Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

di I FRANCISCI FENELONII

Illud omittendum, non pidem cordi fuisse homines aetate forentes, in quibus eruditionis & gloriae vigebat desiderium. Me certe protinus eximia charitate est amplexus. Libros, assiicto solatium, dedit. Filii etiam compellatione in me auxit fiduciam. Ego vero saepius ad ipsum: Pater, aiebam, Dii non nullam misericordiam mihi impertivEre. Ablati Mentoris in te fidem, in te praesidium reddiderunt. Neque ego virum illum Deorum spiritu dubito valuisse. Orphoi certe, Linive imaginem praeserebat.

memoria mihi pronuntiabat, quos eomposuerati modos. Aliosque tradidit haud ita paucos, qui ex optimorum poetarum vena propitiis Musis fluxerant. Simul atque longa & insoliti candoris tunica indutus ebur lyrae sollicitabat manu, exciri tygres, ursi properare, Leones aceurrere, adulari, Pede demuleere lingua : proslire e nemoribus Satyri,S iueundo saltu coronare. Ipse a eo arbores moveri visae; positaque asperitate ad numerorum suavitatem peme avidius imminere. Deorum magnitudo & excellentia erant, quae eelebrabadeantu. Alths illustrium virorum sortitudo perso nare iussa, atque eos demum sapere, qui voluptati

gloriam anteponerent. Frequenter hortabatur, animum erigerem, ne

Ulysii defuturos Deos, nee Ulyssis filio. Ad ultismum asseverabat etiam , futurum per me , ut

i quod factum ab Apolline) Musas gregibus discant

pastores coniungere.

Iupiter, inquit, occupato ad aureae lucis detrimentum fulminibus caelo Appollinem offenderat reum iste auctores sulminum Cyelopes telo confuci

62쪽

TELEMACHUS. LIB. II. as uit, doloris sui opportunam victimam. Extempl4

vacare turbinibus ignium, flammartimque procel- Iis 2Ema; ces re horror malleorum, quibus as-flictis ad ineudem impressie telluris visceribus ea, Vernae, pelagique profunda remugiebant. Rubigine squaltere ferrum, pera in scabiem incidere,

qua illa vendicare poliendi industrii Cyclopes

consueverant. Ergo ex fumigantis ossicinae suae saucibus prosilit Mulciber; quanquam rigentibus altero pede nervis, turbulente in Olympum elu.ctatur. Pulvere ac sudore perfusus adit conscripta Numina: gravissimis querelis omnium aures Obtundit. Indignitate rei commovetur Iupiter: proseribitur reus: Apollo in terras detruditur. Hae. 4ebat, quo vehebatur, excusso rectore currus, sponte omissis destinatis cursibus, quibus dies &noctes , stataeque vices temporum demensae. Extinctum vetustum decus, radii. Tam subitare- Tum mutatione compulsus Apollo, dignitatem Numinis eum pastoris habitu, aeterna Iovis palatia cum Admeti caula mutavit; pascendoque pecori eius deinceps intentus, ludebat fistula. Nemo p storum fuit, quem non traxerit ad sontis liquidi, multaque ulmorum amoenitate inumbrati, margines cupido cantus eius audiendi. Atque illi adhue feram agrestemqu e sitam ducebant, quique gre-gm agere, lanam desecare, exprimere lac & ex-

Pressum cogere noverat, Omnes ruris artes crede

batur exhausisse. Quaedam etiam eremi asperitas

omnem agrum invaserat.

Igitur Apollo, quae simplicem ruri vitam expetibilem quoque facerent, incolas edocere non distulit. Nunc norum pulcrupitudinem, nunc odorum

63쪽

praestantiam, quarum altera Veris dignitatem, altera delicias adiuvaret nunc enascentes ad mollienda euntinm vestigia herbas canebat. Quanta aestivos dies exciperet iucunditas noctium, quae lenes Zephyros, quae dulces e caelo rores sillogaestu fatigatis hominibus, istos vapore solis arentibus terris solatium) adveherent, memorabat. Alias pomorum pretia, quae Autumnus mercedi parturit agrestis industriae, alilis brumale otium extollebat, quod consuetis ad focos saltibus iuventus tolerabiliter petulans agit. Sylvestres denique umbras illustrabat cantu, quae montium iugis vallibusque incubantes, nocturnam interdiu scenam protrahunt, Maeandro licentius oberrantibus rivis, atque ridenti prato liquidum spectaculum infundentibus. Atque ita quhm belle ruri vivere liceat ad simplicis naturae oblectamen-ita non rudem gustum asserentibus, ostendit. Et facile intellexere quantumlibet agrestes discipuli, ipsam adeo fistulam regum sceptris potiorem. Ingenuae Voluptates, quae auratas Principum aspernantur domos, commigrabant in humiles casas non singulae ,.sed per turmaS intrusae. Quocunque eastissimae gregum custodes tulerunt gradum: eas Amores, Risus, Gratiae, sequebantur. Dies singu-dos percurrere pastorum Hilaria. Una deinceps oblectatio aurium erat vel ex lepidissimis avium garritibus, vel quam aspirabant dulces Zephyrorum animae, moris arborum ramis leniter collu

nantes, vel quam susurri perennium & de petra

Cadentin m aquarum movebant, aut rusticanae Iuventutis moduli, clim sequebatur Apollinem, libenigne obviis Musis inspirati. Ille porro evaemula

64쪽

TELEMACHUL LIB. II et r

aemula currendi velocitate palmam , ille damas cervosque iaculis insectando sylvestrem referre praedam docuit. Iamque adeo super his Deorum invidia tentari coeperat, amplitudinem suam, quantalibet pollerent in astris, novo vivendi instituto inferiorem ducentium. Itaque, ne mortalibus Olympus vilesceret, revocatus ab exilio Phoebus

ordinem suum recuperavit.

Ex quibus tu quidem, mi fili, quoniam urgeris Apollinis fato, quid agendum tibi, intelliges. Agelsolitudinem solitudini detrahe. Fac etiam deserta emicent in florem, & discant gignere sterilia. Fac, audiant, qui praesunt gregibus, quhm non inanes sint, in aures absque discordia influentes numeri; mitiga efferatos animos: proposita Virtutis pulchritudine trahe. sentiant per te, quhm non iniu- eundum, imo quhm beatum sit gustare voluptates innoxias, solitudini domesticas, ruri sempiternas. Erit, mi fili, erit, cum debilitatus aegritudine, cum laceratus miserabilibus curis, quibus fata reserΩ-re Ρurpuram, deflebis agrestis vitae, quam damnas modo, iacturam in magnifico & superbo solio. Haec eloeutus fistulam mihi tradidit, cuius ea suit, cum inflaretur, suavitas, ut, quia multiplieati

repercussis montibus soni latius se diffundebant;

mox e finitimis pascuis alliceret, qui novum Mu. sicum circumstitere. Erat Divina quaedam vocis meae concentio. Arcani quoque impetus incessebant quibusvelut alienatus animus ad praedieandam amabilis naturae in agros & pascua beneficentiam

incitabatur. Diem integrum & noctem multam oeAcupabant coniunitie nostrae omnium voces. Caulae

gregisque obliti, quasi stupor quidam suspendisset

65쪽

mentem, in eodem vestigio haerentes me stipabant, eum erudirentur cantu. Desertum in deserto abesse credidisses ; abstersaque feritate aliam plana eamque iucundissimam faciem illi loci induerant, ab incolarum iam clementibus ingeniis quasi mi

tescente terra.

Inter haec saepius itum una eum victimis ad Apollinis templum , in quo Thermosiris Sacem dotio fungebatur. Procedebant lauro redimiticomites. Sequebantur ex iisdem pascuis puellae, quae cingentibos floribsis, saltuque hilares muneribus onerabant verticem, quae Numini voverant. his peractis ad apricum celebrata sacrificiorum solennia. Inter convivantium cupedias suere caprarum oviumque uberibus manu nostra expres sum Lac , ex pomis dactyli, ficus, uvae, & ipsae recens 1 nobis lectae. Accumbentibus torum cespites praebebant, umbram multa fronde arbores , alii quam illa, quae ab Regum, auro convestitis, laquearibus proiicitur, gratiorem lForth Leo urgente atroci inedia in gregem meum sese ferocius immiserat. Ea res splendorem famae, qua in agresti gente magnus caeperam haberi, omnibus numeris absolvit. Quippe ingentem stragem ineunti fortius, quirin ab armis turius s virga enim mihi erat vix cogendae capellae sussiciens) occurrebam. Ille fluentem collo iubam suo xigere, renidere efferatis dentibus, parare ungues, aridis aestuque accensis saucibus immane dehisee-- re. Fulgurabant oculi, velut cruore suffuso, flam- Hue terribiles. Flagellabat iam hoc iam alterum latus protenti, & impetu atroci retorta cauda.

Aggressus hostem in terram afflixi, conficiendus l

iane, l

66쪽

sane, itursisque in frusta, nisi lorica, qua ex pasto-xum in AEgypto more induebar, obstitisset diseepturo. Ter deiectus, ter restaurato furore insiliit tanta atrocithte sublati fremitus, ut nemora compleret. Tandem coactum in lacertos, praeclusis faucibus . oppressi; monueruntque testes relatae

victoriae, socii, ut interfecti aded terribilis & animalis & adversarii exuviis insolito pugnandi ge- .

Dere nobilitatos artus operirem.

Non continuere solitudinis ambitu sese, quae gesseram. Omnem regionem . Egypti, deinde Sesostris etiam palatium fama pervasit tanti facinoris, & emendatae, meo tum exemplo tum magisterio, ruri disciplime. Comperto itaque Rex , alterum captivorum siti crediderat in Phoenicum aetatem auream induxisse sterilibus et humanum cultum prope respuentibus locis, accersiri me iussit. AHeiebant Regalem animur' moduli, & quidquid ad instituendas mentes hominum facit. Adsum raucior: placeo. Atque ille intelligens, se circumventum Metophis avaritit, eum aeternis tenebris vinculisque mandatum privavit omnibus, quae possidebat per se eius. Et, quam male, inquit, est imperantibus i quoties veritas sallit eorum vel apertos oculosi videlicet h latere sunt, qui illam reiiciunt a Ρrincipis aditu, qui ex ipsa orationis, qua utuntur ad Reges, vanitate aucupantur Renus; qui ita temperare didicerunt flammas ambitionis, ut boni publici studio videantur ardere; qui simu lant si se amari Regem, quamquam unam Regis ament, si largiatur, manum. Amant vero Z I modum captat gratiam blanditia, prodimur perfidia Mira deinde iacilitate conversus in mil statuit,

67쪽

34 FRANCISCI FENELONII

navibus instructum militibusque, in patriam remittere ad liberandam ex amantium manibus Penelopen. Iam parata classis erat, iam omissigceteris urgebamus abeundi propositum. Tune vero mecum admirabiles fortunae impetus perpendebam, subito revocantis ad fastigium, quos depressit infra ceteros. Iam sperare etiam audebam ex hac rerum varietate , genitorem post dissicillimos & tot annorum casus reversurum ad suos. Neque illud omisi, facere quoque fortunam posse, ut Mentorem recipiam, quanquam tum in extremas &ab hominum cognitione ferme remotas partes AEthiopiae abductum. Atat dum morulam solvendi facio, ut diligentius de illo rumores colligerem : Sesostris extrema aetate improviso fato extinguitur. Et hoc eri quod telam calami

tatum meapum retexuit. ι

Tanti , omnisque aetatis ac memoriae clarissimi Regis obitus totum imperium assiixit non ossicioso sed vero dolore, quemque nulla ratio videbatur posse abstergere. Domus nulla fuit , quae in Sesostre non desideriarat amicum vere bonum, rutorem praesentissimum, patrem. Viri aetate, sed tum moerore magis consecti, manus proiiciebant coelo, potius cum eiulatu quam gemitu: Nunquam,

ah l nunquam meliori domino AEgyptus paruit. Et quando, eheus quando parebit meliori 3 De-eest , o boni Superis decuit hominem talem aut

nunquam terr s dare, aut nurnquam auferre. Et

quid nos esse voluistis M signo Sesostri superstites 3 Despera patria iuniores suspirabanti patres nostri felices , quibus licuit Rege tam bono senescere. .Nos eheul illum duntaxat vidi

68쪽

TELEMACHUS. LIB. II. 3 S

mus, ut amissi eius acerbum desiderium relictos exhauriat. Ploratu, lamentisque & planctibus

Purpuratorum non dieS , non noctes vacavεre.

Ipsos quadraginta dies tractae exequiae, infinito 'longinquarum etiam gentium concursu celebratae. Omnium oculi supremum suneris obtutum, ima- 'ginem eius captabant animi. Neque pauci fuere, qui constituebant mori.' Ad doloris & iacturae incrementum accedebat Bochoridis, quem in spem regni susceperat, ingenium. Neque enim aut in peregrinos facilis, aut avidus litterarum fuit. Virtutem parvi ducebat, minoris gloriam. Indignum sceptro reddidit patriae magnitudinis excellentia. Voluptatibus innutritus , saginatusque, & compositus ad belluae ferociam, nullo loco humanum nomen habuit,

ratus, mortales reliquo S eius duntaxat causi animam accepisse, ideoque viliorem sua. Libidinem Explere, immensas opes, illam pecuniam paterna ct sanctissimi cura suturis necessitatibus praeparatam conficere, amigere subditum, iniquissimis iudiciis miserorum sanguinem exsorbere, adorare stolida placita vecordissimae iuventutis, quae stipabat latus eius, cum ignominia pulsis, quos tum aeras venerabiles effecerat, tum quod Sesostris sese iis commisisset: haec sere sunt, ad quae Bochoris

omni cogitatione serebatur. Non Rex, sed monstrum erat. Eaque res omnisus futuris subditis eius argumenta gemendi cumulavit. Et quanquam ob reverentiam paterni Nominis, universae AEgypto tam cari, tam sancti, ignavos & immanes filii mores tolerarent, exitio tamen obviam infelix ruit, recusante throno degenerem haeredem diu pati. C a Cete-

69쪽

36 FRANCISCI FENELONII

cetertim aspectum patriae mihi sperare deinceps haud licuit. Qua mare terras alluit, detinebar in custodia, turri inclusus ad Pelusium, unde ad meos rediturus fueram, nis Sesostris occidisset. Ea nempe fuit Metophis solertia, ut non libertati modo, sed Regis etiam gratiae fuerit restitutus. Igitur ut dolorem suum expleret ob defuncti Principis ostensam, cui ipsum obieci, eo perduxirrem, ut illa mihi decerneretur custodia. Ergo dies noctesque moerori datae. Thermo stridis vaticinia, divina ex specu responsa vanitatis, qua nocturnae imagines nobis illudunt, damnata. Iace bam incredibili quadam tristitia deiectus. Prospectus in mare dabatur, tactus infirme turri, in quaeram, advolvens. NaVes plerumque aspexi, maris intemperie agitatas , & forte perit ras ad rupem, cui turris incumbebat. Quibus in praesenti licet exitio palantibus tantum abest, ut eondoluerim, ut magis vicem, quam patie bantur , Inviderem, Aut quamprimum aci sati sui terminum, sic cogitabam aut in patriam perinvenient; eheul ad neutrum ego. , Dum animum istis impendo, dum inutili aegri tudine eonficior: ecce tibi oculos in nemus quoddam arbitrabar incidisse eminent um e navigiis

malorum. Tumebat opertum castasis mare, conincepto vento ; & quam numerari queat, frequentius everberatum reiectabat spumas. Obruebat maallapsa omni ex parte vocum coli sio. In littore incolarum multitudo erat; palantes alii, & disturrentes ad arma, alii velut in occursum conspectae elassis hostium effusi. Tyrii eam, Cypriique con flaverant; quae res oec ad momentum me fefelIir,

70쪽

ad rei nauticae notitiam experientist malorum sensim erudiente sortitis. Videbantur eminus prospectanti non eadem sentire, aut velle AEgyptii. Et sane haud dissiculter in eam cogitationem sum ingressus, imperandi vecordiam alienasse h Bo. chori de subditorum animos, seditionique ac intestino bello subiecisse sammam. Factum, ut pu gnam plenam sanguinis ac caedis ex alto spelia

verim. '

Iamque ope sua expositis, quae poposcerant, Peregrinarum gentium auxiliis Agyptii aucti, po-Pulares suos invadunt. Nimirum Regem isti se-Guebantur, qui sortiter excluso metu incitamento 1uis suit. Martem dixisses, aut Martis aemulum. Sanguinis rivi circiam dimicantem fluebant. Atricruoris spumae rotas quadrigae eius asperserant, per aggestos passim obtritorum, convulsorsimque Cadaverum cumulos aegre moliendas. Neque ille, quippe florentibus annis, ingenti & firmo corporis habitu, imperiosis denique & truculentὶs moribus, promicantem ex Oculis furorem, atque desperationem dissimulare potuit, praestanti equo non absimilis, cuius contumacia 1omantium operam fatigat. Inserebat eum in aperta discrimina fortitudo animi, ceterum quhm incauta, tam mode-Tandi non patiens. Nec erroris iam commissi damnum resarcire, nec mandata certa dare, nee quae instarent mala, noverat prospicere, nee m, tilis agere cum iis adeo, quibus carere non pote-πar. Quae quidem haud crimina suere minus boni ingenii squippe non fortiori animo, quam acriori mente pollebat sed simpliciter ei indulgentis mnae. Indolem quoque pueri probam, do queC a raras . ,

SEARCH

MENU NAVIGATION