Reverendissimi ac illustrissimi domini domini Francisci Fenelonii ... Telemachus Gallice conscriptus, ob amœnissimam tum tradendæ, tum addiscendaæ Christianæ politices methodum in omnes fere Europæ linguas trasfusus. Nunc nitidiore Latinitatæ et Indi

발행: 1744년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

habitu se ad hanc oram applicuit. Diuturnis calamitatibus multisque, sed animo semper inconcusso, facile intuentes intelligunt esse iactatum. Qui ex maritimis populis littori praesident, opposuerunt se velut inimica voluntate facturo exscensionem. At ille strenue expedito gladio ostendit paratum ad impetum excipiendum esse ; ceterum pacem rogare & gratiam hospitalitatis. Tum oleam tetendit supplicis specie. Auditus est. Petiit autem duci ad reges Hesperiae ; ad quorum alloquium modo huc tendit. His nunciis exactis advena intravit consilium tanta g*vitate oris, ut in stuporem magis quam admirationem raperetur concio. Nesas haud suisset suspicari Martem esse, cum in Thraciae montibus cogit sponte ad edendas strages ruentes exercitus. Fuit autem haec aius oratio :Pastores gentium, cura vel tuendae patriae vel optimarum legum hic congregati l Audite homi nem, fortunae cladibus, quas a vobis procul &semper Dii amoverint, eonfectum. Diomedes sum rex .aetoliae, reus vulnerarae ad Troiam Veneris. Cuius quidem vindicta nuspiam terrarum unquam me destituit. γ Neptunus, qui precibus /natae e pelago Divae reluctari non valet, me permisit irati maris libidini. Quoties hinc ego impactus ad cautes & scopulos 3 Ferrea meos ad gemitus Venus perseverabat eripere spem videndi Imperium, meos, dulcissimam patriam. Et hercle vivirus sum nunquam, quae mihi charissima. Post tot itaque clades mari, amplector hoc ignotum littus; sedes fatigato tantisper propitias & tutas Precor. Si Deos,&Iovem maxime, quem hospitum

curam

452쪽

curam habere credimus, timetis; si humanitatem eo litis : concedite mihi obsecro in his vastis regionibus particulam sterilis soli, aliosve locos, nudos humani cultus, oblitos arenis praerupissque saxis& cotibus, ubi cum sociis calamitatis meae constituam urbem, quae velut imago amissam patriam obiiciat tristi memoriae. Spatiola quaedam, quae vobis alias nec usui, nec curae sunt, petimUS. Pacatos nos habebitis , vobisque coniunctissimos. Inoctes vestri hostes nostri erunt, ct una omnium

salus. Nec aliud paciscimur, nisi ut nos legibus

nostris vivere patiamini. Inter hanc Osationem Telemachus, defixis in Diomede oculis, vultu suo animi motus non simul, sed singulos, & ut in loquente apparuerant, exhibuit. Imo Diomede seriem calamitatum suarum

referre aggres , ipse spem ingredi non dubitavit,

hunc tanta gravitate virum genitorem suuna fore.

Εnunciato ergo Diomedis nomine, suffuso pallore colorem mutavit sosculi instar, cuius decus immitiores ab Arcto satus delibirunt. Querelae deinde de diuturna Numinis invidia acriter perstrinxere iuvenilem animum, quoniam & patrem & sei in eadem versatum esse meminerat. Obortis igitur Partim prae dolore, partim prae gaudio lacrymis. ad amplexandum Diomedem strenue progressus :Ulysiis, inquit, quem nosti in occupandis Rhesi equis tibi utilem fuisse, filius sum. Dii non ipsum

quam te, habuere mitius. Nisi Erebi oracula me fefellere, vivit lidhuc; at qon vivit in illi, quia

extra hunc amplexum. Reliqui Ithacam, ut recu-Ρςrarem eum mihi. Sed nec patria valet 1 me re Dd a cuperari, .

453쪽

42o FRANCISCI FENELONII

cuperari, nec pater. Disce ergo, quae mea calamitas; atque inde, quantum tua me moveat, statue.

Infelicitatis hic fructus est, intelligere, quantum miserearis infelicium. Ego itaque, quamquam de ipse alienigena , possum tibi, magne Diomedes

neque enim, tametsi inter patriae meae dolores &vulnera adultus, ruam ex rebus bello gestis celebritatem non didici possum, inquam, tibi post

Achillem inter Graecos invictissimo succurrere aliqua. Inhumani non sunt, quos hic vides PIincipes. Sciunt humanitate virtutem & stabilem gloriam contineri. Magnorum virorum laudibus novam affundit lucem calamitas. Deest aliquid eorum magnitudini, si numquam fuerunt infelices; exempla scilicet patientiae & constantia'. Tangit calamitosa virtus animos, in quibus sensus honς- statis nondum elanguit. Nostrum itaque erit, aerumnae tuae sementa prospicere. Miserunt te huc Dii. E coelo tu nobis donum, quod ex miseriis suis posse recreare pars felicitatis nostrae reputabitur. Ita loquentem Diomedes diligenter intuitus, sensit se totis visceribus efferri. Inter mutuos deinde amplexus, quibus se velut pro veteri consuetudine strinxerunt: Fili, inquit, & vere Ulyssis filii Video eandem oris atque Orationis gratiam S suadam, idem ingeniuin, sapientiamque eandem tibi cum genitore esse. sed & Philoctetes Tydiden iam ad memoriam posteritatis insignem salutavit cum amplexu. Relatoque inter se, quibus quisque casibus esset perfunctus: Utique periucundum, inquit, tibi erit sapientissimum Nestorem denuo intueri. Adhuc elata uuper sobole ultima, Pisistrato,

454쪽

TELEMACHUS. LIB. XXI. 42r lacrymis superest. Veni, solare. Facilisis ab infelice, quam ab alio, in lix admittet solatium.

Mox ad Nestoris tabernaculum itum. Atque is aegre Diomedem agnovit tristitia miscente praeteritorum memoriam. Ceterum Diomedes nec momento tenuit lacrymas ; neque potius salutationem, quam moerorem videbantur sociare. Tum

quidem praesentia istius amici paullatim erexit oppressum senis animum. Nec iam obscurum erat, dolorem eius interpellari oblati copiὲ narrandi, quae ipse; & audiendi, quae Diomedes pertulisset.

Dum vacant ambo mutuis sermonibus ; revocato ad m praesentem consilio, regibus suadet Telemachus , ut Arpis Diomedi attributis, Dauniis Polydamantem ex eadem gente regem darent. Erat

Polydamas belli gloria & muneribus clarus, heonspicuis gradibus militiae prohibitus Adrasti invidia; veriti scilicet, ne meliores successuS, qUO-rum auehor unus volebat haberi, operae tam periclviri adscriberentur. Et certe is regem clam Dequenter admonuit, in hoc bello, quod adversus tot gentes susce siet, praeter suam Imperii etiam salutem aperte periclitari. Neque omisit eum inducere, ut cum vicinis simplicius & moderatius ageret. At quibus gravis est veritas, iis graves

quoque esse necesse est, qui verum dicere non Verentur. Istorum hominum nec fides movet, nee studium, nec, quem cupiditate rerum suarum eXOneranr, animus. obfirmabat Adrastum species indulgentis fortunae ad saluberrima consilia, quae, etsi contempta, sequebatur aliud atque aliud in dies ex hoste decus. Insolentia, doli,impetus semper inclinabant in partes eius victoriam. Clade, cuius

D d a metum

455쪽

4ra FRANCISCI FENELONII

metum tam diu ingessit Polydamas, nulla sequente, illudebat Adrastus illam, opinione sua meticulOsam, prudentiam, quae cognitione suturorum malorum se Arigaret. Polydamantem ergo, ut sibi permolestum, excludebat Ossiciis, patiebaturque

selitudini & inopiae conflictari. Equidem Polydamas initio statim in hac regis

offensa suit. Ceterum ex ea legit fructum, quo adhuc maxime caruit. Didicit inde, vanam esse sortunam, quoties indulgentior. Sapiebatque damno suo; ut infelicem delectaret suisse. Ρaullatina assuevit opportune tacere, victitare pauciS ; vero placide insistere, virtutes interiores & recondiras, quae honestati ceterarum, venientium sub aspectum, longe antecellunt, colere; exuere demum se consuetudine hominum. Mandhrat vitam solitudini, in quam mons Gamanus procumbit. RupeS medio sedia sinu praestabat tectum, lapsae e rupe aquae potum, poma non nullae arbores. Agellum colebant duo mancipia eius quibuscum laborem ipse iungere solitus. Reddebat terra tam largum stipendium, ut inopi nihil esset inopiar. Ρuma &legumina abundabant. Florum , quos ex Odore laudamus, nullum deerat genus. Hic ergo ille deplorare sortem mortalium, quos stolida regis unius cupiditas immittit exitio: hic expectare in dies Adrasti a Diis, quam iustis, tam patientibus casum. Quanto ad maiora incrementa grassabatur regis felicitas , tanto credebat paulo post: certar ruinae eius adfuturos nuncios. Quippe forens inter errores suos imprudentia, potentiaque elata sine modo, ' extremis sumini absolutique imperiinpicibus insidens, reSum atque regnorum praecuΓ-

456쪽

runt interitus. Adrasti strage & morte nunciatis

nihil prae se ferebat laetitiae, quod seu id genus mali

praesenserit, seu tyranni istius iugum exierit. Gemitus duntaxat edebat metu imminentis Dauniargenti servitUti S. .

Hunc ergo virum Dauniis Telemachus suasit praeficiendum; cuius quidem virtutem & sortitudinem haud tum primum coepit habere perspectam. Telemacbus enim squae erat Mentoris institutio) non negligebat pernoscere tam utiles,

quam perversos mores personarum, quibus ampliora ossicia tum apud foederatas gentes, quibuscum militabat, tum apud hostes erant demandata. Praecipua eius cura fuit, ubique indagare in homineS , quos aut dotes praeclarae animi, aut supra vulgum virtus reddebat conspicuos. Non omnibus regibus initio prorsus e re visum, Polydamanti committere insignia. Didicisse experientia, quantum Dauniorum regem, qui arma &amet & perite tractet, timeri oporteat. ΡOlydamantem aurem re praestare militari. Ab eo itaque Periclitari summam regnorum suorum posse. Neque Telemachus negadat Polydamantem egregie eruditum ad bellum. Addidit tamen eum praeterea

esse pacificum. Atqui haec duo sunt, inquit, quae

requirimus in rege. Qui aerumnas, discriminaque& labores belli non ignorat, hercle lubentius subterfugiet bellum , quam qui nunquam in armis fiat. Polydamas commoda tranquillae vitae gus are' collocare didicit. Adras i con siliis manus pedesque opposuit: secutura ex iis mala prospexit. APrincipe ignavo, rudi & imperito quod timeatis, longe maius est, quam ab illo, qui suae ipsius cogi- , D d tationi

457쪽

424 FRANCISCI FENELONII

tationi res omnes pensandas subiiciet. Rex ignavus atque indoctus, nec instructus usu, videbit oculis non suis, sed unius vel chari hominis, quem rerUm suarum partiumque depravat studium, vel inquieti S ambitiosi servuli, Hac ergo caecitate in belli retia non sentiens, quia imperitus rei , quam agit, se induet i nunqam ab eo eritis securi, quia ipse nunquam est a se ipso securus. Violabit pacta : festinabit vos in eas angustias , ut sui ipsum a vobis aut libertatem vestram ab ipso perire necesse lit. An ergo non erit utili-

uS, non tutiUS, non tempori, non honestari congruentius, sustentare, quam in aequita e vestra Daunii ponunt, fiduciam; iisque regem dare, qui hac amplitudine dignitatis non videatur indignus ΤΡrobabat hanc Telemachi orationem universa

concio. Itur ergo ad Daunios, expectatione responsi permoleste suspensos, ut indicaretur iis,

placere, si Polydamantem regem statuerent. ΡrOclamato igitur illius nomine: Nunc demom, inquiunt, nobis certum perspectumque est, foederatos reges agere simpliciter, & aeternam pacem habere in animo, quoniam virum decrevissent tam praestanti virtute, tam idoneum sceptro. Si ignavum, est eminatum, math institutum suasissent: satis licuerat credere, ruinam gentis nostrae quaeri, ct qua assuevimus regi, disciplinae. Neque eonceptuS ex voluntate tam acerba fraudulentaque dolor in animis unquam nostris resedisset. Nunc autem frequens in Polydamantem consensus ar- gumentum est, vere nobiscum agi. Nimirum considunt sociati Principes , dum nobis praesciunt dominum, a detrimentis libertatis ' gloriae nostrae

tota

458쪽

TELEMACHUS. LIB. XXI. 42

tota mente abhorrentem , nos facturos tantum

iuste & ingenue. Ceterum Dii testes, ad sontes suos retro prius lapsura sumina, quam ex animis nostris debitus amor tam beneficis populis. Iidem Dii memoriam iubeant beneficii, quo lux hodierna nos cumular, accipere ultimos e nobis posteros, ac per Hesperiam universam de progenie in pro

geniem revocata aureae aetatis otia tranSmitteIe.

Institit deinde Telemachus, ut Diomedi pro

condenda colonia permitteretur Arpinus ager. Gens nova, inquit, vohis incrementa sua debebit in regione, cultus vesti alicis exorte. Meminisse iuvat, amorem merito hominem abi homine requirere. Ampliorem terram esse, quam necesse

sit vicinis premi ; & si vicinos velimus. optimos

utique esse , quibus auctores extitimus salutis. Moveat vos regis calamitas, interclusi reditu ad suos. Coniunget illum Polydamanti vinculum Iustitiae & virtutis, quod vinculum unum iuxta ac firmissimum. Ergo ct vindices pacis erunt, causaque, ut terror nominis vestri in omnes circum gentes, si quos concitarit amplificandae cupido potestatis, propagetur. Ecce regem vobis, Daunii, tribuimus, qxio ducente se decus vestrum ad ipsa sidera extulerit. Ergo & vos, quod rogamus, regi omni ope & miseratione dignimmo terrae porti nem, vobis inutilem, tribuite.

Responsum 1 Dauniis nihil sibi fas esse negare Telemacho, quo auctore meminis sent se regem Polydamantem habere. H uno ergo in solitudine ad accipiendaImperii insignia illico surrexerunt conquisitum; posteaquam ad condendum novir regnum fertiles Arpini planicies

459쪽

426 FRANCISCI FENELONII

Diomedi tradider t.Fuit haec res sociis in eredibili laetitiae; quippe partes suas hisce ex coloniis plurimum auauris, si pessimo Adrasti exemplo Daunios finitimarum regionum nefaria libido invaderer. Interea Principibsis tota cogitatione adornantibus reditum,& ipse Telemachus, postquam Diomedi seni, amicto Nestori A Herculearum sagittarum digno haeredi Philoctetae amplexus ultimos iniecisset, inter uberes fletus cum milite suo prosei us est.

TELEMACHUS

LIBER XXII.

ARdebat Telemachus intolerabili desiderio

rursus videndi in urbe Salento Mentoris,& dehinc cum eodem ineundae in Ithacam navigationis, quo genitorem non dubitabat rediisse. Ingressus salentinos agros satis mirari non potuit, Videns .regionem, quam incultam fere desertamque reliquisset, totam horti diligenter instituti speciem, & operarum ingentem multitudinem Ostentare. Adorabat ergo in his vestigia Mentoreae sapientiae. Sub ipsum autem in urbomingressiim advertit numerum eorum artificum, quorum opera voluptatem humanae vitae promovent, luxumque oppido defluxisse. offendebat hoc iuvenem, quippe ingenio cupido studiosoque

rerum, imperatoriam speciem ac dignitatem praeferentium. At continuo salubriora subiecit animus. Ibat in redeuntis occursum Idomeneus cum Mentore, quibus ipse procul visis simul tenerrimo gaudio ecepit perfundi. Quamquam autem res prospere contra Adrastum gesserat, verebatur tamen, ut Mentoris arbitrio satisfecerit. Unde quo

460쪽

TELEMACHUS. LIB. XXII. 427itIe fiebat propinquior, eo iuvenis erat in observandis oculis venientis curiosior, utrum nihil praeferrent Obiurgationis. Coia tinuo Idomeneus haud alio quam patris amplexu stringebat Telemachum. Inde se iuvenis Men roris cervici lac masque affudit. Inter quaec

Satisfecisti mihi, Mentor inquit. Errasti non semel, non leviter. Sed inde didicisti te ipsum noscere, R dissidere eidem tibi. Plus isterdum prodest homini vituperio, quhm laude gessisse digna. Haec quippe tentant superbiti animum, & admiratione sui inficiunt; illa hominem sibi ipsi, simulque elapsam inter res secundas sapientiam restituunt. Quod superest: Deos lauda; tu vero noli ab hominibus laudari. Praestitisti grandia; at numquid viribus tuis minime 3 Nonne acciderunt illa tibi

quasi adventitia, & non enata intra te, atque ita, ut Potuerint temere festinatis consili in tuis dissipa Hy Sensistiti', te in alium quasi hominem mutatum, levatumque supra te Minervae numine, ut, quae agebas tu, illa manu tua perageret 8 Illa, illa cursum imbecillitatum tuarum non secus atque Nereus cohibitis procellis iratos fluctus stitit. Interea dum Idomeneus ad varia e Cretensibus, qui cum Telemacho redierant, interroganda cupiditate novitatis prolabitur: Telemachus docentem Mentorem non segnius audivit. In omnes deinde partes oculos circumserens attoniti habitu, ad Mentorem : Vicissitudinum, inquit, quae ubique se offerunt , causam non capio. Salentum ergo

i ii vii quid absente me passum 3 Quid illos ante me-z profectionem luxus & ornamenta disiecit Zι- a aumna, non argentum, non gemmas intueor.

SEARCH

MENU NAVIGATION