Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Αgitari paulo post & aliud coepit in regum

consilio, unde tantundem laudis Telemacho obtigit. Adrastus, ut semper volvebat crudeliratis Sperfidiae consilia, Acanthum quendam, tranSfugam

in castra miserat, ut praecipuos in exerciru veneno extingueret; atque inter eos Telemachum maxime, Dauni um genti iamiam terribilem. Et vero

Ithacus pro magnitudine animi sui longe simplicioris, quam ut suspicaretur nefanda, proditorem accipiebat facillima humanitate, audiebatque ex eo, quoniam Ulyssem in Sicilia viderat, quae accidissent genitori. Porro praeter necessarium victum

ophrosa solatia praebuit deflenti fraudes & iniurias, quibus ab Aurasto suisset oneratus. Atqui hoc erat viperam fovere sinu, morsu illaturam necem bene de se merito. Ceterum interceptus fortEtransfuga alius Arionem vocabant) missus ab Acantho nunciatum Adrasto de foederatorum exercitu , & quod postridie nobilissimos regum tinaeum Telemacho in convivio, sua causa eodem iubente exornando, epulis mixvum virus esset sublaturum. Ergo scelestum consilium Arion consessus in vinculis, suspicioni aperuit locum, eius rei se Acantho ob amicitiae coniunctionem esse conis scium. At Acanthus quhm simulandi peritus, tam intrepidus animi, ea .istutia h se amoliebatur scelus, ut nec ipse potuerit sceleris convinci, nec . uesarie cogitata penitus cognosci. . Erant nihilominus inter regeS, qui censebant,re

quamquam dubia Acanthi salutem communi ipsorum postponendam: Dignum esse, qui iugulatur. Vitam unius hominis habendam nauci, qua desineret vita perichtari tot regum. Nihil denique reserre

422쪽

TELEMACHUS. LIB. XX. 38'

vel irinoeentem perimi, ne ipsi perimantur, qui vices Deorum inter homines sustinerent. H1c vero Telemachus : Ecquod audio hominibus indignum placitum Τ Εcquod barbarae Politicae. Praeceptum Z Quid' humanus sanguis regibus tam vilis est y Vos ergo, qui constituti estis pastores TegeSque hominum, ut eos, quemadmodum pastor oviculas, servetis diligenti custodia; Vos, inquam, lupos an pastores video 3 pastores certh, sed ad tondendos immolandosque, non pascendos greges. Tenetur vobis, qui vel accusatur, sceleris. Suspicio sola iam habet causam capitalis supplicii. O

licitur innocentia calumniatorum S invidentium licentiae. Atqui ita pro atrocium suspicionum vestrarum incremento augebitur numerus illorum, quos accusandi libido volet ipserias

Tanta auctoritate, tantaque contentione haredicta a Telemacho, ut communem assecuta consensum verecundia operirent auctores tam abiecti consilii. Subinde paulo mitior: Ego vero, inquit, eaput hoc usque adeo magni non facio, ut tanto redimendum existimem. Acanthum, quam me, impium esse maluerim. Leviori meo dolore vitam mihi eripuerit illius proditio, quam illi dinhio adhuc facinore mea per nefas Opera. At heus vost vos, aio , qui reges seu iudices populis dati ignorare non debctis, quomodo sancte, prudenter, moderateque iudicandi homines e date mihi hane veniam, ut de Acantho vobis audientibus quaestionem instituam.

Protinusque hominem de usu, qui ipsi eum

Arione intercessisset, interrogat. Premebat ream persequendo minutissima , quae ad rem vide-

423쪽

aso FRANCISCI FENELONII

bantur pertinere. Semel atque iterum simulabat, ueum utpote transfugam & desertorum poena dignum remissum iri ad Adrastum. Hoc agebat eo consilio, ut experiretur, utrum id genus minae 1t moverent scelestum . . Itaque, perseVerante proditoris eodem ore ct voce, iuvenis statuit, Acanthum conscium esse scelestae voluntati. Tandem rei veritatem cum ex abstrusore animo eius nequicquam prolectast ei: Cedo mihi, u inquit, quem geris, annulum. Adrasto mittam. t Ad haec inopina expallescere Acanthus, perturba bri. Quo viso Telemachus sneque enim a vultu bseelethi movebat oculos) detrahium digito annulum accipit, &: Actutum, inquit, hunc ad Adrastum Lucanius quidam, Politropus, inquam, quemn ὀsti, seret, quasi a te clam ad ipsum sit missus. Quare si cum Adrasto cognosceris consensisse, per eru' bciatus ultimos enecaberis. Si vero hoc vestigio iconfitebere scelus, dabimus veniam, nisi quod in i insulam squae poena nobis satisfaciet) hinc depor- itaberis, ubi nullius copia rei, quae tibi sit OpuS, de fici ei. Tum vero Acanthus pleno ore scelus con- ssessus est. Effec1tque Telemachus, ut quam reo iPromiserat, Vitae gratiam reges concederent. Mis

sus est in Echinadas insulas, ubi innoxius a turbis

Fervebat adhuc istius sceleris memoria : cum Dioscorus , Daunius natione , humili quidem loco, sed ad audenda quaeque natus in foederata castra obscura nocte pervenit, praeserens apud reges paratum animum, Adrastum in tabernaculo suo opprimendi. Et erat rei, quam pollicebatur, agendae copia. Habet enim in potestate sua alie-

424쪽

TELEMACHUS. LIB. XX. syrnam vitam, qui contemnit suam. Dioscorus, ob raptam ab Adrasto coniugem eximiae pulchritudinis totus immersus ulciscendi desiderio, constituit pro recuperanda illa aut Adrastum aut se ipsum perdere. Quare clandestinam societatem iniit;

poteratque ex ea non regis modo tabernaculum

ingredi de nocte, sed & oper1 multorum Praesenorum fretus esse. Censuit tamen OpUS praeterea, Uno eodemque tempore h faederatis castra regis occupari, ut hac trepidatione ipse cum coniuge

sua facili ses posset elabi. Quod si essicere per vires

suas non liceret, caeso saltem rege non recusabat

mori.

Hac voluntate Dioscori cognita, pra sentes reges convertuntur ad Telemachum, velut petituri ab eo sententiam. Et ille : Dii, inquit, quorum beneficio evasimus proditorum manus, nolunt utilem nobis esse Operam proditorum. Sua quemq; salus, etiamsi virtute nostra proditionem non oderimus, asper-

Dari id genus steteris iubet. Dato proditioni cal culo, digni erimus, in quos suum ipsa convertat spiculum. Quis enim tum nostrum eo ex tempore erit sine metu 3 Fieri sane potest, ut destinatum a nobis sibi ictum in capita nostra Adrastus declinet. Itaque deinceps in ipso bello deerit bellum. Inter nuces putidas collocare se debebit virtus &sapientia. Belligerabit una perfidia, proditio, parricidium. Nos ipsos, quae inde consequentur, mala, & non immerito prement utpote quibus sacinorum facinorosissimum assensu videbatur suo roborandum. Ego itaque sic existimo, recte ad Adrastum proditorem remitti, non quia id rex

425쪽

gya FRANCISCI FENELONII .

Graeciaque , in quarum oculis omnia gerimus , merentur eo, quod suasi, exemplo edoceri; unda praeclare de nobis sentient. Pietas scilicet, quam nobis, eamque maiorem debemus Superis, iubet esse a perfidia alienos. Reducitur ergo Dioscorus. Cohorruit Adrastus

viso discrimine, in quo fuisset ; simul hostium

suorum nobilissimam voluntatem obstupuit. MOn strum enim improbitati est virtus sine ineo. Misrabatur et si invitus,' quod tanta videbat laude ctum; ceterum laudare non sustinuit. Faciebat tam ingenuum facinus, ut cum rubore recogno sceret, quidquid ante hoc tempus cum fraude, &crudeliter gesserat. Utque conabatur illustrem hanc laudem faederatorum Principum atterere illa cum meminerat iisdem vitam suam debere, erubuit videri ingratus. At cito occallent ad honesti stirpulos depravati animi. Igitur Adrastus, latitis & cum quotidiano incremento ex castris hostium manante fama rectu factorum, rem illustrem contra illos moliri, praequam aliud, necessarium duxit. Ut autem nihil gerere didicerat ex disciplina virtutis; ita armorum denique auxilio fructum non spernendum comparare decrevit. Festinabat ergo pranium. Aderat certamini decreta dies : cum Telemaachus sub ipsa aurorae initia expeditus somno, cuinxamque & industriam praeveniens veterrimorum in exercitu, duces copiarum ad consueta munia iexcivit. Iamque galeae iubar, suentibus cristis commode distractum dissipatumque, obibat herois caput. Iamque lorica ab humeris fulgore diffuso multabat temere incurrentes aspectus; & Vulca

426쪽

niae artis prodigio, scuto, praetςr suum decus, tu'men ex Rigide, quae in eo latebat, accesserat. At tera manu librabat hastam ; altera ostendebat oe cupandos locos. Minerva divinos ignes amaverat oculis, ori alacrem dominantis habitum & prae- sagum victolitae. Procedit. Reges, non aetatis, non amplitudinis suae iam memores, sequebantur dece cientes nimii um altiori virtuti, qua se quisque sentie Dat trahi. Hebescebant tum inv1diae & aemulationis aculei. Dominabatur in omnes, quem non sentientem Minerva ducebat manu. Nulla in eo aut agendi importunitas, aut inconsulta festinatio. Lenis erat, tranquillus vultu & animo, patiens me consilii, & prudens utiliter sequendi eius rom- , plus deinde ac providus, attentusque ad necessitates etiam multo post futuras; reddens denique singula temporibus suis. Ad oirania abunde prae- 'sentis animi ipse turbabat neminem : excusabat errores : emendabat, quae acta perperam: eaque praeveniens, quae vexationi poterant esse, nec extingens quidquam Stra vires, excitabat in omnium animis inpenuam in se fiduciam. Negotia dabat

simplicissimis verbis, & non Ghie significantibus

imperata. Utque rectissis instrueret iacturos, nun- quam omittebat ea repetere. Indicium capiebat ex oculas, num rite percepissent agenda. Familiari deinde sermone eos iubebat enunciare, quo sensu verba imperantis, caputque rei imperatae qccepis1ent. Huc ratione ubi satis exploravit sicultatem peracturi opus, eidemque rationem illius persua. sit . ut maiores adderet animos, non abs se dimisit

prius, quam quoquo modo ille intelligerer,multum aestimationis & spei in opera sua li duce poni. Ita

s sectum

427쪽

394 FRANCISCI VENELONII

Chium, ut quicunque ab eo mittebatur in opus, mira arderet cupiditate, gratiam imperantis rite imperata praestando ineundi. Ceterum dimittebantur, liberi metu , culpae ipsis fore sinistros eventus : Omnia quippe excusabat, quidquid aut

voluntate aut pravo animo non erat male gestum.

Quae oculis nostris coeli plaga videtur terrarum orbi coniungi, igneum ruborem ex primo solis fulgore susceperat; eoque accensum pelagus longe lateque collucebat. Quanta continens excur rebat ad mare, viri S, armis, equis, curribusque movebatur offusa. Miscebat aures incertus fremitus , qualem procella commotae abyssus aquarum edunt. Itaque armorum inhorrescente strepitu,

bellIque appropinquantis formidoloso apparatu Mars egeratam rabiem dispensare animis. Cuspides hastatum surgentium speeiem toro campo reddebant stipatae segetis & iam maturae ad falcem.

Conabantur elati pulveres nubem, terrarum, caelique prospiciendi copiam magis ac magis attenuantem. Consternatio, terror, caedes, barbara mors paullatim assiabat ordines utriusque exercitus.

Ubi prima tela emissa in hostem, Telemachus habitu pie supplicis: Vides, inquit, Deorum hominumque Pater, Omnipotens Iupiter, esse in partibus nostris iustam causam, pacis insuper quaesitae industriam. Pugnamus)nviti. Liceat uti. nam parcere humano sanguinii Sed neque hostem odimus, quantumvis crudelem, insidiosum, foedifragum. UtriuSque eausam perpende, iudica Iubes mori y In manu tua vitae nostrae,-mortisque arbitrium. Iubes Hesperiam liberam, tyrannidem fractam & iugulatam esse Θ Tua unius virtute, &

428쪽

TELEMACHUS. LIB. XX. 39s

eius, quam tute genuisti, sapientia illam libera bimus; hanc frangemus. Decus victoriae uni de

bebimus tibi; quippe sortes discriminum libranti

cx aequo. Causam tuam hisce armis defendimus' Adrastus, quoniam tu iustus & aequus es, non tam noster, quam hostis tuus est. Ante occasum istius lucis causa tua si vincet, Hecatomben arae tuae accipient.

His dictis ad pugnam eruditos, ct ex ardore ineundi cursus spumantes equos, qua densissimissabant hostium, incitavit. Protinusque in Locrensem quendam incidit. Periander erat, Leonis pelle terribilis, interfecti sua ipsius manu, cum peragraret Ciliciam. Clavam gestabat, illi Herculis nihil magnitudine, nihil nocendi terrore inseriorem. Habitus corporis procerus & robustus ; qualem fere in coeli oppugnatoribus sormidarunt Dii. Is

. Ut primum Telemachum aspexit, contemptu mollioris elegantiorisque aetatis eius: Et recte tu quidem iuvencule, inquit, dubiam nobis palmam reddis discriminis. I, tenelle, genitoris sinu te inter Umbras conde. Inter haec probra clavam crebris nodis asperatam sustulerat, non pondere tantum, sed radiis etiam ferreis aucturam cladem. Arboris nauticae speciem maxime faciebat porrecta in altum. Pavabant Omnes ad futurum imam ; quem tum quidem unius minitabatur cervicibus Tele machi. At iuvenis commode librato corpore inci dentem illam effugiens Periandrum ea celeritate occupat, qua maiore nec aquila per auras ruit. Delapsa clava rotam currus contrivit proximi ab eo, quo Telemachus vehebatur.

429쪽

Ιnterea Periandri guttur transfixerat spiculo. Secuta vis ingens cruoris vocem oppressit. Equi feroces aestu, ut sensere ab ossicio fluentem renoris manum, habenasque i laxatas temere labi per colla, ultro citroque serebantur impetu. Labebatur e curru recusabant lucem clausi oculi: Ostotum deforme, & alienum a se, pallor morientis invaserat. Miserabatur infelicem Telemachus, pelleque leonis & clava servatis argumento victoriae, corpus interfecti servis demandavit cu

randum.

Tam prosperis rebus auctior animi, ecepit ipsum Adrastum in conserta multitudine expetere, caeso, dum huic voluntati insistit, ingenti hostium numero. Fuere inter eos praecipui, Hyleus, quem

vehebant biiuges, in vasti Aufidi vallibus adulti, solis equos imitantes proximh: Demoleon, Erygi quondam inter Siculos clarissimo pugna caestuum paulo inferior: hospes & amicus in Hesperiain ad interficiendum Cacum proficiscentis Herculis,

Crantor : porro Menecrates Ρolluci dexteritate

luctandi facturus invidiam: Hippocoon quoque. Salassus, modum, quem in gubernandis equis Castor adhibuit, secutus: Dehinc, ingens inter eos, qui insectantur feras, nomen , Eurimedes , qui perpetuo pulchreque sordidus cruore ex ursis aprisque, quos in nivalibus Apennini iugis sternebat, adeo fertur Dianae placuisse, ut ex eadem ipsa didicerit recte sagittis uti. His Nicostratum addidit victorem gigantis, in Gargana rupe infesti flammis prorumpentibus ex ore: Eleantum denique Pholoes, ex Liride fluvio adolescentulae,

nuptiis initiandum. Natus

430쪽

TELEMACHUS. LIB. XX. 397

Natus erat ad ripas illius fluminis alatus se PenS , quem interempturum Pholoen oraculum praedixerat. Patre ergo pollicito, futuro liberatori suo sponsam fore, Eleantus amore virginis ad p rimendum monstrum se Obtulit tam prospero rei successu, quam nullo victoriae usu. Quippe dum Pholoe adornandis nuptiis addicit iucundum oti-om ; dum uritur Eleanti absentia : docetur tristi-hus nunciis, secutum Adrasti arma crudeli fato Concessisse. Ex quo illa vicinas patrio flumini sylvas montesque implere gemitu : inundari fletur evellere dignum amandi illicium, comam: Omittere, Virgineis manibus opus, texendos insertas osculos: inclamare crudele coelum: non die, non nocte vacare vel acerbis lacrymis vel dolore; adeo, ut accedente supplici genitoris voce tanto eam moerori eximere Dii decreverint. Oh serum, magna copia effusum, derepente mutata in fontem est, qui alveum fluminis subiens, liquorem suum aquis miscet inter Deos constituti genitoris, adhue acerbum gustu, & delabentem per ripas, nee graminibus, nec umbris unquam iucundas, nisi quas' tristes cypressi proiiciunt. Interea Adrastus audiens, Telemachi sermidinem latius manare inter suos, summa voluntate

studioque hunc sibi depoposcit adversarium ; quem

non dubitabat ut aetate, ita etiam dimicatione futurum inferiorem. Erant circii regem triginta Daunii robore, dextexitate audaciaque insignes inter caeteros. His spes facta opimi praemii, si Telemachum, utcunque sors ferret, in pugna occiderent. Et hercle si initio discriminis rex incidisset in aemulum, dsiecta tua manus se

SEARCH

MENU NAVIGATION