Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

. 3 7 8 FRANGSCI FENELONII

Subinde videre fuit exiguo temporis . intervalire messores incenso infractoque a laboribus animo per agros omnes expedita falce stragem flaventibus aristis immittere. Gentes barbarae indomitae-rue, quae in Epiri & AEtoliae sylvis ad investigan

as, unde victitarent, glandes palabantur dispersae, ipse induere humanitatem coeperunt, edoctaeque disciplinam frumentorum, & panem accommodandi in cibum, publicis moribus & legibus vivere. Concessum tum Graecis est auctore Triptolemo sentire, qui1m dulce sit, praeterquam labori suo divitias suas debere nemini, atque in propriis agris, quidquid ad commode & beate vivendum

esset saris, reperire. Enimvero hac tam simplice, quam non iniqua copia, quae cum agrorum est coniuncta cultu, admonebantur, quam salubria Erichthonius suasisset. Incipiebat ipsis vilescere pecunia, & quascunque opes ex artium usu comparamus; quae non nisi ex aestimatione opes sunt,& illecebra hominibus ad voluptates, ac fastidium laboris, qui unus sinceras fortunas ct ingenuos mores praeter summam libertatem impertitur. Ρatutu ergo omnibus, fertile solum cultum queverum Thesauriam illius gentis esse, quae tantum eoncedit sapientiae, ut a maioribus suis accepta frugalis vitae exempla putet aemulanda. Felicem sane Graeciam, si his pcieceptis institisset, quibus licebat potentiam, libertatem resque prosperaS, tum operam dando sincerae virtuti perpetuae salutis munus demereri. At pro dolori Iam eidem magni falsae sunt divitiae; verae sordent. Simplieitas, cuius vis tam mira, habetur despicatui. At

tu, fili, qui in solio quondam residebis, memineris '

tumi

412쪽

TELEMACHUS. LIB. XIX. 37stuta, populos reddere agrorum cultui, hane artem, collocare in gradu, eam exercentes levare subsidio;

prohibere denique, ut quisquam vel otio se dedat, vel institutis ad fluxum. Talia quoniam his ambobus fuerunt curae, idcirco istis in locis fruuntur Deorum benevolentia. Sic habe, fili, dignitate &gloria eos tantum praecedere Achilli, ceterisque, quorum solis in bellis enituit decus, quantum pubescentis veris amoenitas Caucaseae hyemi, solisque iubar magnificum Lunae non tam lumini quam pallori. Adverterat Arcesilaus , dum huiusmodi do mentis nepotem instituit, eum subinde immemorem oculum declinare in sylvulam lauris consitam, rivulumque marginibus devolventem se , quos praeter alias horti delicias, quae odore valent, viOlis, rosis, liliisque mitior natura ohseverat, ea specie, quam Iridi conspicimus inesse, clim in terras ad serenda Deorum mandata labitur. Ibi Sesostrem regem Telemachus aspexit magnificentia incredibiliter atque olim in AEgypto ampliore. Prodibant ore oculis radii; qui quantumvis lenes apisque ad demulcendum, obruebant iuvenis utrumque lumen. Potuisset intdentibus videri abunde Nectaris bibisse; tam non mediocris erat

animi eius per divinum spiritum h sensibus distessus : Qui ut nulla ratione percipitur, ita mercedem dependebat regiae virtuti. Tum vero Telemachus ad Arcesium : Video,

inquit, mi pater, quem non diu est, cum in AEgypto sua vidi, Sesostrem regem. Hunc ipsum Arcesius respondet, & exemplum liberalitatis vides, qua

praemia bonorum regum adornare amant Dii. At

413쪽

enim haec omnis felicitas nulla erat sutura ad eam, quae illum manebat, nisi fortuna, propitia praeter modum, constituisset moderationis & iustitiae ne glectae reum. Nempe ardore premendi Tyriorum insolentiam ad urbem ipsorum impellebatur perdomandam. At haec ipsa victoria protinus desiderium accendit arma ejdem propagandi sorte: va-haque opinione bello invictorum hominum prolapsus in eorum vestigia, populabatur Asiam. Reversus in PEgyptum, fratrem vidit asserto sibi sceptro, & abusu vendicatae potestatis optimas leges evertisse. Itaque ingentes armorum suorum

praeressus haud alium tulere fructum, nisi quod

in regno suo domesticae cursum tranquillitatis Ititerunt. De cetero maximum probrum eius in

insano quodam amore dignitatis suae fuit. Quippe

importunissimos quosque regum, quOS Vicerat, iungebat currui. Quamquam hanc maculam crudelitatis haud ignorabat perpetuo, sed ruboris denique argumentum habuit. Quae quidem cum ex richoriis eius incommoda sint nata: facile intelliges, provinciarum domitores, quando sinitimorum quieti regnisque insidiantur, sua ipsorum regna & provincias, quin & se ipsos oppugnare. Certe rebus tam alioqui iusti, tamque benefici regis istud non modo cladem intulit, sed vel nunc destinatae a Diis gloriae partem decerpit. Numquid & alium ibi vides, fili, cuius e vulneribus mirabilis splendor emanat 3 Rex quidam est Cariae. Dioclidem dixere. In pugnae se obtulit eaedendum pro populo , quoniam Oraculum docuerat , bellum inter Carios & Lycios gentem illam evi Iuram, cuius rex occubuisset in acie.

414쪽

TELEMACHUS. LIB. XIX. 381

Alterum illum considera.. Legislator est sapientiae acumen delicatum sortitus. Postquam enim civibus suis id genus tulisset leges, quibus & vir. tuti eorum & felicitati consulebatur: iusiurandum feeit ab omnibus interponi, legum istarum quamdiu ipse abesset, nullam violaturos. Quo facto profectus e patria sponte perpetuoque exul, denique in extrema rerum inopia apud exteram gentem obiit, ut hac fide populum suum ad perpetuam legum tam salubrium observantiam obstrin

geret.

Est porro, quem illic prae oculis habes, Eune-

simus, rex Pyli, atque unus eorum, qui sapientem Nestorem praecessere in imperio. Pestifera lueexspoliante terras, ripasque Acherontis obserente hospitibus Umbris, precabatur is Deos, si morte sua fas esset noxam redimere tot populorum, ponerent ipso sublato irae modum. Compotem piissimi voti, huc loci & ad veram regis dignitatem transtulerunt, ad quam mortalium regum splendidissima insignia vix umbrae merentur nomen. At ecce senex, qui illac subit coronatus serto, Belus est, de quo tam operosξ fama. Regnabat in AEgypto. Anchinoen acceperat nuptui, filiam Nili Dei, cuius aquae tam sunt ignotae suis k fouitibus, quam ad conserendas terras, in quas inundant, salubres. Erant duo filii eius Danaus, cuius tibi

nota historia, & AEgyptus, ex quo illustrissimo

Imperio nomen. Belus tum ob divitias & sortunas, quibus augebat suos, tum ob amorem, quo

stringebatur ab suis, longh quam ab imperatis asperrimis tributis & censibus se aestimabat copiosiorem. Hi homines, quos tu, fili, e cessisse putas , ἡ vi

415쪽

e vivis, vivunt, & adeo, ut vita, quae mortalibus inter miserias defluit, mortis quaedam mereatur species haberi. Sola inter se nomina mutata sun r. Dii te velint tanta probitate instruere, quae dignum istius vitae te faciat, tam fortunatae, aeternae, tranquillae. Abitum hinc propera. Ad quaerendum genitorem hora te revocat. Quem prius, quam invenias, quantum visutus es heui manare sanguinis , quantum autem & manare in te ex Hesperia

visurus es gloriael Consilia sapientissimi Mentoris monitaque sic numquam dimittas ex animo. Quae si sequenda statueris, fama nominis tui ad omnes

gentes, temporumque aetates perveniet.

Protinusque Telemachum ad eburneam portam deduxit, qua Plutonii regni caligines permittunt exitum. Discessit ab eo auuenis cum fletu, & inter desideria inutilia ultimi amplexus. Inferiorum ergo locorum exsolutus tenebris, posteaquam ad Cretenses illos, qui, petenti ad fatalem specum

comites, inde reversurum interea desperaverant, rursus pervenit, ad castra sociorum festinavit reditum

. TELEMACHUS.' LIBER XX.

INter haec Principes exercitus habuere consilium, utrum Occupanda esset Venusia. Urbs erat h munitionibus iama, quam olim Adrastus Bruttiis, vicino Apuliae populo, eripuerat. Unde ut hac levarentur iniurii, adiunxerunt se foederi. Adrastust quidem ad mitigandos eorum animos Lucaniis urbem tradiderat tuendam. Ceter tim

416쪽

muneribus eorrupto alieno praesidio, Praefect6quo eius, vere ἱpse magis rerum potiebatur in urbe, quam qui illam defendendam acceperant; Apuliis, quorum voluntate Lucaniis Venusiae custodiam demandirat, ea re delatis in fraudem. Demophantes quidam erat Venusiae civis. Is clam Rederatos monuit, ope sua posse urbis portam unam de nocte occupari. Videbatur ea res ante alias usui futura. Quippe Adrastus omnem belli apparatum commeatusque deportaverat in arcem, Venusiae adsitam, urbe expugnata hostilem imperum non toleraturam. Iamque Philoctetes& Nestor tantam opportunitatem censentes haud esse negligendam, auctoritare sua, & mira occasione perficiendi consilii copiarum Ραesectos in sententiam suam adduxerant. Contra Telemachus reversus ab Inseris, quantam potuit, operam dabat, ut alia persuaderet universis. Itaque :Non ignoro, inquit, socii Principes, si quem

mortalium ad hoc tempus aequum fuit circumvenire , Adrastum unum esse; cui adeo solenne est fraudum suarum praestigias universo hominum generi offundere. Satis praeterea compertum ha-heo, occupata per insidias Venusia, vos urbem non nisi vestram recuperaturos ; vestram, inquam,

quia iure legitimo ab Apuliis possessa pars gentis

est, vobis vinculo societatis adiunctae. Et si placet, fateor insuper, ex iure vos acturos propterea etiam, quod Adrastus, empta Lucaniorum, qui in praesidiis sunt, fide, habet, quoties sibi vide Ditur, o urbis adeundae obnoxiam copiam. Paucis: Iuxta vobiscum intelligo, capta Venusia, postridie in potesstate vestra iliud hostilis apparatus receptacu-

417쪽

3 84 FRANCISCI FEMELONII

lum, finemque belli tam horribilis futurum. At numquid praestat mori, quam hac ratione vincere ΘNumquid fraus propulsanda fraude 3 Permittetis scilicet ore posteritatis iactari, tot ad ulciscendas Adrasti fraudes & fallaciae .coniunctos reges &ipsos sesellisse. Adrastus culpii vacat, & recte scelerum suorum prosequitur vindices, si, quod ille

perpetravit, nobis patrare culpae non ducimus. Ergone tot coloniis Graecorum obsita, tot ex illato

Troiae incendio illustratis Heroibus frequens He- peria videt una haec arma sibi suppetere adversus scelestam perfidiam 3 Sacramenti religione tenemini non depellereVenusiaLucaniorum praesidium. At enim depravatum Adrasti pecuniis est. Neque ego id dubito. Accipit tamen stipendia a fotis Lucaniis: Eorum imperium nondum detrectavit: speeie saltem utriusque partis amicitiam coluit. Nondum aliquis praefectorum eius intravit Venusiam. Tenet adhuc pactum; tenet adhuc in Deorum memoriali vobis data fides. Aut tunc solum tenet fides, cum praetexi non potest illi violandae speciosum omen iurataUe verba tum demum religiosa incipiunt esse, cum quaestui non videtur ab iis desciscere

Quodsi vos nec amor virtutis, nec reverentia Deo inrum iam movet: At certe moveat honestas nomi-ois, moveat Vestra ipsorum utilitas. Quaero enim

abs vobis, si mortales reliqui tam pernicioso exemplo intelligent, ad relinquendam fidem vos desiderio finiendi belli posse induci: quae hac tam iniqua agendi ratione bella non excitabitis 3 Quotusquisque de finitimis pessima quaeque vobis etiam invitus non metuet 3 Quis vel in maximis periculis ad vestram opem confugiet i Iam si forte

418쪽

TELEMACHUS. LIB. XX. 38 smpliciter agere vobis in animo est, idque magni vestia resert ab assinibus credi, quod dabitis pignus 3 Agetis pacto 3 At hunc rem publicam

transigendi modum profanastis. Iusiurandum interponetis 3 Ignorabitur tune scilicet, spem comis modi Diis potiorern a vobis duci. Pax ergo, quari

inibitis quod ad vos) non plus securitatis habeo bit, quam bellum. Quidquid deinceps geretur hvobis, aut tecta aut aperta inimicitia reputabitur. Eterni hostes eritis illorum, quos regionibus vestris iniquitas sortis propiores adiunxerit. Respuent vires vestras, quaecunque erunt honeste, simpliciter & agenda cum fide. Nec ulla demum vobis relinquetur ratio, fidem promissorum vestro. xum cuipiam hominum faciendi. Est autem aliud praeterea commodum illudque Enre ea, quae nunc commemorata sunt, longe gravissimum, animisque vestris, nili iam omnem sen. . sum integritatis & propriae rationem salutis exuerint, id, quod volo, persuasurum. Huiusmodi fraudulenta voluntas, inquam, do inesticam calamita. tem & denique exitium vestrae societati allatum

ibit. Profanata fides inseret palmam in Adrasti

manus.

Haee ultima universam concionem mOVerunt. Petebant autem, cur non dubitaret asserere, vo-Iuntatem, quae sociis afferret certam vi floriam, societati eorum allaturam exitium 3 Ad quae Telemachus : Ecquis vestrum alterius committet se

fidei, vinculum societatis unicum, fidem, si vel negligetis semel 3 Cons ituite hanc disciplinam, faselse a praeceptis integritatis & fidei abire, nisi utilitas abeundi nulla extiterit. Peto a vobis : Quis

B b vestrum

419쪽

vestistin alteri obligabit fidem, quando ex eo, quod non praestat,sed labefactat fidem, magnum fructum contigerit consequi 3 Quid fiet tum demum vobis Quotusquisque nolet vestrum socii sui fallaciam praevertere dolis 3 Quid fiet magno vinculo tot Populorum, si decernant iunctis consiliis, nefas non esse socios occupare ex insidiis ; iuratis praestare contraria 3 Quae tum inter vos de vobis ipsistopiniones dubiae, quae discordiae, quae flammae,iludiaque mutui mali ac ipsius denique interitus 3 Quid Adrasto opus armis 3 Vos ipsi odiis vestris

obteremini. Vos ego, quorum tanta in gerendis rebus sapientia & magnanimitas, in regendis innumerabilibus populis tam diuturna exercitatio, vos ego obtestor: Nolite, quaeso, vobis reputare indignum audire meum etsi adolescentis iudicium

Si in turbulenta illa mala, quibus subinde populos necesse est involvi bello, incideritis: potestis vigili cura, potestis virtute animi semper enim clade superior sortitudo est ab illis expediri. At si fidei honestatem propugnaculis spoliavit perfidia: malum ineluctabile, aeternum est. Nee illa amicitiae coniunctio, sine qua successus labant maiorum negotiorum, tum instaurari, nee illa summa ratio virtutis 1 vobis potest resuscitari in animis hominum, quos eam aliquando docuistis contemnere. Quid timetis 3 Sine fraude vincere dubitatis posse ΘVirtus ergo vestra roburque tot gentium non sufficit 3 Agitet pugnemus t Moriamur, sinita faris, Prius, quam vincamus cum dedecoret Illud impietatis portentum Adrastus in manu nostra est, si

indignitatςm, si perfidiam eius pigebit imitari.

420쪽

TELEMACHUS. LIB. XX. 337 Telemachus ubi finem sermoni imposuit, sentiebat ad persuadendum iucunda, intimisque anismis auditorum recepta dixisse. Erat ab omni concione silentium. Nemo laisquam aut Telema chum, aut quam suaviter, sed quam dixisset vera, meditabatur, ex iis perspicienda, quae e momentis rationum suarum deduxerat. Admiratio communis omnium & luculenta. Tandem occulti fremitus auditi, qui per totam eoncionem sensim manabant, haesitantem tamen adhuc inter mutuos aspectus, nullo laxare silentium auso. Expectabanture ducibus, qui, quid placuisset, edicerent; mole- ' sitimque erat singulis trahere suspen1um iudicium. Tandem Nestor, qua pollebat gravitate dicendi: Dii te, inquit, magnum ex Ulysse genus, apta vere ad hunc sermonem; & quae animum genitoris tui Minerva consuevit salutaribus Ugitationi, bus 'imbuere, tibi suggessit, quod modo indicasti,

prudens & magnanimum consilium. Non iuventutem tuam respicio ; sed dominantis in unoquoque verbo tuo Minervae numen revereor. Virtutem suscepisti defendendam, sine qua maximi fructus detrimentum; vindicta hostium, diffidentia

sociorum, bonorum odia, ipsaque Deorum indignatio in foribus. Retineat ergo & deinceps Venusia Lucaniorum praesidium; nos vero id unicEdemUS Operam, ut virtus nostra palmam Adrasto

extorqueat.

His prudentissime dictis tota assensia est con-eio ; simul cum admiratione Ulyssis filium quisque aspexit, existimans, se in hoc iuvene Minervae sapientiam, 'uam ipsa eidem instillaverat,

intueri.

SEARCH

MENU NAVIGATION