Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

38 FRANCIS I FENELONII

raras adulatione spestifero discentium malo) depravarunt, quibus tradebatur in disciplinam. Regnandi licentia iuxta, ac sortis quaeque illi

annuentis corruptus obsequio, existimavit nihil esse quantumvis Iniqua & impotensius desideranti Opponendum. Momenti unius mora, si quae inliciebatur, iram eius accendit; neque tunc petebata ratione consilium, sed quasi amens ferebatur. Superbiae furor abiecerat eum ad vilitatem, quam in brutis vel contemnimus vel formidamus; quasque

debebat naturae beneficio, bonitas & sana ratio puncto temporis destituebant impotentem. Quid Θquod servi, quorum alioquin eminebat in Regem fides, & ipsi cogebantur aufugcre, illis tantum PeIseverare ausis, quos nesandum inhonestissimis cupiditatibus adulandi obsequium a furentis impetu praestabat immunes. Quae res secit, ut semper, quae verE & maxime repugnabant saluti, eligeret; viris optimis eo detnique adduius, ut tantam

agendi vecordiam aversarentur.

Ille quidem effuse in se fluentem hostium multitudinem non sortius minus, quod diutius sustinuit. Ad ultimum tamen impar temeritas occidit. Vidi hisce oculis pereuntem Sagitta pectus eius transfixerat excussa Phoenicis manu. Itaque dimissis habenis, quibus se trahentes equos moderabatur, e curru infra pedes equorum suorum praeceps ruit. Confestim ex Cypro miles cadaveri gladio caput dempsit, crinibusque raptum uniri

versis victoribus velut in triumpho spectandum exhibuit Haerebit me hercle, quamdiu reminisci dabitur, intimis medullis affixa species, quam a cervicibus revulsi

72쪽

TELEMACHUS. LIB. II. ' 3s, revulsi capitis aspectus impressit. Ut manabat cruore & saniel ut oculi clausi & offusa caliginei vultus pallore deformatus, labia distorta,& quasi

incoeptum verbum Ade hiantiat ut in exanimato corpore adhuc perseverabat immanis gestuum serocial Nunquam sane haec horroris plena imago meos oculos iugiet. Et si astra mihi concesserine potiri regno, tam miserabilis exitii spectator &testis identidem admonebor : Tantum imperandi merito, tantum felicitati potentiae suae reges detrahere, quantum imperio sanae rationis. Alii miserum hominem, qui destinatus in incrementum publicae salutis, ab una destruendae eius licentia potestatis sitae argumentum petit.

TELEMACHUS

LIBER III.

TAnta loquentis Telemachi sapient;a Deam

admirationi immerserat. Omnium maxime probabat, nihil celare iuvenem, quae seu immaturitate consilii peccaverat, seu eorum, quae Mentor olim suasit, neglectu. Vulgo quippe maioris & praestantis animi specimen erat accusare se, & quod videbatur) cut inconsulte gestis consulte, moderateque agendorum rudimentum eli-Cere. Unde illa : perge, amabo. Fac intelligam ex te, quemadmodum ex AEgypto evaseris, atque hoc, tam cauto rerum, amico Mentorem aspiciebat) post gravissimas iamiram eius acerbitis dolendi causas denuo sis auctus. Hic Telemachus instaurato sermone: Cum numero multis partibus

73쪽

inferiores essent, quorum probitas & fides in B

choridem perseverabat, cedendum erat multitudini ; utique cum occiso rege desiderarent, quem sequerentur. Imperii insignia Thermuti data. Phoenices iunm cum Rege novo amicitia, reddi.tisque ab eo omnibus, quos sive Sesostris, sivo Bochoris exceperat , eum Cyprio milite reve tuntur. Ego, habitus quasi ex eadem gente, dimittebar ex vinculis, unaque eum reliquis imponebar navi, verissima spe animum, ex quo dissi erat,

repetente.

Iamque vela propitium a puppi ventum conc perant et Sublatis anchoris eve erati crebro re morum impetu fluctus concitabantur in spumas rtenebant altum provecta navigia; crescebatque nautarum elamor, qualem re bene gesta solemus edere. Auserebantur E conspectu littora, in planitiem paulatim montium iuga decrescebant; quaeque versari ob oculos coepere, aut pontuS,aut aether erant : Cum oriens Phoebus quasi Scintillantem, superbumque flammis apparatum videbatur ex undiS admovere, ae quod nescio pretium speciemve auri montium culminibus, quae nondum Horigon absorpserat, aspergere. Ex reliqua sceli facie, quae caerulea erat, caligini non nihil favens, omninabantur,placidum mare navigantibus fore. Quanquam autem saluti mihi fuerat, pro Phoeniee haberi, tamen in omnium, quibuscum eram, ΡhCenteum ignoratione versabar. Narbal praeerat navigio, quod iussus eram conscendere. Ille nomen &patriam scire volens, cuius in Phoenicia oppidi civisessium, interrogat. Negabam me Phoenicem esse, sed ab AEgyptiis,cum Tyria navi veherer,interceptum.

74쪽

Apud eos perrexi) re quasi vera hostis detinebar in custodia, sintque mihi & diuturnae molestiae &ab ea libertatis causa Phoenicis nomen. Cuias igitur essem, rogatus; Telemachus sum, dixi, Uly sis, cui subiecta vel est,uel erat Ithaca Graecorum, filius. Populatorum Troiae nemini claritudine Dominis decessit genitor. Sed adhuc Deorum voluntate arcetur h patria. Terra marique perquirebam : at in calamitatem eius incidi. En lhominem, in quem incumbunt omnia fortunae OGia, a qua tamen nihil praeter unum conspectum Pariis meorumque essi agito.

Praesectus stupere, me intueri, arbitrasque, senescio quid in me observare, a Diis solis, nec quibusque hominibus solitum dari. Erat illi tam 1 vulgo quam a simulationis arte remotum ingenium. Itaque tactus dolore meo familiarius coepit mecum agere; Deorum instinctu, credo, ut, quod gravissimum impendebat capiti meo periculum reiiceret. Quae tu mihi,Telemache, aiebat, suspecta non habeo; sed nec habere potuerim unquam. Id lenitas , id virtus prohibent, quas luculentos

restes ore tuo circumfers. Ιmo, quos adhuc amavi

Deos, favere tibi sentio, velle que, ut in Narbale habeas patrem. En salubre consilium, quod gratis dabo, nisi celari quod velim. Securum ego iube-ham esse, asseverans facillimum mihi, rebus, quae mihi committerentur, praestare silentium. Etsi

Parum aetate, plurimum tamen me processisse consuetudine tum ab aliorum conscientia removendi interiora mea, tum maximE quocunque titulo foras non egerendi cognitioni meae impertita. Eo deinde percontante, quemadmodum ita tenerosia si s annos

75쪽

42 FRANCIS I FENELONII

annos hae virtute instruxerim asserenteque, fore sibi pergratum intelligere, qua ratione tacendi artem, illud sapienter vivendi rudimentum, illud unicum ornandi animi subsidium , perdidicerim; hunc in modum respondi: Ulyssem, cum Troianae expeditioni se accingeret , sinu me ulnisque excepisse narrant, colloque tenerrime admotum, quanquam infantem, ita compellasse : Utinam nunc ultimo te, natae, videami utinam, quod vix coepere, stamen vitae tuae atrae Sorores inciderent, neque aliter quam recenSorti flosculi aetatulam secarenti utinam sive hostes mei sive inimici te, inspectante genitore, praesente genitrice dilaniarent in frusta, siquando futurum Astra praeviderent, ut a patris virtute degenerest Filium meum vobis, amici, nam ct hos alloquebatur) filium tantopere dilectum trado. Infantiam eius curate. Ρrocul, si me amatis, procul h puero assentationis pestem reiicite. Discat ex vobis triumphare de se ipso. Tenello arborum generi similis est, quod ne desectat, dum adolescere incipit, sectitur. Ρrae reliquis illud, obsecro, quod iustitiam, quod beneficentiam, quod candorem, quod

fidem arcanorum ingenerare tenello animo possit, ne intermittite. Neque enim aut mendax meretur Vivere, aut arcani proditor imperare. Propterea id refero, quia magna omnibus cura fuit paterna documenta mihi inculcandi; eaque adeo non leviter insedere animo, ut postea nihil aeque ac Ulys sis praecepta memoria frequentaret. Neque amici, quibus me parens crediderat, clim aetas pareretur, segniter discipulum usu tacendi secreta exercuero.

Illi longe adhuc infra ephebos balbutienti dolo-

76쪽

TELEMACHUS. LIB. III. 3Tem impertire, quem ex praesenti, & matri obtemeritatem magno numero ambientium nuptias imminente, periculo coneepi sient; illi ex eo iani tempore mecum agere, quasi cum phtente rationis, & cui omnia tuto committi queant; consultabant me pretesente de resus gravissimis: exponebant, quo consilio decrevissent submovere procos. Ego, cum fidei meae tantum viderem credi, gestiebam verissimo gaudio, neque dubitabam, iam firmam, & grandibus maturam rebus mihi aetatem esse. Nec perverse utebar hominum in me fiduciΦ- Taciturnitatis leges ea religione colebam, ut ne verbum secretorum damno unquam hoc ore exciderit. Equidem qui genitrici molesti ob amores erant, non semel nec leviter tentabant rude silentium ea spe, proditum iri a me, si quid paulo maioris momenti pueriles hosce vel oculos vel aures advertisset. Sed elusi operam ea dexteritate, ut respondendo nec vitium veritati, nec palam sace-

xem, quae celarς oportuit. - , .

Hactenus ego. Tum Nauarchus : quae sit Phoenicum potentia, factu coniectabis, Telemache. Classes habent finitimis terribiles ; protractis ad ipsas Herculis columnas mercimoniis adeo quaestuosi, ut nec illustrissimis felicissitasque gentibus debeant invidere. Sesostris ipse quantus Rexi ) eos mari nunquam vicit, terest non sine maxima sua vexatione & quanquam Asiae domitore inducto exercitu. Tributum imperavit, sed nobis recusantibus oppido caducum. Rerum, copiarumque abundantia, qtue Tyrios beabat, ordinem nec diu nec leviter tulit. Excusso servitutis iugo ad libertatem reditum est. Bellum, quod Sese

77쪽

Sesostris propterea nobis faciebat, sata prohibebant finire. Et profecto nulla erat eclamitas, quam amolientibus iugum facultas virium eius & maxime consiliorum, inserre non potuisset. At extincto patre ubi ad filium devolutae res sunt, plumbeum sani & ad sapientiam nihil eruditum hominem, rectὰ statuimus,lieere nobis iam esse vacuis metu. Neque deinceps AEgyptii agros nostros intravere cum armis, ut revocarent ad obedientiam. Quid Zquod nos vocare in auxilium adversus impium &erudeliter imperantem Regem debuerunt. Modb hostes eorum, nunc liberatores sumuS. Quantum inde libertati nostrae decus, quanta opulentae Plic

niciae glorial Versim enim quibus libertatem suam AEgyptus debet, servimus ipsi miseram servitutem. Ε1h 1anε Telemache, quod metuas, in Pygmalionis, qui

nobis imperat, ne inseraris manus. Etiamnum illae 'Sichael eruo re sordent, quem ex matrimonio eum Didone Sorore affinem habuit. Didonem facta mariti caede desiderium vindiflae cum classe Tyro abstriixit, plerisque, quos virtutis amor ibbertatisque trahebat, prosequentibus viduam. Illa oram Africae nobilitavit condita urbe, quam Carthaginem vocant, magnificentiae illustrissimum exemplum. Interim Pygmalioni calamitatem de subditorum invidiam infinita rerum cupiditas, qua lucensus est, magis magisque cumulat. Divbtias habere crimini civibus ducitur. Diffidentit de suspicionibus tyrannum implet opum esuries &humanitate paulatim exuit. Odit divites paupe

res meruit.

. Sed longe graviori scelere se ex Tyriis censen-

78쪽

tur obstringere, qui virtuti student. Pro certo lenim ponit, iniquum & tot nefasta perpetrantem bovis intolerabilem esse. Damnat scelestum probitas, cui gravissimh irascitur. Nihil est, quod

non agitet, non perturbet, non torqueat miserum.

Ad umbram suam trepidat, per diem vigilanter anxius, per noctem anxie vigil. Et nescio, maioribusne ludibriis Dii cumulent, an divitiis, quibus uti non audet. Moratur omnino felicitatem eius, quod anhelat felix esse. Dolet vel obulo the-1auros minuere, nive tantillo careat , nunquam desinit vereri. Augere sua cum assiictu curat. conspectum hominum sustinere putas 3 in O in infimis aedium suarum partibus, remotis arbitris, litarius, squallens & assiictus torpet. Sunt, quos cognatos regis appellamus. Sed neque ipsi assistere lateri audent, ne affines eius suspicionibus sint.1mmane praesidium cum serro , harusque colloca tum ad fores palatii exasperat adeundi copiam. Triginta on4nino cubicula sunt, non pluribus spadin locis, sed contigua, mutuoque introrsum traniatu. Singulorum aditus obices sex muniunt magnae molis, & ex sestro. His velut domesticis carceribus ab consuetudine hominum & forensi luee se prohibet. In quonam illorum pernoctet, semper

incertum ; affirmantque nunquam duas noctes continuas in eodem cubiculo versari insidiarum metu. Ignorat, quid animi iucunda remissio, quid hae iucundior amicitia. Admonitus, ut ingrediatur dulce otium, illud sentit longius divertere ab animo. Ad terrorem igneicunt recedentes sub fronte & omnium angulorum exploratores oculi.

Rumusculos quoscunque levissimos excipit patulis

79쪽

46 FRANCISCI FENELONII

auribus, totaque mente complectitur. Pallore deformis, macie torridus, atras & mordaces curas describit in ruinis, nunquam rugas exuentiS Uul-tsis. Tacet suppressa voce: suspirat miserabiles questus ab imo trahens, nec par premendis doloribus, quibus attrita viscera dilaniantur. - Fastidit euriosissimo artificio apparatas epulas. Ipsos adeo, quos procreavit liberos, aliaS firmamenta paternae spei, causas facit metuendi sibi; odioque capitali prosequitur. Habuere adhucdum momenta singula, quae Vixit, metus & terrores suos. Violentiae scilicet impetu salutem suam firmat; opprimiqua, a quibus timet opprimi. Adeo vecors & a sanae rationis disciplina est remotus, ut non intelligat crudelitatem, nunc unicum auxilium salutis suae, funestam olim sibi fore. Erunt denique ex purpuratis, qui aeque male Ominantes sibi, maturabunt monstrum istuc h natura amoliri. Ego vero Deos timeo. Fixum est, quem dedere mihi Regem, quidquid denique futurum sit, nunquam destituere. Satius est, me iubente ipso, quam ipsum ine aut caedem inserente, aut non Prohibente, iugulari. Tu porro Telemache, illud inprimis cave, ne resciscar Ulysiem genitorem tuum esse. Alioqui abripieris in vincula, tyrannum alliciente spe, Ulyssem, cum revertetur ad suos, magni libertatem tuam empturum. Tyrum appulsus egi ex Narbalis consilio. Comapertoque, Verum dixisse, tota ingenii facultate non poteram assequi, qua ratione quis in calamitatem,

qualis ipsa mihi Pygmalionis videbatur, se possit

devolvere.

Obstupefactus tam luctuoso tamque insolenti

80쪽

. - . ι

spectaculo, cogitare coepi: Homo iste eo contulit omnem Operam, ut felix, ut beatus esset. Id cen-

fuit assequendum congestis opibus, &, cui leges nemo ausit definire, potentia. Possidet, quidquid valet, ut possideat, desiderio complecti. Atqui ex ipsis trisce felicitatis adiumentis infelix est. Mutet aulam suam cum pascuis, ex quibus ego non evasi pridem; nae ipse perinde atque ego aget prosperer dediscet dolere & aegrotare animo : fruetur deliciis, quas sine noxa Dii indulserunt ruri: non serrum, non Venena metuet: amabit homines, amabiturque. Non erit tum quidem in hac lauta aliaque bene aucta, ceterum quia ea veretur uti, luto nihil meliori sorte. At erit cum libertate, lectIsque ex agro fructibus: nunquam vetii premetur inopia. Crediderim miserum illum agere, quae libent ipsi. Veriam obedienter duntaxat facit, quae libent effrenatae suae cupidini. Iam avaritia, iam metu, iam suspicionibus abripitur. Imperio videtur coercere

homines; at ipse rebellis, ipse indomitus sibi est,

tot carnificum & tyrannorum mancipium, quor effraenatis appetentiis Occupatur, ' λ Haec ego mecum de Pygmalione, quem tamen non videram. Nulla quippe eius videndi cuiquam dabatur copia. Ρraealtae duntaxat turres illae ariamatis, qui in praesidium sunt, diu noctuque stipantibus ad intuentium formidinem spectabiles erant, infeliae custodia Regis sponte & miserabiliter ea. Ptivi ; utpote quibus se, curasque suas sopes continebat inclusas. Reputabam mecum , Tyrius iste&ignobilis tenebrio quhm diversus ab illustrissimo Sesostre esset, qui tam facilis animo, accessu affatu tam cognoscendae peregrinitatis avidus,

SEARCH

MENU NAVIGATION