibe. Scilicet miser non habes, in hos quod dispergas in posterum. Hui tanti RegiS potentiam, . . quae suis iam famulatur mancipiis i En i iit lento gradu ad vindictam sui Deorum procedit indignatio , & procedit tamen. Haec tota stomaclii contentione debacchantibus

servis, rex pronus corruere in terram, furere, desperare, ambabus manibus crinem incessere. At .

Charon inerepabat mancipia : Quin vinculis tramim, & renitentem humo sustollite. Indignus est, cui suum sas sit recondere dedecus. Quotquot in Inseris manes, id videant, ne vapulet Deorum patientia, huic impietati in terris permitten- tium regalem potentiam. Quid p*lpitas, miser, ad haec dolorum tuorum praeludi a Z Actutum fulminabit te, rigidi Minois numquam mutanda sen

tentia.

Nondum Charon finierat terribiles voces, cum Plutonii regni crepidines navicula tetigit. COncursabant manes, avidit vivum hominem cognoscendi, quem inter destinctos advenas conspicabantur. At sinui Telemachus e cymba egressus,

simul illi, velut ad tenuissimum lucis initium nocturnae umbrie, dilapsi sunt. Tum Charon paullum liquidiori fronte, oculisque revocatis moroso, Z quod

387쪽

3 3 4 FRANCISCI FENELONII

quod amant, fastidio : ' Per Superos, quibus es curae, licet, mortalis, tibi subire viventibus interdictum noctis Imperium. Quo igitur te fata trahunt, propera. Per haec opaca ad Ρlutonem estiter. Conspicies sublimem throno. Pander ille locos tibi, quorum arcana fas non est hoc ex ore

Hagnis ergo passibus se agere iuvenis. oggerebatur conspectui eius par maritimis arenis multitudo undequaque & sublime meantium animarum, quibus praeter ordinem agitat1s & confundentibus semet incerto motu, divinum se intrare horrorem sensit , adiutum utique alto tam vastis in locis silentio. Cum vero iam proximus esset diversorio inelementis Dei, surrigebantur capilli: vacillabat incertum genu : luctabatur intercepta vox, in haec tantum verba nec sine conatu sussiciens: Eni terribile Numen, infausti Ulysiis filium Adest quaesitum abs te, tuone in Imperio, an adhuc inter vivos si genitor 8 Erat ex ebeno solium, in quo Pluto considebar os pallidum S ex severitate acerbum. Imminebat scintillantibus oculis frons multa & contracta in minas. Aspectum morituri primum hominis haud abhorrebat levius, quam lucem, de die latebris

assileta, animalia. Proserpina tegebat alterum eius latus. Hanc ille unam intuebatur; visusque

est inde non nihil asperitatis dimittere animo. Et in ipsa quidem Diva perseverabat perpetim renain scentis formae prodigium. Quamquam dissicile S i mane quid divinis moribus ex mariti societate videbatur accessisse. Recii-

388쪽

TELEMACHUS. LIB. XVIII. Iss

Reelinabat ad infima throni mors, pallore terribilis, salcemque exacuens in futuras strages. Pona grassabantur lucis expertes. Curae, immania sibi. Fingens Suspicio ; cruore satiata obstaque vulneribus ulciscendi Cupiditas; aequo alienum odium, suique carnifex opum Esuries , membris suis infesta Desperatio ; male sana honorum turbulentaque Sitis; cruoris avida, neque ex malo , quod machinata est, felicior Ρroditio; circumfluens pestilenti veneno & ob ineptas ad nocendum vires in saniens Invidia ; spe consumpta praeceps in abyssum, quam ipsam fodit sibi, Impietas; nefandae Intemperiae, spectra terrendis viventibus, nocturni Horrores, funestae illisque haud paulo mitio-xes Vigiliae: quae pinnig circlim Plutonem implebant triste palatium. Ceterum is voce incondita ct ii qua Erebi abyssiis coepit inhorresc ere, res PQndens Telemacho: Fatorum, inquit, permissu mortali vestigio profanas haec sacra defunctorum perfugia. I, &quae favens tuae gloriae typhtera praescribit, sequere. Genitorem petis 3 Id vero non cognosces ex me. Quaerendi illius squod satis est) copiam .habe. Rex suit: opus duntaxat, hinc, quὲ malos reges plectit Tartarus, inde, qua bonis mercedem Elysii dependunt agri, percurrere. At nisi per

Tartarum non datur ad istos aditus. Illuc te actu tum, dehinc meis de regnis aufer. Nec mora: volatu/ magis quam cursu se agit per immensa locorum spatia Telemachus, incitante industria simul expetiundi, sitne visurus genistorem ; simul liberandi se iniucunda illius Numinis praesentia, cuius metus vivis mortuisque perpetuo incumbit. Z a . Nec

389쪽

Nec multo post videt se proximE Tartarum esse. Fumus erat dςnsa caligine, quem evolvebat infelix locus, foetore lethalis, s inferretur in vivos obversabatur igneo torrenti, & quibusdam procellis flammarum, edentibus mugientem fremirum strepituque mixtum, quocum ex summis praeruptisque montibus rapidissimi torrentium praecipitant. Unde hic loci nihil sincere ad aures allabitus. Firmabat Telemachum ii Minerva occultus vigor, ut sine formidine se in horribiles Tartari

fauces immitteret. Venere illico in conspectum eius homines magno numero, ultimaque ex plebe

quondam, sed nunc exsolventes supplicium, quod per fraudes & proditiones saevitiamque ab inopia

ad divitias contenderunt. Hypocritarum quoquet multitudinem aspexit, qui impia simulatione religionem ambitioni suae praetexentes, humanae credulitati imposuerunt. Hi vero homi ueS propter abusum rei, qua nec Superi quid maius habent, nempe virtutis, poenas tolerabant summae inter omnes malitiae. Quippe nee liberi, qui auctores vitae suae dederunt neci, nec coniuges, quae Viro rum caedibus inquinarunt torum, nec, qui obliti

iuratae fidei patriam tradiderunt hosti, gravius torquebantur; ita sancientibsis iudicibus, qui ius 4h corpore abstractis animabus dicunt; quoniam

hypocritae praeter aliorum, qui scelera sectantur, morem, non contenti, se malos esse , pietatis insuper affectant opinionem; qua re demum sincerae etiam virtuti fides detrahitur. Ac propterea Diis,

quos despicatui habuerunt ipsi ; aliis exposuerunt, obtestimento est, posse sacrileguin contemptum

sui uteistic Erant

390쪽

TELEMACHUS. LIB. XVIII. 3s7

Erant praeter eos, quos a suppliciis, certe gravioribus , iudicium vulgi absolvit, Rhamnusia vero implacabilis hic premit. Suntque ingrati, mendaceS, adulatores, a quibus laus attributa sagitio; vituperatores maligni invid1que, qui vel integerrimae virtuti maculam non nullo impegerum opere; ac illi denique, qui temere pronuntiantes de minus sibi cognitis, multum innoxiae aliorum famae decerpserunt. , Ceterum ex ingratis subibant gravissimum supplicium, qui tales fuerunt in Deos. Hac super re Minos differens : Nonne monstrum, inquit, imota portentum est, signum acceptae gratiae non edere Parentibus amicisve, aut quoquo demum modo impendentibus auxilium 8 Et erit, honori qui ducat sibi, laudique, memorem animum non praestare, vitae, & omnium, quae vita est complexa, honorum auctoribus Diis 3 Aut Diis, credo, quis genitoribus, homines non debent magis nascendi beneficium. Scilicet haec universa crimina, quo plus impunitatis & patrocinii consequuntur inter vivos, hoc amplius pertinaciusque persequitur

implacabilis apud Inseros Iustitia, . qua nulli

quantumvis labeculae, venia tribuitur. , Forte tum homini ius dicebatur h tribus iudicibus. Itaque Telemachus ausus est damnationis eius sententiam exquirere. Continuo vociferari reus : Nunquam h me quid actum mali. Benefici, S summa voluntate quidem. Magnifice vixi ce-

tery liberalis, iustus, misericors fui. Quid ergo mihi obiicitis 3 Haec iactanti, Minos: Quod ad homines, inquit, nihil obiicimus tibi. At Diis

nunquid debebas prae hominibus 8 Age i cedo

Z 3 illam

SEARCH

MENU NAVIGATION