장음표시 사용
391쪽
'illam tuam, quam iactas iustitiam 3 Hominibus, qui nihil ad Deos sunt, ex asse reddebas ossicium. Coluisti virtutem: at quidquid in te erat eiUS, referebas ad te, non ad Deos , a quibus tamen fuit in te derivatum virtutis munus. Voluisti scilicet fructum voluptatemque percipere tuae propriae virtutis, tibique ipse includi. Tu idem ars tibi eras & Numen. At nequeunt, qui sunt universa
operati, & operari propter se, Dii iure non uti suo. Oblitus es eorum, & ipsi obliviscentur tui. Relinquent te tibi, quoniam libebat tibi non esse ipsorum, sed tuum. Age, solatia dehinc hie ipso, si vales, pete. Distractus morte ab illis in perpetuum, quorum palpabas gratiam, iam tu tecum iuno & solo versaris, quem unum adorabas & solum. Disce modo, virtutem, quae vera sit, contemptis Diis, nullam dari. Detrahetur larva virtutit tuae, quae credulos mortales lusit dudum. Et hi quidem ut vitia & virtutes vel molestas vel co m. modas sentiunt, ita de utrisque iudicant, & tam ad malum quam in perniciem caecutiunt. Hie vero loci coelestis quidam radius quas luas tenebras humani iudicii dissipat, plerumque damnans, quae ab illo ducuntur plurimi, probanSque, quae perversis arbitris vi luere.' Hae pronuntiata sententia ceu fulmine percussus Philosophus ille se deinceps serre non potuit. Quae alioqui Hiram voluptatem afferebat cogitanti, virtutum suarum, temperantiae , sortitudinis &magnanimitatis recordatio nunc in ingens argumentum vertebatur desperationis. Pars supplicii ipsi erat contemplari aversum a Diis animum sibum. Intuebatur sese, nec deflectere poterat ab lice
392쪽
hoc intuitu. Videbat, quhm vana mortalium iudicia, a quibus actionum suarum nec unicam patiebatur abire. Per omnia, quae erant in ipso, mutabatur omnino, & velut ex integro conversis visceribus. Sentiebar, se desiisse eundem es . Omnis vigor dilabebatur animo : Excibat in eum stimulos suos conscientia, cuius testimonio olim delectabatur tam cImmode ; perversamque de virtutibus suis opinionem acerbe castigabat; quippe quarum nec origo nec meta fuissent Dii. Perturbatio, stu-Por, ignominia, cruciatus & angor math conscium animum impleverant. A Furiis nihil inferebatur molestiae. Reliquerant, rradiderantque eum ipsi sibi, reputantes satis esse, ab ultrice animo spretos Deos ex aequo vindicari. Ρerquirebat mitimas latebras, quibus clim h suo non posset,st reliquorum certe manium conspectu se removeret. Sectabatur tenebras, at inutili opera. Inhaerebar sugienri molesta lux, cuius percussiis radio exsolvebat ubique spretae virtutis supplicium. Aversabatur, quae amaverat antea, quippe tormentorum suorumperennem fontem & scatebram. Me insanum sita se ipse accusabat l) nec Deos ergo , nec homines noveram; sed nec ipsum me Z Ita est, quia amavi nunquam unum, nunquam verum bonum, nihil noveram. In quot passus pedem, in tot errores
duxi animum. Omnis haec sapientia stultitia, haec Virtus omnis nesas a di caeca superbia fuit; idolum ego ipse mihi. Sunt interreges, quos abusus potestatis reos facit Inferorum 1upplicii. Et hos demum Telemachus aspexit. Speculum statuebatur altera ex parte ab ultrice Furia, nihil eelans turpitudinum, quae
393쪽
.in criminibus eorum reperiebantur. Fuere autem, uuae: in eo videbant quantumlibet nolentes, pinguis, stupidaque vanitas, qua ferebantur in laudes etiam luculenter ineptas in homines, quos felices debuerant reddere, duritas, stupor ad sensum virtutis, sormido veri, studium in viles homines &servientes auribus ; saevitia, intempestiva suspicio ;sastus, ct ruinis populorum fulcienda luxuria ;
ambitio , pauxillum honoris mercata cruore civi-υm illa denique crudelitas , quae novas in dies illecebras in tot in selicium lacrymis &desperatione scrutabatur. Hoc igitur in speculum defixo aspectu videbant, prae ipsis minus monstrum &portentum esse vel Chymaeram, quam Bellerophon, cecidit, vel ab Hercule iugulatam Hydram; vel ipsum adeo Cerberum, tametsi atram saniem, &male assiciendo universo hominum generi idoneum cruorem liberrimis faucibus evomentem Simul autem e diversa parte Furia alia ab as sentatoribus tributas ipsis adhuc xivis laudes insultantis voce, habituque repetens, & ipsa speculum exhibuit, quod reges ea reddebat specie, qua olim repraesentabantur adulationis ingeni8. Haec comparatio duarum, adeo sibi non congruentium, imaginum erat statutum regiae vanitati supplicium Uidere crat, iis ex regibus pessimoS esse, quorum, dum vivebant, splendidissimae laudes extitere; quoniam mali Principes timentur prae bonis, Suilissimas adulationum quisquilias ab eruditis temporum suorum calamis non verentur in iniquum
In hac ergo abysso tenebrarum, ubi nihil praeter ignominias ludibriaque, quae admittere coguntur,
394쪽
sentiunt, perspicua ex gemitibus erat eorum calamitas. Ab omnibus, qui stipant, repelluntur, contraveniuntur, illuduntur. Pro eo, quod in rerris eum vita lusitabant mortalium, crediderantque omnia ipsorum obsequio nasci; in Tartaro voluntati traduntur quorumdam madcipiorum, a quibus crudeles servitutis aerumnas ordine persentiscunt. His cum dolore serviunt nulla spe mitigandae captivitatis , nec liber res a tyrannorum suorum flagellis & scuticis, quam ad AEthnae furnos praesente Vulcano incus h Cyclopum malleis. Occurrerunt praeterea intuenti vultus pallidi, horribiles, plensque moeroris & luctus. Roduntur
hi facinorosi atroci dolore. Ipsi sibi horrori sunt,
quo minuS, quam natura sua, carere permittuntur.
Alio supplicio Peccatorum praeter ipsa peccata iisdem necesse haud est. Quippe obversatur continuo, quanta quanta in sceleribus haeret, immanitas; & peccata ipsa insistunt terribili spectrorum aspectu, a quibus ut liberent se, inquirunt mortem
prima validiorem, qua exempti fuerunt corporibus. Mortem scilicet amentes desperatione implorant, quae Omnem sensum, omnemque cogitationem rerum Valeat extinguere. Abyssos invocant, quibus dehiscentibus absorpti comites suos possint effugere, veritatis ultrices radios. At superstites iubentur esse vindistie, cuius irae ita sensim in eos saeviunt, ut numquam desaevianr. Veritas, Olim cognoscentibus metus, iam poena & tormentum est. Va lent illam, quippe propterea per mortem non privati videndi copia, ut eandem insultantem aspiciant. Hic porro aspectus veritatis miseros percutit, vellicat, eripitque ipsos sibi. Fulgur quod
395쪽
dam est, intima viscera, exterioribus intactis, penetrans atque perstringens. Vindex flamma est, quae metalli instar in ardentem immissi surnomliquat animam; quam etsi nulla parte depascitur, Vi tamen naturaque sua exspoliat. Resolvit quippe grassaturque ad usque prima vitae principia, quin
vincula, quibus facultas continetur Vivendi, relaxet. Atque in hoc statu homo a se ipse abstractus est : auxilium nullum , nulla vel ad momentum requies : alimentum vitae unicum rabies, quia in se reus ipse invehitur, & ex perditis rebus existens Inter ea, quae cum ingenti horrore intuebatur Telemachus, fuere complures ex antiquis regibus Lydiae ; dantes poenas , quoniam mollem vitam praetulerunt industriae, quam ad relevandos populos necesse est semper regiae dignitati esse an- Mutua exprobratione caecitatis debacchabantur in se se Erant inter eos duo, quorum alter alterum, quem idem genuerat, increpans : Ego quoties monui te, inquit, & cum adhuc degerem annos deteriores aetatiS meae, & ante mortem: ut mala damnaque resarcires negligentiae meae 3 Tu vero, regerebat filius, tu solus infelix auctor eras& vitae & ruinae meae. Fastum, arrogantiam, sensum in illecebras pronum,' in homines 1nhumanum, transfudit bane in mentem exemplum tuum. Videns te circumfluentem luxu faecibusque vulgi, assentatoribus, versari in imperio, adulatorum o D sequiis assi1evi & illecebris voluptatum delectari. Ceteram multitudinem hominum nihil ad reges amplius putabam esse,quam equos iumentaque alia ad
396쪽
homines, quae curantur duntaxat, quantum nobis aut serviunt aut commodant. noc putabam scilicet; at tu causa eras, ut putarem. Imitabar te,
inde autem vati l mihi quae supplicia. His ultro citro que probris iactatis adiiciebant atrocissima maledicta ; vistque sunt ad mutuo discerpendum
furore incitari. Circum hos item reges agebantur ambiguo nomiarum per tenebras volatu crudelissima gen ra 1uspicionum, metus inanes, mala fiducia, populorum ob regum inhumanitatem flagella; pete na divitiarum esuries, gloriae tam saeva quam sutilis opinio ; ignava mollities, quae ut mala serumnasque subditorum multiplicat, ita nec vere, ne constanter unquam oblectat. Satis multi inter hos reges visi, qui non mala commissa, sed bona a se praetermissa graviter luebant. Quae ex neglectis legibus nascuntur populorum scelera, regibus adscribebantur; quippe constitutis, ut eorum auctoritate dominentur nixae l*ges. Rei quoque agebantur omnium perversitatum, quas fastus, luxuria, & quaecunque demum intemperantia generat, unde subditi in conditio. nem , quam nolunt, devoluti, ad spernendas leges invitantur cupiditate fortunarum. Ante alias autem acerrimae poenae ruere regum eorum, qui cum pastores se debuissent praestare populis, degenerantes in lupos, gregibus suis tota cogitatione macies nabantur ruinam. Ceterum increbuit metus Telemachi, cum in hae miserrima abysta , tenebrarum intueretur frequentes , qui erant inter mortales cum fama eximiae probitatis versati, detrusique ad
397쪽
Tartarum, quod se improbis S simulationis artificium probe edoctis hominibus permiserunt. To quebantur propter ea flagitia, quibus patrocinati fuerant perverso potestatis & dignitatis suae usu. Quid Z quod plerique istorum regum nec boni
'nec mali fuere ; tanta erat illorum fragilitas. Quam quidem cognoverunt numquam; sed neque. ut cognoscerent, curabant. Expertes suavitatum, quarum mater Virtus est, noluerunt voluptatem suam in exercitatione usuque probitatis coli
. TELEMACHUS.. ' . LIBER XIX. SUb ipsum ex his locis digressum iuvenis cum
liberiorem spiritum velut amotaingenti mole reciperet, intellexit, quanta esset in his carceribus i tentorum spe nulla inde exeundi ins licitas ; reputansque cum horrore, quod vidisset regum quam caeterorum hominum delista gravius plecti: Regum ergo, inquit, tot sunt.ossicia, perbcula, insidiae, & labor pene infinitus recte cogno
scendi, qui se se ab aliis & h se ipsis defendant Z
Has demum tamque crudeles poenas tolerant in Inseris post spatia vitae tam brevis, tam molestae, aerumnosae Τ Ut insaniunt, qui imperio dedunt cupiditatem; sapiunt autem, qui extra magistratus sibi putant acquiescendum in vitae tranquillae curriculo, ubi liberior cursus virtuti permittitur. Coeperat animus talia meditantis commoveri: trepidabat : magnoque subeunte horrore sensit desperationem menti insinuari haud valde absimulem eorum, quos modo in tormentis conspexerat.
398쪽
Ceterum quo abibat ab illa sede tenebrarum, formidinis & desperationis eo magis recuperabat se vigor constantiae. Confirmabatur. Iamque Elonginquo vidit initia lucis ex sede Beatorum
Agebant hic loci, qui olim in mortalibus fuerunt iuste pieque dominati. Seiuncti h reliquis ordinibus Beatorum, fruebantur longe, quhm dici
queat, maiore prae caeteris hominibus, qui virtutem coluere, laetitia; quemadmodum mali Principes longe quam diei queat, multabantur atrocius prae facinorosis e vulgo. Propinquabat his regibus Iuvenis. Inter sylvulas morabantur, quarum mirabilis odor aut existebat, aut crestebat ex perpetuo renascentium rosarum adolescentia. Sine numero rivuli manabant perennibus aquis. Aurae ex illis frigidulae. Avium tam frequens, quhm mirae suavitatis obsequium. Ueris & Autumni partus eoaevi; illi subnascentes incedentium vestigiis, hi suspensi ramis legentiummanibus; ambo ad aspectum voluptatis. Non Sirii praeter modum aestus, non ex septentrione flatus, non hyems e Caucaso violant locum: non bella, quae helluantur humanum s aguinem non venenato infesta dente, convolut1sque inter se viperis, pessias brachiaque perlabentibsis, horribilis Invidia; non rivalium amorum, non alia suspicio ; non metus, non vana inutilisique desideria offendunt. Nec vesper aut nox illi se ingerit. Lux pura nitidaque circumfusa Iustorum corporibus radios suos vestis ritu accommodat, diversa prorsus h luce, quae, quantumlibet miseros oculos illustret moriasium, a inligine tamen non dissert. I
399쪽
Gloria potius est coelestis , quhm lux Pervadit
crassissima corpora acrius longe, quhm solares radii purissimam crystallum. Non perstringit oculos, sed acuit, oriturque ex ea in intimis animi mira serenitas. Illa sola vescuntur Beati. Quos ultro citroque permeat ita se penetrans, ut passim diffusa, in eosdem, perinde atque in corpus nostrum alimenta, absumatur. Illam vident, sentium, in eaque vivunt. Fontem pacis & gaudii inexhaustum in ipsis elicit. Immerguntur abysso voluptatis, prae quam pisces oceano. Nihil requirunt : Nihil deest etsi nihil habentibus : praestat sapor integerrimae illius lucis, quantum esuriunt. Desideria plane integreque expleta effert plenitudo sincerae voluptatis ultra id, quod in terris fames
inopiaque hominum venatur. Circumfluuntur
deliciis; sed eas ducunt nihil. Quippe sensum oblectationum, quas vident extra se, non admittit
interior illa summaque felicitas i velut Nectare S Ambrosia pasti Dii in a se ducunt cruda mortalium obsonia in lautissimis eorum conviviis delibare. Adversis molestiisque nullus huc aditus ;quem etiam mors, sinistra valetudo, egestas, dolor, Iristitia, aegritudo conscientiae, metuS, metuque
subinde non Letior spes, discordiar, fastidia nequicquam moliuntur.
Concutiantur licet si1ndamentis suis, quae ad ipsum centrum terrae descendunt, evulsa Thraciae cacumina, quaeque inde h principio rerum universarum nives glaciemque luam intulere sideribus: at animi hominum, quos Iustitia his locis inseruit, nec tantillo movebuntur. Tanguntur & unice quidem, miseratione calamitatum, quae mortalibus
400쪽
TETEMACHUS. LIB. XIX. 367 incidunt; sed miseratione placida, & moderata,quae
felicitatem eorum non violat. Flos aeratis numquam intermoriturus relucet vultu, prosperitas
nullis admovenda terminis, dignitasque divina ex asse. Gaudium, quocum incedunt, non dissolutum, non propinquum insolentiae, sed suave, generosum, plenumque dignitatis; estque acerrimus sensus veritatis atque virtutis, quo gestiunt extra se concitati. Momenta singula sine perturbatione animis subvehunt dulcedinem, quantam matribus aspectus filiorum , quos iam deploravere inter manes ; nisi quod matrum non diuturna, illa perpetua sit. Non attenuatur Vel momento: non Obsolescit. Velut ebrii quamquam nullo vitio rationis aberrant a. sensibus. Adsciscunt in sermonem. quae aut vident aut sentiunt. Calcant pedibus molles illecebras, fastumque conditionis praeteritae, quem prosequuntur gemitu. Cum voluptate recordantur tam maligni, quhm non diuturni temporis , quo, ne a probitatis extruderentur semita, 'contra se ipsos, contraque torrentem depravatae trinititudinis cogebantur dimicare. Admirantur Deorum auxilium, quo per tot disci'mina trahebantur ad viditurem quasi manu. Divinum est, nec
manifestum humanae rationi, quod pergit se insinuare interioribus animi quas torrens divinitatis, quacum iunguntur. Uident & gustant se beatos esse, &semper fore persentiscunt. Canunt laudes
habentque unam duntaxat vocem, cogitationem eandem, idem cor. Una eademque felicitas aestus in modum commeat in concordibus animis.
In hae divina h sensibus alienatione constitutis, iacula mulso citius praeterlabuntux, quam horae
