장음표시 사용
431쪽
circumfudisset Telemachi vehiculo, ipso k fronte hostem adorso : dubium haud est, nulla sere opera fuisse conficiendum. At Minerva iisdem errorem obiecit. Quh tumulo cuidam se adiungit equitabilis planities, miscebatur frequens certamen; crediditque Adrastus se ibidem loci & videre S audire Tele- 'machum. Ρroperat: volat: ratum est, eius potari sanguine. At pro Telemacho Nestorem vidit, vacillante ob decrepitam aetatem manu tela quaedam temere & innoxia emittentem in hostes. Adrastus ergo concepto impetu Nestorem ibat perfossum; cum ad tuendum eum turma Pyliorum se obiicit. Tum vero vis incredibilis telorum emisia, offensa luee caliginem, quae fere existit a nubibus, offudit universo pugnantium agmini. Lugubris morientium clamor, armorumque corruentium inter dimicandum strepitus aurium usum turbaverat.
Cumulabat horribilis strages cadavera, passimque rivi sanguinis praecipitabant solo. Mars & Bellona, inter Furias cruento debacchantes habitu, iucunde inhaerebant immani spectaculo, assidue instaurantes rabiem, sub pugnandi exordium ii susam animis, atque ab iis ut infesta haec sunt mortalibus
Numina) magnanimam misericordiam, moderatam fortitudinem, pacatamque humanitatem procul auferenteS.
Philoctetes ipse, lentius adhuc progressias cum suis, sagittasque Herculis ferens manu, tum properabat in Nestoris auxilium. Contra Adrastus elim telis suis serire divinum hunc senem non posset, inde aversus, iisd em ingentem cladem Pyliis intulit. Iamque Etesiuim percusserat tam praepe-
432쪽
TELEMACHUS. LIB. XX. 399tem agilemque cursu, ut vix sabulum offenderet
vestigio, Eurotamque & Alpheum spatriae suae
sumina erant) summa vi agentes undas, celeritate Praeverteret. Ad pedes eius corruerat quoque Praeter venatu praestantem Hippolytum Hyla venustior Entiphron ; tum Pterelas, qui transmarinam expeditionem ingressus cum Nestore ob audaciam animi, roburque corporis gratia ipsius Achillis floruit. Horum denique stragein auxit Aristogiton, quem in Acheloo flumine abluentem corpus affirmabant inde occultam vim in diversas formas abeundi traxisse. Et sane movebat is corpus dexteritate tam agili, ut elaberetur robustissimis manibus. At Adrastus traiectum hasta fixit, vitamque inter vim sanguinis exturbavit.
Itaque Nestor ut nobilissimos sui exercitus vidit sub terribili Adrasti manu non secus atque salcbbus decussas stipulas procumbere; haud satis memor, quanto discrimini canos suos inutili audacia obiiceret, amisso tum consilio, institit unum duntaxat Pisistratum, qui servandi genitoris eaud pro viribus magnaque diligentia hostibus resistebat, oculis sequi. At momentum, quod evitari suta non sinunt, aderat, quo Nestor ex Pisistrato sentiret, quam solito longior aetas subinde miserabilis esse 'consueverit. 'Pisistratus hastam tanto nisu in Adrastum contorserat, ut, nisi opportuna declinatione eorporis effugisset ictum, ab ea haud dubitarent periturum. At dum iuvenis in vanum lapsa manu protensum faciendo vulneri corpus aegre cum hastili recuperat, emisso adversarii iaculo per media ilia traiicitur; quae illico extrusa per vulnus ingentem vim sangui.
433쪽
sanguinis traxere. Destituebat mox vultum, ut resectum in agro florem, quod ex colore recipit, decus. Caligo feris illapsa oculis: vox ad languorem deflexa morientium. Collabentem Alcaeus hic a moribus eius erat proximus continuit; aegreque permittebant reliquiae spiritus, exceptum brachiis deserri ad patrem. Hic dum ultimae pietatis signa molitur edere aliquo vocis sono, sub ipsum conatum recludendi oris exspiravit. Inter haec dum Philoctetes caedibus S terrore dissus o Adtastum conatur reiicere ; Nestor complexus cadaver extincti filii, emisso clamore, qualem solent in luctu, nec iam aspectum lucis serens:
Me infelicem, inquit; infelicem, & quod pater, &quod tam longaevus sum l Heu crudele satum lhuic cur parcebas capiti, cum aut feram Calydoniam ς aut Colchidem, aut pximo infesta petebam Pergama 8 Licuisset tum honeste & sine dolore mori; qui nunc ingloriam senecturem & impotentem inter dolores traho. Vivo scilicet, ut misersim. Senuerunt mecum sensus reliqui; solus ille moeroris & tristitiae viret. Pisistratet filii Amiseram Antilochum, germanum tuum. At tum Orbitati meae tu adhuc superabas solatium. Nunc vero eheul non superas amplius. Sed neque iam aliud superat obnoxio miserrimae liberorum solitudini. Despera miserabilis senexl Levamen humanae miseriae, spes, inquam, dehinc se non praestat tibi. Antilochel Pisistratet filii, quos velut simul ereptos hac luce des eo infelix genitor i Instaurat mors unius, quod alterius sera incuserunt, vulnus. Aspexi ambos ultimiim. Istos quis ergo mihi demum claudet oculos 3 Meos eineres quis
434쪽
TELEMACHUS. LIB. XX. 4 Ieoniget 3 obiisti, Pisistrate, & exemplo fratris
fortiter. obire fata solum me non sinunt. Hos inter gemitus iaculum , quod habebat, eonvertit in se. At, cohibita manu eius , etiam cadaver nolenti ereptum est. Inde cum linquieoepisset animo, defertur in tabernaculum, paulloque receptis viribus rediturus in discrimen rursus h suis dolens avertitur./ Dum haec aguntur, Adrastus &Philoctetes alter alterum perquirebant ad pugnant. Scintillabant utriusque oςuli quasi leonis & pantherae, quos in planitie Caystri fluminis ad mutuum inreritum
iam accendit rabies. Minae, furor, crudelitas emicabat vultu. Sequebatur certa strages, quocunque emiserant tela. Tenebant utramque aciem formidoloso aspectu. Iam ambo subierant sui quisque aemuli oculos. Philoctetes manu iactabat unam ex sagittis, quae, quia certo feriunt, habentur terribiles, & quia sanari nequit, si quod fecere vulnus. Ceterum Mars quae erat ipsius inerudelem & intrepidum Adrastum benevolentia permittere haud valuit, clientis sui fata maturari tantopere; statueratque eius operi tam foedum bellum ad multiplicandas strages populorum extrahere.Urgebant praeterea Adrastum irati Dii sus humano cruore a mortalibus exigere supplicium. Simul atque regem occupaturus erat Philoctetes, lancea ipse perstringitur. Amphimachus illam . incusserat, .ut aetate florens inter Lucanios , ita Nireum praestans oris babitu, Graecorum regum,
qui pugnavere ad Troiam, longE pulcherrimum, specieque uni Achilli deeedentem. At Philoctetes ut primum sibi instrum vulnus persensit, Amphi-C c machum
435쪽
machum telo confixit per medium pectus adacto. Protinus lxistis caligo incidere in eius, ex nigrore alioquin laetiores, oculos: os multo, quam diffusa per primum orientem aurora, licentius purpureum in pallorem declinare : genae quhm antea
decenter collucere, tam nunc foedum in modum
exalbescere: facies mollicula, & quantum bellatorem vix deceat, venusta subito omni honestate spoliari. Commovebat ipsum Philocteten tam
faede pereunti S aspectus. Totoque exercitu audiebantur gemitus videntium hominem hac aetate prostratum cruore suo Volutari, comamque capitis, Apollinea meliorem, pulveribus tractam implicare. Caeso Amphimacho Philocteten sanguis cum viribus deficiens praelio coegit excedere. Vetus quoque plaga , ipse ardore pugnandi videbatur
rupta cicatrice dolores suos revocatura. Et sorte super cumulata interfectorum cadavera, qstibus
undiquς stipabatur, collapsurum Archidamas audacillimus peritissimusque Oebaliorum, quos ad condendam Ρetiliam Philoctetes deduxerat, tum rapiebat ex acie, cum Adrastus superveniens nullo negotio prostraturus fuisset debilitatum ex vulnere. Iamque nihil erat, quod Daunio aut resistere auderet, aut victoriam luspendere. Omnia vel protrita, Vel aversa in fugam ; ut clim torrens superata mole praeceps in rura, vesanis fluctibus segetes, stabulaque cum custodibus eorum & tectis abripuit. . Exaudiebat Telemachus clamorem , quem Victores edebant, allapsum e longinquo. Vidensque ordines di lutos tuorum, ab Adrasto refugientium
436쪽
tium velut dissipatum ferarum agmen, quas per agros sylvarumque & montium devia, alveosque rapidissimorum torrentium pavor praecipitat; ingravem solutus gemitum, indignationem & iram nec vultu continuit. Ex illa aciei regione, in qua
adhuc quanto cum periculo, tanta cum laude pugnaVerar, movit. PromptuSNue suorum auxilio,& cruore hostium, quorum strage arenam impleverat, natanS ma glS quam perfusus, appropinqua-hat tanta eminuS vociferatione emissa, ut ad utriusque aureS exercitus perveniret. Praeter consuetudinem horribile quid voci eius Minerva addiderat, cuius terror etiam ad proximos monte S pertinuit. Thraciam hercle minor serit clamandi immanitas , cum Mavors praeter Bellum Mortem Furiasque citat ex Inseris. Ceterum os Telemachi, tanta ferocitate auditum, suis ingentes ad audendum spiritus, hostibus terrorem ultimum algoremque membris induxit. Ipse Adrastus, cum sentiret vacillare sibi animum, erubuit. Nescio, quod in pavorem ipsum dabat infelix omen. Quae adhuc illi supererat ad pugnandum alacritas, desperatio erat verius, quhm tranquilla sortitudo. Ter destituebat eum concussum genu. Ter se inhibuit incerto consilio. Color, qualem in iis conspicimus, qui linquuntur animo, gelidusque sudor
omnes artus percurrebar. Vox aspera & micans
inaequalibus intervallis haesitabat post verborum initia. oculi obscure ignei, & internitentes disperse, videbantur sedibus suis exciri. Furiarum taedis stimulisque non secus , atque Olim Clytemnestrae intersector, grassabatur incitatus. Motus in eo non alii, quiun quos spasticos appellant, ex
437쪽
nervis contractis & rigentibus vehementes ineretique. Tum demum Deos credere vero animo ecepit. Arbitrabatur se eorum irritatos vultus intueri , vocemque audire Obtuso sono, atque ima ex abysso elatam sursum, eum ferociter postulantia ad Τartarum. Proficiscebantur haec omnia a coelesti manu, quae magis magisque ingravescens ste
lesto illius capiti, in futurum impendebat vulnus. Iamque spe funditus ablata ereptaque, audacia quoque dissipata animo, velut in pelagi sinus ablato sole tenebrisque obvoluta territ dies, recesse
Impium Adrastum tam sevisse diu telluri sulpset piaculo, nisi istud flagellum retinuisset scelerata
mortalitas. Sed tum ad ultima facinorosum hoc Caput pervenerat; obviumque inevitabili sato suo agitabat rabies. Formido, tristis conscientia, turbaranimi, furor, ira, desperatio incitabant magis, Suhm euntem comitabantur. Telemachum vidit: simul velut Averni fauces, igneasque Phlegetontis procellas, dehiscentes in ipsum, intuitus, horrendos clamores excivit, Ore usque diducto, atque in verba inutiliter hiante; ut fere confusus implacida per somnum imagine aperta labia verbis pertinaci nisu accommodans, vocem assidue, at nequicquam aucupatur. Adrastus incerra ob trepidationem, praecipitique manu telum vibrabat in Telemachum. Ille confisus de Deorum amicitia, elypeo audacter obiecto repressit. Credidisses victoriam circumdatis alis supra caput eius sustinere coronam suspensam manu. Renidebat ex vultu animus lenis, composque sui. Inter ultima discrimina usque adeo se praestabat sapientem multique con
438쪽
slii, ut Minervam in eo suspicantes latere veniam ab hac Diva tulissent. Ceterum clypeo frustrante primum spiculum, Adrastus,ut copiam iuveni praeriperet pariter emittendi suum, ferrum impigrε stringit. Eoque viso Telemachus, omisso iaculo, manum & ipse gladio suo strenue admovit.
Utraque acies ut eos cominus ineuntes certa
men aspexit; armis sine strepitu cohibitis, totis oculis ad illud, velut decretorium, spectandum se dedit. Amborum gladii fulgura potius) saepe
Concurrentes transversi, infligebantur loricis lubricis ex arte, per quas innoxih lapsantes, excitabant inutilem strepitum. Ipsi pugnatores nune porrecti in tibim, nunc recipientes corpus in eundem situm, desidentes alias, alias subito erecti, tandem complexu inter se conseruntur. Hedera, quae ad infimam ulmum radicem exorditur, segniore nexu se applicat nodis durato stipiti, frondibus 'inter semet implicatis ad extima usque ramorum torquente flexu serpentibus, quam ambo adversarii 1e premebant commissi. Adrastus nihil ex integritate virium suarum amiserat; Telemachus nondum acceperat integras. Ille tota contentione adnitebatur, ut subito aemulum occupatum impotem faceret corporis. Iamque cogitabat etiam en- sem extorquere iuveni; at vano consilio. Quippe dum istud dat operam, h Telemacho motus humo in arenam effunditur. Tum vero impietas tamdiu superbeque aspernata Deos, mortis vilem spviriumque metum celare non valuit. Erubesce Dat miser deprecari vitam ; desiderium tamen illius praeserebat vel invitus . Ut Telemachi pietatem 1uscitatet: Nunc demum, Telemache, agnosco,
439쪽
inquit, iustos Deos. Ρlectunt meritum. Mortales
una calamitas veritatem docet. Ego certe nunc rillam intueor, sed vindicem. Excitet utinam mi- eseri regis aspectus memoriam longe peregrinantis it genitoris tui, misericordiam mei l li Telemachus utroque poplite obluctabatur in- , nixus hos i, pendente in ictum gladio, statuerat- eque guttur eidem praesecare. Tum strenue respon- idens: Sociorum meorum, inquit, victoriam & ppacem unam prae oculis habui. Non delector reruore. Vive, Adraste, vive, sed ad deponendam ilin Deos audaciam. Redde occupata per nesa S lredde pacem : redde iustitiam littoribus magnae rHesperiae, quam toties inquinasti latro, toties pro- iditor. Vive, sed alius in posterum a te. Diste casu tuo, Deos iustos, impietatem infelicem esse: felicitatem non parari violentia, crudelitate, mendacio ; sed constantia & integritate virtutis. Metrodorum silium cum duobus nobilissimis e gente tua dabis obsides. His dictis Adrasto, data se allevandi copia, porreXit manum, ratus nunc demum abesse dolo :Cum ille aliud iaculum excutit, quod ob brevit tem eius commode occultaverat. Nisi divina suissent arma Telemachi, prosecto recepissent adactum telum ; quippe S acutissimum erat, &hostis mira dexteritate intorserat. Continuo Adrastus, ne contingi posset a iuvene, se aufert post
arborem. Ergo Telemachus elata voce : Palma
quod videtis, Daunii, nostra est. Fraus, prodirio
scutum unum sunt impietatis. Mortem timet, qui contemnit Deos. Contemnit Omnia, qui Deos timet. Haec ille concitati Ore voce. Mox Dauniis immi
440쪽
imminens, militem suum, qui stabat trans arborem , dato signo monet, ut perfidum Adrastum arcerent regressu. Ille iam iam supervenientibsis, hquibus interciperetur, simulabat referre pedem,
Paratus, Cretenses , qui se opposuerant abituro, fundere. Cum derepente velut e Iovis manu Praeceps in noxium caput fulmen advectus Telemachus hostem occupat : arripit ne quidquam repugnantem manu : evertit ceu saevior proeella infirmam segetem; contemptisque precibus, quibus ultimo decipere tentabat victoris misericordiam, per ilia traiecto ferro in licem spiritum expellit in flammas caliginosi Tartari, tantis utique 1celeribus eius sustinendas.
DAunii ubi primum viderunt Adrastum vi
tam amisisse, non suam, non capitis sui cladem deflebant; sed reparatae libertatis munus sibi mirabiliter gratulantes , porrectis ad foederatos reges manibus pacem veniamque deprecabantur. At Metrodorus, Adrasti filius paternis praeceptis ad simulationem, fraudem, & inhumanitatem a primis unguiculis perperam eruditus, in turpem tagam se dedit; cuius quidem eomitem servum haud amplius unum admisit. Conscius hic domino erat non modo omnium, quae turpiter &crudeliter gesserat, sed ab eo etiam libertate &fortunis plurimis donatus. 'Tunc vero scelesto consilio cogitabat bene de se meritum ingenti quod credebat) rerum suarum commodo Proiaere.
