Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

o8 FRANCISCI FENELONII

Itaque inter viam occidit averso vulnere, sectumque a cervicibus caput eius in castra sociorum pertulit spe non dubia, id genus sicinus, quod bellum

Omnino extingueret, ingentem mercedem habiturum. Ar omnibus tantum scelus aversantibus, in

castris occisus est. Erat Metrodorus in ipso aetatis flore, pulchritudinis quoddam prodigium, dotibus animi, quae decebant haeredem regium ; ceterum voluptatis illecebra & pessimis exemplis depravatus. Telemachus ergo caput eius intuens: Videtis, inquit, rerum secundarum virus quam pro dolori pestiferum regis sit filio. Persentiscit minus virtutis,

quo sublimiori conditione, & ab sensibus animi est aerior. Scilicet & ego melior non fuerim, nisi adversis rebus, quas inter Diis gratia l) auspica- . bar hunc spiritum, & Mentoris disciplimi mihi imperare didi cissem.

Congregati Daunii rem unam duntaxat petebant, eamque conditionem statuendae pacis, ut sua ex gente sinerentur regem eligere, obliteraturum virtutibus suis, quod regiae dignitati Adrastus impegerat dedecus. Laudabant Deos, qui ryrannum cecidissent: accedebant non singuli sed per turmas, amplexantes Telemachi manum, illius adhuc cruore portenti aspersam ; stragemque victoriam suam reputabant. Itaque illa potentia, quae Omnibus Hesperiae Imperiis videbatur allatura exitium, atque in tot gentes rerrorem suum diffuderat, uno corruit impetu, nullis dehinc temporibus resuscitanda; ut eam quidem recte terrae continenti comparaveris, quae firma & immobilis specie, in futuram ruinam cuniculis praeparatur. Ridetur ad

442쪽

TELEMACHUS. LIB. XXL μ'

tempus inanis labor sundamenta illius tentantium, ut qui nihil debilitet, nihil extrinsecus convellat , nihil supernὰ concutiat. Interea paulatim dissipantur, quae introrsum suffulcium solum, donec derepente subsidens absorptumque immani voragine dehiscat. Eadem sere conditio iniquae &fallacis potentiae; quae quanto felicitatis collocata gradu, hunc ipsum subter egesta fovea suspendit Tuiturum. Exedunt pedetentim fraus & crudelitas firmissima fundamenta iniquae potestatis. Et moVet haec quidem admirationem, metum, formidinem donec concussa eliditur. Tum languet sua mole oppressa, deiectaque frustra requirit se erigendi subsdium, quoniam vero excelsitatis fulcro, fide iustitiaque, unde amori ae fiduciae incrementa &robur, penitus labefactato, in casum impellitur. Coivere postridie Principes exercitus in consilium, Dauniis regem, quem petiissent, permissuri. Iucundum erat aspicere, duos pridie inimicos exercitus non sociari modo, verum in unum etiam conssari insperata amicitia. Nestor prohibebatur hoc ducum congressu, arescente prae luctu & senectutis moerore animo , oppressoque ; fere sicut vespertina pluvia ad surgentis aurorae . invidiam luxuriantem florem opprimit superfusa, atque

matutino hoc ornamento pubescentes agros exuit. Manabant ex oculis eius perennes lacrymae. Somnus, temporale saltem ad dolores remedium, recesserat. Spes, humani cordis anima, profligata;

cibi fallentes gustum, lux ipsa nihil iucunda praetenebris; desiderium nullum , nisi h corpore divisum spiritum in coetus umbrarum inserendi. Nec emendare haec mala amicorum permissa Dra-

443쪽

41o ' FRANCISCI FENELONII tio. Refugiebat deliquiis sui immersus animus

mensarum delicias , fert salivam provocaturas Diis. Cohortationibus, quascunque ad persuadendum invenire poterat humanum ingenium, non vocem, sed gemitus reddidit. Identidem audita ex intervalIo lugentis suspiria: Pisistrate, filii heu Ρisistrate i invitas me. Sequor ecce i invitantem. Per te, per te, pisistrate, mihi dulcescet mori. Ad Stygis te margines, amplectar, natet Haec voluptas una, sola, quam deposco mihi. Horae subinde multae & continuae datae dissicillimo silentio, solis, gemitibus interpellato, manibusque sursum cum oculis uberrimos inter fletus connitentibus. Expectabant interea collecti duces Telemachum. At ille morabatur in cadavere Pisistrati, cui Parentabat praeter unguenti odorumque equia . pretia plena manu iactatis floribus, & longe amplius acerbis lacrynss ; quibus largissime fluentibus: Nunquam, inquit oum gemitu, nunquam, suavissime comes, desinet meminisse hic animus, te mihi visum Pyli, ducem fuisse Spartam eunti, redditum versanti in magna Hesperia. Habes mille nominibus tibi obstrictum Telemachum. Red

masti amantem. Noveram ego facultatem vigoris tui, summorum aliquando laudes virorum superaturam. Et haec quidem morte non obscura ineui extinxit te: simul autem virtutem orbi rapuit primum orientem, & venientibus annis adaequandam paternae. Nae tu, si & sapientia & suada tua maturuisset, canescentis genitoris tui sapientiae ac suadae, quantumvis prodigiosae, eripuisses solitudinem. Iam illa dulcedo loquendi, influens in lubentes animos; iam illa ratio sermonis aperta & , .

444쪽

TELEMACHUS. LIB. XXL 4rrsimplex; iam illa ad animorum dolores leniendos moderatio , illa denique auitoritas, quae ex pru . dentia & facultate consilii nascitur, in te futurae dignitatis suae faciebant indicium. Loquenti quis negavit aurem tibi Θ Quis assensum y quis, quam sentires recte, cognoscendi desiderium 3 Simpliciter prolata verba & nuda quaesiti ornatus, demittebant se animis mollissima lenitudine, quali roris guttulae graminibus. Tanta bona, heu i momento ante possessa, perdidimus; & perdidimus aeterniim. Pisistratum perdidi, quem interhaec brachia etiamnum vidit hodiernus Phosphorus. Reliquit nihil praeter tristem sui memoriam. Clausisses saltem prius Nestori oculos, quam nos hanc pietatem tibi praestitimus. Non iam illi restaret tam lugubre spectaculum; non ille restaret miseri genitoris

exemplum.

Post haec suspiria Telemachus cruentum vulnUS purgari iussit, quod altum in Pisistrati latus descenderat, ipsum vero cadaver in purpureo lecto extendi , ubi caput eius reclinatum in humeros &exangue maxime reserebar arborem nondum adultam, umbris substrato solo, frondium elato flore aeri quondam iucundam; at maligna denique bipenni fusam humi. Dehinc non iam radicibus suis iungitur, non terrae sinu, Recundo receptaculo germinum, tenetur. Serpit in frondes languor: defuit herbescentis formae luxuries. Sibi denique non lassiciens sustinendae collabitur. Profanantur rami, alias densum adversus iniurias coeli subsidium,

sparsi arenti; & paullatim viriditate expirante i buntur in aridum senium. Mutilus & sine cultu truncus & deinceps nihil est. Sic & Pisistratus

esse in

445쪽

esserebatur mortis spolium, ponendum, quem ev1- rare mortales non valent, rogo. Etiam erigebatur

flamma luculentior. Incedebat post funus Pyliorum turba cum fletu, Oculis spiculisque armorum depressis, lentoque gradu. Cadavere celeriter deflagrante Telemachus sit totum funus curandum susceperat) congestos in urnam cineres Callimacho, nuper Pisistrati magistro, his tradidit verbis: serva has tristes, has pretiosas ex eo, quem amasti, reliquias. Trades genitori tum demum , cum ast eas convalescet repetendas. Eadem res alias tristitiam, alias remedium eius habet. His peractis Telemachus contendit in regum eonsilium. Quem ubi primum conspexere venientem, obticescens universa concio audientiam praeparabat dicturo. Ad haec ille lapsus in ruborem, tum quidem ad habendum sermonem non potuit induci. Laudes, ex omni concione ob res gestas acclamatae, augebant verecundiam. Optabat sibi tunc latebras ', visusque hic prim5 est non solum turbatus animo, sed ambiguus etiam consilii. Demum rogare beneficium coepit, ut ab huiusmodi laudationibus sibi prorsus eximio liceret esse. Neque id rogo, inquit, quod laudationes non amo, eas maxime , quas impertiuntur probε intelligentes virtutis ; sed quod vereor, plus aequo ne amem. Depravant enim mortalium animos: admiratione sui inficiunt: inani gloriae appetitu , fiduciaque

audendi accendunt. Curandum, ut mereantur tribui ; recusandae, clim tribuuntur. Nunquam satis laudes, quantumlibet bonae, a fictis se removent. Delectantur mortalium pessimi, tyranni, inquam, adulatorum encorniis, ut haud quIsquam magis.

446쪽

TELEMACHUS. LIB. XXI. 413 Sed quid voluptatis habet commendari hoc modo ΤΙllas ego commendationes & solas Probo, quas, Per Deos si mereor, tribuetis absenti. Quodsi vere bonum esse me creditis, credite & modestum esse velle,, & refugere insolentes spiritus. Igitur parcite, quaeso, mihi; & sicut aestimor prae vulgo, nolite me laudare, ut qui laudum suarum praedi-eationibus libenter animum videatur indulgere. Qui deinceps in publica rerum ab eo gestarum

commemoratione bacchabantur extra modum,

nullum accepere responsum ; secultisque laudes sub ipsum ferme exorsum aequabili vultus perseverantia retudit adeo, ut, veriti,ne offenderetur sui celebritate nominis, ab ea abstinerent. Ceteriim in admirationem praeclarae indolis eius se effuderunt licentias. Pervulgatum erat, quhm tenere amarit

Pisistratum, & quo manibus eius studio ultima persolverit. Atqui ipsa haec signa benevolentiae

longe magis, quam non iam occulta sapientiae &virtutis prodigia, movebant exercitum. Unde passim haec inter se milites: Sapiens est, fortis est, amicus Deorum est. & aetatis nostrae heros unus. Existit in illo, quod non cadit in hominem. TO-tsimque hoc nobis mirum, totum hoc nobis miraculum est. Humanus est, benignus, fidelis, facillimus affatu, misericors, liberalis, beneficus. Quos debet diligere, non modo diligit, sed & amat. Gratus est & iucundus domesticis. Exuit illum fastum, illum neglectum hominum, illam ferociam. Hi enimvero mores sunt commodi: hi attingunt animos. Sic medullis nostris se inserit: se

universum agmen virtutum suarum venerationem,

sic ipse corporum nostrorum moretur oppositus.. Post

447쪽

Post primos hos iuvenem celebrantium impetus ad consultationem ventum; visumque, Daunios sine rege esse non posse. Plerique praesentium regum censebant, dividendam esse, quam armis Occupassent, provinciam. Itaque & Telemacho pars oblata Arpos regio uberi solo, frumenta, vina, &quos Minervae sacra arbor fructus gignit, bis per annum reddens; assignataque his verbis : Faciat haec regio , ut sterilem Ithacam cum male sartis tuguriis, immaniaque loca Dulichii insulae, vastos item saltus Zacynthi recordari deinceps ne velis. Desine genitorem inquirere , quem esse Nauplii vindicta & Neptuni iracundia assiictum Caphareo haud ambigimus. Sed & genitricem, triste per absentiam tuam procorum spolium, patriamque omitte; cuius gleba multum abest ut perinde atque h. nobis oblata miti sit habitu. i, Hi sermones ut non offendere iuvenis animum, ita longe quam Thraciae aut Thessaliae cautes gemitus perdite amantium commovebant minus Ego vero nec divitiis, inquit, nec ipsis, quae oblectandi vim habent, oblector. Quid prodest possidere ampliores terras, si curam imperantis intendat subditorum amplior multitudo Θ Crescit tum stilicet molestia; decrescit libertas. Moderatissimus quisque vitam alioquin degit abunde miseram, etiam cum non aggravatur misera necessitate

regendi homines indociles, turbulentos, iniustos, insidiosos, & beneficii male memores. Si quem amor sui impellit ad capessendum imperium suae

duntaxat auctoritatis, oblectationis, & excellentiae habita ratione: impius, tyrannus, flagellum generis humani est. Contra, si quis regendos populos

448쪽

TELEMACHUS LIB. XXI. 4 Istini ipsorum suscipit emolumento, tutor potius illorum, quam dominus est, quia oneratus molestiis S laboribus infinitis ne desiderium quidem admittit amplificandae propriae vel auctoritatis vel potentiae. Pastor scilicet, nisi gregem ipse suum velit conficere, sed tueri 'cum vitae periculo, neque cinram aspernari procurandi salubris pabuli; neutiquam cogitat aut locupletare ovile suum, aut spoliare alienum. Quid enim hoc esset nisi pondus addere, quo premitur, ponderi y Ego nam ct hoc adiecit iuvenis) etsi nunquam regnaverim, doctus tamen optimis legibils & institutis sapientissimorum, qui leges condidere, hominum non ignoro, quam arduum sit regere urbes & Imperia. Contentus itaque patriis finibus utcunque egenis

S modicis, dignitatis abunde possideo, si iuste, si sancte, si fortiter illos guberno. Et hercle quod

vereor) voluntate mea gubernabo citius. Dii ve lint,velint, inquam, in iisdem sceptrum gerat e naufragiis superstes genitor, donec ad extremos provectum apices ultimae senectutis reposcat ipsius naturae conditio: ut eo diu magistro perdiscam cupiditates meas edomare, & ex his edomitis cupiditates universe gentis moderarii Denique: Audite, inquit, quotquot hic praesentes reges deveneror l& quod exponere me salus nimirum vestra iubet, percipite. Dauniis regem iustum s dabitis, reget eos iuste & legitimh; quodque ex Adrasto discere non potuerunt, docebit, quanti intersit servare fidem, & ex alieno non ditescere. At quamdiu gubernabuntur a rege sapiente & iusto, nihil mo,

vebunt. Quid Z quod pro tam bono rege necessi tudini vestrae se dabunt: pro dulat pacis di fortu

449쪽

16 FRANCISCI FENELONII .

nato, quo fruuntur, Otio habebunt gratias : non modo inimici non erunt, sed deprecatores etiam salutis vestrae apud Superos. Rex vobis sceptrum, populus se ipsum debebit vobis. Iam vero terras eorum portionibus distribuite. Calamitates certe k me nunc recensendas non evitabitis. Hio populus, spe prohibitus meliorum, renovabit bellum. Pro libertate sua tam pugnabit iure, quam faventibus, qui tyrannos oderunt, Diis; qui si semel belli causam asseruerunt sibi : nomen vestrum labem accipiet, felicitas dissipata inanissimum finem. Consilium & sapientia Principes, fortitudo duces, copia rerum terras vestras destituet. Delibuti vestri ipsorum fiducia offeretis vos temeritatibus: af retis vere & saniora suasuris silentium: rebusque vestris fortuito collabentibus, inseretis vos Omnium gentium ludibriis, insultantium: Haene gentes illae, quae attingentes coelum orbem legibus suis universum vinciant ; nunc vero ne ab hostibus vinciantur ipsae, profugiunt 3 Ludus gentium caeterarum & sub pedibus calcantium sunt. Deorum

hoc opus est; hoc praemium iniusti, superbi, &inhumani populi.

Illud porro attendatis velim, divisa inter vos, quam expugnastis, provincia, se populos omnes, qui quidem terris vestris iunguntur, adversum Vos Iociaturos; foedusque abominantes, quod Hesperiae

saluti contra iniquos Adrasti conatus pepigistis; recte vos ipsos publicae tyrannidis arguent. Quodsi tamen & Daunios, & quidquid praeterea est gentium circum vos, armis vestris contigerit superari: haec ipsa certe victoria res vestras profligabit. Sic enim habete.

450쪽

TELEMACHUS. LIB. XXI. AIT

Hoc consilium societatem animorum vestrorum rumpet. Cum enim non sit profectum ex distiplina aequitatis, deerit vobis ratio certa & evidens

definiendi, quid quantumque vestrum quivis ex iure sibi possit asserere. Ρeteris quisque scilicet,

ut portio acquisitae regionis respondeat magnitudini bello navatae operae. In nullo vestrum residebit has inter gentes auctoritas, Ob quam portio nes definientem interturbare habeatur nefas. Hoc igitur caput bell1 erit, ad seros etiam posteros transmittendi. Praestat hercule iustum & humanum esse, quam ambitionis impetum per tot discrimina, per tot, quas praeterire non licet, calamitates sequi. Considerate, quae pacis amoenitas 3 quae illi annexa, quam sine naevo, quhm sine acerbitare

oblectatio 3 quae copia rerum 3 quae finitimorum amicitia 3 quantum iustitiae semper coniunctum decus 3 quae laus, ob integritatem fidei nominari

arbitrum quarumlibet gentium externarum 3 Haee' bona, haec numquid aptiora ad intuendum aevum, quam ex occupato regnorum dominatu profecta inanis commendatio 8 Videtis Ρrincipes, ut rerum mearum sponte non memor vobiscum agam Mementote igitur acquiescere dissuadenti, vole lique ex proposita Veritate vobis, quos tantueret amat , displicere. Haec Cum Telemachus, quanta nunquam adhuc

auctoritate, disputat, laudesque ab attonitis regibus consequitur senilis in consultando prudentiae: incerti quidam strepitus per castra propagati eo demum penetrarunt loci, ubi habebatur concio. Inter alia haec in aures significantilis lapsa: Adve

na quidam ingentis speciei & plane imperatorio Dd habitu

SEARCH

MENU NAVIGATION