장음표시 사용
401쪽
mortalibus; adeoque nihil voluptati detrahitur
curriculd saeculorum iterum atque iterum emenso, ut perseveret non modo integerrima, verum in
lauretur etiam sine intervallis. Omnes singulique regnant non in solio, quod metuat humanas manus; sed in se ipsis & cum potestate, quae vicissitudinem non recipit. Neque enim opus habent deinceps a vili & imbelli populo commodata auctoritare se reddere terribiles. Sed nec illas iam Cida- res gestant, quarum augustus ad oculum splendor
tot metus, rot cura S celat. Coronas autem ferunt,
impositas Deorum manu, immunes ab iniuriis Telemachum, tum desiderio patris sui, tum spe reperiundi eius suspensum in tam beatis locis, tan- . topere affecit pacatae iucunditas felicitatis, ut hic molestus ipsi non accidisset patris aspectus. Postea
certe ad morituros primhm homines coactus redire, adeo cruciabatur animi, ut exclamaret: Hi ero Vitam, nos mortem vivimus. Ceteriim illud vehementer Iuvenem concussit, quod tot reges viderat in Tartaro, tam fere nullos in Elysis. Inde ergo intellexit, reges paucos habere sat constantis animi & ad se, & ad vincendas tot adulatorum blanditias, qui omnes regum cupiditates vinculis
liberant. Bonorum ergo regum perexiguus est numerus: malorum vero maximus & usque adeo
is recte factis deficiens, ut ab aequitate deficerent Dii, nisi extractos e vivis damnarent supplicio, postquam tam diuturnum abusum regiae potestatis non repugnanter induline. Nusquam inter hos reges genitorem Telemachus vidit. Avum ergo, divinum Laertem, oculis putabat requirendum. Id nequicquam actitanti
402쪽
supervenit venerabilis & augusta forma senex, cinius aetas alia erat atque illorum, quos, dum vivunt, in rerram pondus annorum inclinat. Notae tanteam supererant, ante mortem natu grandiorem fuisse
Quidquid gravitatis senium, iuventus suavitatis habet, in illo se collegerat; sub ipsum quippe in
Elysios agros inuoltum senibus etiam effretis O mamenta redduntur viridioris aetatis. Festinato se offerens, Telemachum perhumaniter, & mirifice diligentis specie intuetur, multum & anxie haesitantem in ignoti hominis aspectu. At ille : Condono tibi, inquit, mi fili, ignorantiam mei. Arcesium vides, Laertae patrem. ViVera desii fere, cum Troianam prosectionem ingrederetur Ulysses nepos. Tu vero inter nutricis ulnas tum agebas aetatem primulam. Ex eo iam tempore indolem tuam in spe optima posui; & recte quidem. Video te ad Plutonis regnum ad quaerendum patrem descendisse. Video huic voluntati tuae non alienos Deos. Fortunate filii amant te Dii, & cum Ulysiis gloria eunt coniunctum tuam. Sed & sor-tUnatum me, quod rursum te aspicio. Cessa hie Ulyssem investigare loci. Vivit & vivit ad familiae nostrae in Ithaca resuscitandum decus. Laertes carpit adhuc vitales auras, nutritque cano S ultimos. Et ipse Ulyssem expectat suum, qui morientis oculis imponat digitum. Homines ergo florum ad instar transeunt. Qui mane exordiuntur vernantem adolescentiam ; lapsi vespere aridum in senium, vestigia incedentium serunt. Humanae vir. spatia celeritate transmittimus aquarum torrentium. Quid enim potest cursum reprimere tempOris, vel illa, quae moveri non videntur Poste, secum A a aus*
403쪽
auferentem y aetate hac tam florida, tam iucunda teipsum sili, fili, inquam,velim meminisse, hunc annOxum tuorum florem florem esse,vivendi non lentitis maturaturum finem, quam maturavit initia. Haec venustatis iucunditas,haec ad delectandum suavitas, videbis, ut ipsam se destituat. Dilabetur robur, Valetudo, alacritas tanquam formosae inter somnum imagines , nec nisi tristem relinquent sui memorbam. Tum exhausta & ab , oblectationibus aliena senectus adrepet: rugis te obseret: corpori erectum habitum, vigorem artubus demer exsor bebit fontes, unde tuae in animo laetitiae r Obruet e nausea praesentium: terrebit metu futurorum:
Ianguenti denique stuporem ad omnia , nisi quae dolent, immittet. At enim longe absunt haec tristia Z Imo properant; imo iam imminent. Neque enim a te procul esse putandum est, quod tanta celeritas advehit. Sed & ipsum praesens, quod Praeter labitur, iam est: procul st te, quando, dum loquimur, desinit adeo , ut in posterum haud
valeat recuperari. Spes ergo tuas, fili, averte a praesentibus, ct perseverans in ardua semita vi tutis respice futura. Ρuritate morum & aequitatis industria in his aeternae pacis sedibus tibi para Iocum. Videbis deinceps, nec multo post, genitorem tuum pristinum recuperare decus in Ithaca. Et tu Matus es quidem, ut ab eodem sceptrum accipias.
At regiae 5 insignem fallaciam dignitatist quam fre longinquo aspicimus, grandescit, splendet, delectat; spinas & tribulos obiicit intuenti propitis.
Licet vulgo sine noxa degere vitam solitariam, iucundam, Otiosam at non licet praeter honoris sui discrimen regibus, otia tranquillae vitae molestiis
404쪽
antehabere imperandi. Tenetur, quibuscunque praeest, necessitudine; nec suus esse unquam perinmittitur. Erroris etiam minimi, quem errat, 'uo niam nocet integris populis & per multas saepe
aetates, talis semper est noxa, cui nec modus re- eritur, nec ratio. Regis est coercere improbos, tueri innocentes , extinguere criminationes, &calumnias. A malefactis non sufficit immunem esse. Tenetur insuper ad recte fasta incumbere,&, quibus res opus habet publiea, providere.
Quid 3 quod neque illud satis est, regem ipsum
recte facere, nisi ellem mala impediat, quae homines, existente impunitate scelerum, committerenr. Time igitur, fili, time vitam, quam vivere non possis sine periculo. Indue roboratam audaciam animo resistendi tibi, cupiditatibus, adulationi. Videbatur divinus quidam aestus incitare tam salubria monentem ; intellexitque Telemachus exoris habitu, eum disserere de malis, quae regiae dignitati adiunguntur, cum singulari miserationis ames i. Addidit senex : Regia potestas, propriae voluptatis ergo si suscipitur, monstrum & tyrannis est ; summa vero servitus, servienda strenua heroicaque patientia, si causa ossicii, & paterno in innumerabiles populos animo. Quamquam & iblud certissimum est , qui vera cum virtute imper runt, in his locis possidere, quantum ad persectam absolutamque selicitatem potest facultas
Hi sermones, ut proserebantur ab Arcesso, haud leviter penetravere iuvenis animum. Imprismebant se pectori, quantum incisae periti artificis scalpro, ad serae posteritatis oculos transmittendae,
405쪽
imagines aeri. Flamma quaedam erant, cuius aeuintissimam vim Telemachi praecordia non valebant inhibere. Sentiebat se moveri, accendi. Divinum, nescio quid, erat, quo videbatur cor eius liquescere. Gerebatque in intima sui parte aliquid, cuius
Oeculto morsu consiunebatur. Non retinere id poterat, non tolerare, non vim eius repellere. Sen- ,
ius quidam erat simul vehemens, simul delicatus, mixtus doloribus, qui satis essent ad exanimandum
Subinde Telemachus potitus liberiore spiritu, vidit Arcesii vultum Laertae sere aequalem esse. Recordari etiam quoquo modo, etsi non satis ex. plicate, se putabat, hanc facilem oris consormationem multam in genitore, cum in Troianum iter se daret, fuisse. . Ipsa vero haec recordatio tetigit iuvenem. Gaudio mixtae lacrymae decore fluebant. Cupiebat amplecti tam charum caput; & tentavit etiam, tametsi non crebrius, quhm inutilitis. Eximebat se amplexui elapsus spiritus, ut per somnum obiecta dormienti, quam appetit, species. Nunc sugientes aquas insectatur siti perustis faucibus: nunc movet labia, moliturque verba, quae torpenti linguae frustra imperat et alias extenuit nihil prehensuras
manus. Ita neque Telemacho fas erat comprehendere, ad quod se ardor eiuS exporrexerat. Perincipiebat Arcesium visu: sentiebat aure: compellabat sermone. Cetersim contingere manu non potuit. Coepit tandem, quinam circa eum viri essent, percontari.
Fuere isti, quos vides, Senex inquit, Ornamenta suorum temporum, & gloria felicitasque humani
406쪽
generis. Vides hic, quantus regum illorum numerus, qui se dignos sceptro, & Deorum in terris ossicium praviiterunt. Alios his proximos vides , ceterum nubecula separatos; qui longe inferiore gloria potiuntur. Quamquam enim Heroes sunt : At nequit merces bellorum, quae gessere, cum praemio regum sapientum, iustorum, ct bene aliis facientium comparari.
Ecce in istis heroibus Theseum subtristi vultu. Versutae sceminae hoc insortunii sibi invenerat
minias cautam fidem habuit; & adhuc dolet, mortem filii sui Hippolyti a Neptuno se iniquis precibus impetraste. Felicior nunc esset, si quondam ad ira tardior. Sed & Achillem aspice, hasta excipientem corpus, fatigatum ex vulnere, quod plantae eius incussum foeminea Paridis manu vitam heroi abstulerat. Si sapientia, si aequitate & temperantia aequasset imperterritum animum, diuturnum sceptrum ipsi annui sient Dii. At miserti Phtyotarum Dolopumque, in quos hie Ρelei dominaturus sui siet haeres, noluerunt tot Populos committere homini praeservido, & in furorem turbulento pelago proniori. Mutilavere Parcae, quod vitam eius suspendebat, filum. Par vix nato Bori, quem seu vomis decutit; seu ipse adhuc na-o talis vesper ornamentis exspoliat. Usui certe Diis non fuit, nisi quem ex torrentibus & tempestatibus ad castiganda flagitia hominum consequuntur. Ad prosternenda Pergama ob Laomedontis perfidiam , & Paridis iniquos ausus Achille voluerunt uti. Erat instrumentum vindictae eorum; qua facinorosis adhibita, satiati, hunc pubescentem &supra vulgus militem, quoniam non nisi ad assib A a 3 gendos
407쪽
gendos homines oppidaque & regna evertenda videbatur natus, neglecto Thetidis fetu iudicabant in terris non diu ius relinquendum. En alium ibi torvo vultui Aiax, Telamonis filius & Achillis propinquus est. Quantam ille ex rebus belli gestis laudem, noveris utique. Contendebat post Achillis mortem arma eius uni sbi deberi; quae parens tuus neutiquam illi arbirrabatur concedenda. Ulysii adiudicata sunt. Ergo ille violentas sibi inferre manus desperationis impetu. IEgritudo & furor emicant adhuc offensi vultu. Propiorem cave illi te facias. Crederet te velle ea lamitati, quam subiit vera commiseratione dignam, illudere. Ut quod advertis) nos acerbe respiciti Ut in obscuriorem nemoris partem festionanter se odio nostri coniiciti At e regione Hector eccum moratur ibi ; invincibilis profecto , nisi aequalem eius Thetis peperisset. Ecce tibi praetereuntem Agamemnonem, notisque cruentis vel adhuc loquentem Clytemnestrae scelus. Horresco, fili, quoties miserabiles casus huiusce ex Tantalo generis recordor, quod abominatione & sanguinessedΦrunt fraternae s Atrei & Thyestar) discordiar. Ut scelus unum causa est aliorum magno numero sequentium t Agamemnon posteaquam ex Troiana obsidione imperator deportasset Graecorum eXem citum , non potuit bellicae fructu laudis cum otio frui. Atqui hoc idem satum est omnium, qui ex- ugnandis regnis se dedere. Quoscunque hie vi-
es, bello fuerunt terribiles. Quoniam vero nec humanitatem, nee virtutem coluerunt serio, seeundas tantum in sedibus beatorum tenent.
408쪽
At praesentes isti exercuere iustum imperium,
eo Sque amabant, in quos exercuere. Amici Deo-xtam sunt. Dum p chilles & Agamemnon fervent consuetis rixis & contentionibus atque adhuc conflictantur cum molestiis praeteritae vitae, suique
vitiis ingenii; dum vitam, quam perdiderunt, prosequuntur gemitu, pigetque modo non nisi imbeb. Ies inanesque spiritus esse : Reges illi, quorum Eius ilia existit commendatio, divino lumine, quo nutriuntur, probe castigati, felicitatis beatissimani copiam possident. Contemplantur molli animo
turbas mortalium, summasque res, quibuscum dimicat humana ambitio, in contentionibus ponunt infantiae. Satiantur intelligentia rerum & virtutis, quam ex ipsis originibus petunt; non iam sibi ipsis infesti, non obnoxii aut desideriis, aut inopiae, aut formidini. Absolverunt Omnia excepto hoc gaudio, quod absolvi non potest. ,
Inachum hunc, pervetustum regem & auctorem Argivorum considera. Vides, quanta illi in summa aetate mansuetudo & auctoritas. Invitant vestigia eius subter nascentes rosae. Invidiam altilibus movet agilitate incedendi. Intercinente lyra, quam gerit manu, sepitisque sensibus perpetuo liber celebrat Deorum iniracula. Ambrosiae odore labiis: e fidibus & gutture ad homines Deosque afficiendos sonus. Haec scilicet praemia sunt chari- tis, qua institutae a se civitati legibusque initiatum populum diligebat. Altera parte infra illas myrtos vide sis AEgyptium Cecropem. Athenae, Palladis civitas, ex qua sibi induit nomen, primo illius imperiis paruita Cecrops enim postquam salutares quasdam leges
409쪽
ex AEgypto, Graecarum scientiarum S morum patria, secum transtulisset, abstersa feritate urbes Atticas ad humanitatem & vinculum commune societatis ins ituit. Rex iussus, humanus, misericors; reliq'it superstitem vitae suae populum divitem, familiam duntaxat mediocrem; quoniam nolebat Post se quemquam ex suis sceptrum capes sere , cui riputabat digniorem manum ab aliis posse admoveri. Non praetereundus in hac modica valle Erichthonius, qui rationem signandi argentum invenit primus; quod quidem eo spectabat, ut inter Graecas insulas expeditiora essent commercia. At satis praevidebat, magnis incommodis vacare hoc inventum non posse. Ergo coactis eoncronibus :
Naturales divitias, inquit, quoniam hae quidem
verae, germanaeque divitiae sunt, ut augeatis, Omni vobis contentione. est allaborandum. Colite terram ad frumenti, vini, olei, fructuumque comparandam copiam. Rei pecuariae, unde lac alendo corpori, lanae operiendo proveniunt, pro viribus
quisque insistite. Ita semper profligabitis inopiam. Quot vobis liberi, tot adiumenta gignentur, si adlahorem institueritis, ditescendi. Exhauriri nequit
telluris Recunditas. Crescit pro numero incolarum, qui illi iustam dant operam, cuius quidem Iargam mercedem reportant; hi, qui segniter colunt, vel tenuissimam vel nullam. Veras, inquam, divitias, quae ad veram necessitatem hominum faciunt, omni diligentia quaerite; ut augeatis, insistite. Iam aes signatum nequaquam curabitis amplius, quam aut ad bella necessaria opus erit foris gerenda, aut ad mutationem mercium , quibus
410쪽
necessitatem vestram patria terra destituit; tametsi usum rerum, quae uni luxuriae, vanitati, illecebris assistunt, omnino censeam abolendum. Illa porro verba Erichthonio similiaria suere: Vereor, siti, ne inventa moneta rem vobis invenerim pestiferam. Ut iam nunc mihi pra agit animus; gignet avaritiam, fastum, insolentes spiritus. Artes alet sine numero, quarum fructus unicus mollities & corrruptela morum. Pacatae securitatis fulcrum unum, beatam simplicitatem, vertet in nauseam. Agriculturam, illam basin humanae vitae, scatebramque omnium, quae Vere bona sunt, in rebus ignominiae ponet. Ego vero Deos testor, id inventi genus, quod per se commodis suis non caret, me vobis vera sane issimaque voluntate tribuisse. Tandem Erichthonius comperto sid quod praeviderat) populos ob pecuniam vergere in deterius, se prae dolore in montem horridum ineultumque abdidit, ubi ad ultimum senectutis inopem vitam tulit & usque adeo solitariam, ut quae speciem praeferebant magistratus, v se prorsus aliena
Haud multo postgrichthonium surrexit in Graecia Triptolemus, insigne nomen, quem CereS agricultura erudivit. Et tum quidem homines iam intelligebant frumentorum nomenclationem, qUaque augeantur ratione ex seminibus. Ceterum artem ipsam colendi agri non callebant. Adest ergo a Cereremissus Triptolemus , tenensque burim manu, O fert Deorum munera quibusque populis, ab amico segni naturae otio strenue se translaturis ad opus. Protinusque Graecos docet glebam scindere, perruptoque sinu eius, praeparare ad fertilitatem
